Berardino Rota elegiae 3, 6

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


6. ad Marinum Frecciam, de ruinis Paestanis

Vos o iucundi deflenda cadavera Paesti,

      Vos o felicis diruta busta loci,

Ridentes campi, dulcissima litoris ora,

      Quae vel adhuc redoles semisepulta rosas;

5

Vos sacrae Heroumque umbrae, quae nunc quoque, ut olim,

      Huc illuc fertis per loca nota pedem,

Sancte Geni, priscique Lares, nunc pascua, vos et

      Nunc nemus, ast olim templa, theatra, forum,

Vrbis relliquiae miserae, celebresque ruinae,

10

      Tristia fatalis vix monimenta soli,

Dicite (quandoquidem pietas non ultima rerum est

      Nec procul a duro marmore sensus abest,

Infelix testis Niobe, quae flebile saxum

      Extinctos natos luget adhuc Sipylo)

15

An ne unquam audistis motu suspiria tanto?

      Spectastisne unquam totve simul lacrymas?

Vos nunquam audistis motu suspiria tanto,

      Nunquam spectastis totve simul lacrymas.

Mors tua sunt dona haec, nullo mors saevior aevo,

20

      Tune igitur bona mi tot simul una rapis?

Nunquam par facinus patrastis ferrea fata,

      Exitio nimium ferrea fata meo.

Ah scelus infandum ! Sed quid mala fata tulistis?

      Emicat aethereo Portia nostra polo,

25

Atque incorruptae pulcherrima semina formae

      Transtulit omniparens ad sua regna Venus,

Vt si quid pulchri vellet mortalibus esse,

      Hinc caperet, pulchrum non aliunde capit.

Non quae iunxit Amor potuistis solvere vincla,

30

      Vincla nec extremo dissoluenda rogo.

Vrbis relliquiae miserae, celebresque ruinae,

      Spargite nunc mecum, spargite nunc lacrymas.

Vos semel excidium quondam deflestis acerbum,

      Sed finem lacrymis fata dedere tamen.

35

At mi nil prodest rerum mutabilis ordo,

      Nam vita aeternis est rediviva malis.

Tuque Acci quondam, nunc verso nomine Solphon

      Qui vitreo exhilaras pinguia culta pede,

Solphon, cui Silaris pater est, cui Trentana mater,

40

      Cui Iungana uxor, cui Cominenta soror.

Omnia mutantur: mutant quoque flumina nomen;

      Tristem animum nullo tempore mutat amans.

At me quis retinet? Iuvat o me mittere in undas

      Praecipitem: placidis excipe flumen aquis.

45

Non decet extincta iam vivere coniuge, nunc o,

      O liceat saltem sic mihi posse mori.

Nempe tuis nostras undis extinguere flammas

      Fata sinent: sed quae somnia fingit amor?

Nedum tantillum ardoris, qui pectore fervet,

50

      Restingui poterit fluctibus Oceani.

Vrbis relliquiae miserae, celebresque ruinae

      Spargite nunc mecum spargite nunc lacrymas.

Aucte meis lacrymis Solphon te cernimus ultro

      Sistere, tu liquido me precor abde sinu.

55

Abde precor: quid possit Amor bene flumina norunt:

      Praecipitem placidis excipe blandus aquis.

Forsan ope indigenae nos et mutabimur amnis,

      Et fiam nullis sensibus ipse lapis;

Namque in te iactum saxo concrescere ramum

60

      Vidimus: an ramus sorte mea melior?

Sim licet ipse lapis, doleam tamen usque, dolensque

      Ardebit medio flumine muta silex.

Tu lux interea sanctarum Freccia legum,

      Qui Romam, et Spartam pectoris arce geris,

65

Extincti mecum luge pia funera Paesti,

      Quin potius luge funera viva mea.