67. ad Antonium Sebastianum Minturnum
Crotoniatarum pontificem
Linque iam vulgi strepitum profani,
Linque ventosam patriam forumque;
Vive nunc paulum tibi: pelle et atra
Nubila mente.
5
Aegla te ad mensam viridem reposcit,
Pauperes ad divitias agelli.
Dives est multis epularum ad usum
Hortulus herbis.
Est mihi, quamvis gelido December
10
Imbre tellurem penetrarit imam,
Est, licet flatu rigeant perusta
Arva nivali,
Multa vis florum, atque olerum: est in hortis
Angulus, quem nec pede Faunus unquam
15
Conterit, per dum sequitur Napaeas
Florea prata.
Est mihi eruca, est mihi menta, quae iam
Suscitent tardam Venerem, ac palatum:
Est et in primis patriis amica
20
Brassica campis.
Nil nocens caepa est, male nil olenti est
Allium fibra: poterit puella
Quod pati, haud sponda recubans suprema,
Quod simul esse.
25
Sunt mihi (quamvis penus omne nil sit)
Multa durati sale terga porci;
Est capus passa bene fartus uva,
Est tener haedus,
Quem manus nostri rapuit coloni
30
Matris a pingui modo lacte, nunc et
Parvus (haud fallo) mihi verna odoro
Gramine pascit.
Quin licet plenus mihi non vetusti
Sit cadus Graeci, neque sit Cirellae,
35
Nec Masaquanae mihi blanda, nec sint
Vina Vesevi;
Sunt tamen quae Pausilypus dat, et quae
Dives arbusti mihi Faustiana
Mittit antiquo lare, culta ruris
40
Nympha paterni.
Et quod est mensae magis ociosae
Dulce, quod carum magis est amicis,
Laeta frons, salsus lepor, apta castis
Gratia verbis
45
Condient mundo tenue apparatu
Prandium: quis scit, tibi si futura
Fulserit lux? Vive hodie, manet cras
Flebilis urna.
I puer, quisnam retinet? Reposta
50
Ligna (iam poscit focus) adde, mox et
Affer in primis mihi grata magni
Carmina Flacci.