Berardino Rota epigrammata, 222

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


222. ad Lethen flumen apud Pratam ditionis suae oppidum

Salvete o latices Lethaei, o flumen amicum

      Quod serpis vitreo saxa per uda pede;

Sive dedere olim lethaea oblivia nomen,

      Sive dedit letum meta, quiesque mali,

5

Sit faustum felixque: tamen quia nomen ab ipsa est

      Laetitia, laetum nomen et omen eris.