Berardino Rota epigrammata, 228

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


228. de gallina ad Pisanum

Arcis Tarpeiae custos argenteus anser

      Quod fuit, hoc vocis munus inane fuit:

Aurea sit, ne dum gallina argentea, quae dat

      Bina Pisane tibi quolibet ova die.