Berardino Rota epigrammata, 238

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


238. ad eandem

Cum te finxisset, "Nos ipsos finximus" inquit

      Iuppiter, oblitus numinis ipse sui.

Poenituit fecisse tamen quod fecerat: in te

      Nam superum, atque hominum fecerat exitium.