24. De igne
Perfurit ignis acer comburens viscera semper.
Serpit et errat atrox flammam sub cute remittens
Atque iterum exiliens fontis sub imagine gliscens.
Fraudibus internis eius sit obvia semper
5
Mens hominis! Linita iuvat celidonie gramen.
Internus nivei sociatur candidus ovi.
Ruta iuvat morbumque fugat stringit quoque flammam,
Si tepido puroque simul iungatur olivo.
Ne putes, hec quod falsa loquar, cum dicere verum
10
Veritas ipsa iubet. Stercus producito morbo
Ovis, et id calidum, referunt quod carmine plures.