5. De oculis
Haud dubium celeres vitiat languor citus orbes,
Et variis turbata modis fortuna perurget:
Ledit enim, sed curat amans cum tempore certo.
Ergo age marubium statim componito coctum,
5
Betonicam nectis certus, sucidam quoque lanam:
Omne malum tollit citius, pia lumina reddit.
Si dolor est oculis rubeus quem concitat humor,
Tum berbena potens leni potabitur unda.