4. ad Ioannem Hieronymum Aquivivum, Hadriae ducem
Et licet, et licuit semper deponere curas,
Miscere et levibus seria facta iocis.
Maius adest: meditare novas Aquivive Camoenas,
Sol procerum, patriae spes Aquivive tuae.
5
Te quoque Phoebus amat, sunt et mea carmina curae,
Legisti nugas terque, quaterque meas.
Huc ades, huc nostri Mai pars laetior anni,
Huc florum, huc Veris laete minister ades.
Te canimus, tibi nostra novos lyra temperat ictus,
10
Sacramus meritis festa novella tuis.
Auspice te primum vitales hausimus auras,
Excepit viridi florea terra sinu.
Tunc Paphon, et Veneris linquens puer improbus ulnas,
Pectoris imperium coepit habere mei.
15
Meque prius lustrans lacrymis inspersit amantum:
Mox madefacta meo sanguine penna sua est.
Aspice, ut ante fores longo tibi stipite surgat
Arbor, et est Maius nomine dicta tuo.
Aspice contexto quot pandat vertice frondes
20
Ramus, ut e ramo pendula cantet avis;
Vt velata novis exsultent limina sertis,
Vt passim largo flore nitescat humus;
Vt Nymphae antiquo celebrent Maialia ritu,
Atque ter haec laeta carmina voce canant:
25
"O faveas, hilari spectentur singula vultu:
Adsit Amor, miti qui ferat arma manu:
Te canat arboreo recubans sub tegmine pastor,
Dum carpit tenerum gramina laeta pecus;
Te canat hinc olitor, te cari hinc cultor agelli,
30
Dum ludunt vacui lata per arva boves:
Tu bone Dive adsis, Zephirum sic fallat amantem
Chloris, et optato te foveat gremio,
Chloris amor, Chloris pulchris praelata puellis,
Quae vel adhuc frustra deperit igne tuo,
35
Quam, dum forte olim gemmantia prata pererrat,
Diceris ipse tuo detinuisse sinu,
Ac tum purpureasque rosas, mollesque hyacinthos,
Tum primum violas, tum genuisse crocum.
Hinc data iucundo per te sunt nomina mensi,
40
Hinc Maii ex illo tempore nomen habes,
Quod tibi nec prisco maiorum nomine ductum est
Nec tibi maiestas nec tibi Maia dedit:
Sed quod maiores nunquam Dea senserit aestus,
Quodque magis nullo tempore regnet Amor".
45
Verum hausisse parum vitales profuit auras,
Cum sine te coniux omnia sint tenebrae.
Ver mihi tristis hyems, flores ferrugine pallent,
Et pulchra, et ridens arida maeret humus.
Omnia laeta tuo conduntur Portia saxo:
50
Et tamen haud potui condier ipse simul.
Quid moror infelix? Extincta vivere vita
Non decet: erepta coniuge vita mori est.