Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, 3

3.

Panditur ecce dies, radiat iam lumine Titan

Magnifico terras, nullaque serenior unquam

Luce fuit, subito et nobis spectantibus almum

Occulit ipse iubar nullis adopertus ab undis:

5

Credimus extinctam celo fore lampada solis.

Plebeia extemplo magnus stupor ora momordit:

Membra rigore tremunt, ceu uiso nauta sereno

Aere, quem sequitur nimbose turbida noctis

Insperata etiam facies, dum sidera cara

10

Cedunt, immanem timet ipse subire procellam.

Non secus ipsa, globo et solis fugiente decore,

Plebs pauet extremos mundi aduenisse labores.

Mox nudum deflexa genu "Miserere" frequentans

Et "Nobis miserere tuis, clarissima celi

15

O Regina" refert, "summi quoque sponsa Tonantis

Et Mater pietatis", item "dulcissima Spes" et

"Vis mortale genusne nouissima rumpere fata?"

Vix ea finierat, cum Diuum Mater aperto

Sese offert celo lacrimose aspectibus urbis;

20

Solis corde micans, tam miro nanque decore

Illius extinguens radios cuicumque tueri

Luminibus fixis corpus solare dabatur.

Ceu datur alitibus, natura dante, petulci

Nanque Iouis iubar intemeratum cernere solis

25

Ipsius, atque acie stabili penetrare deorum

Sidereas sedes, sic et, nutante Maria,

Fas erat immoto Titania corpora uisu

Tunc lustrare quidem, Diuumque arcana tenere.

Dicite qui causas rerum uariosque labores

30

Astrorum ingenti persepe errore piatis

Egra fides quibus est corpus telluris et arcum

Oppositum paribusque inter duo lumina punctis,

Hoc propter Titana pati, et diffundere lumen

Nullum posse suum, radios nec tradere terris.

35

Cornua tunc Phebes celo non plena rotabant,

Tindaridas geminos Ledea tenentia et astra.

Virginis Astree in talamos recubabat Apollo,

Et properans equare diem et sua tempora nocti

Reddere iam gelide, que corniger hauserat Helles

40

Portitor infelix fugientis uota nouerce

Impia, germano tranante ad Phasidos undas.

Ergo quid audetis? Vanas superaddite curas

Ac aliis uestram mentem exagitate querelis.

Dicite si ualeat nimio feruore uidendi

45

Infixos radiis oculos lucentibus inde

Atque repercussos Phebi splendore corusco

Hoc turbatam aciem quodam phantasmate falso

Corpore Phebeio sibimet peperisse figuram.

Ante oculis quam quisque suis lustraret Olympum,

50

Cernebat terras radio splendore uacantes.

Hinc uultus uotiuos sublimabat ad amplum

Ethera prospiciens, qua cuncti parte iacebant

Inque solum rigidum lapsi "Miserere" uocantes,

Nubibus undiferis priuatumque undique solem

55

Accipit et nullo proprio splendore potentem.

Omnes erecte, ne quo discrimine lucis

Insontes etate puer uirgoque tenella

Et rea multimodo uite feruore iuuentus,

Inde senectutis fato spes aucta propinquo,

60

Mundanam cupiens tunc uerum soluere labem,

Sensibus integris decernunt numina solis

Atque triumphantis celestia Virginis ora.

Quis putet in tanta phantasmata sistere turba?

Credere sed dignum quod sensimus atque decens est,

65

Sicut et ipse comis offuscat cetera Titan

Sidera, cum roseis maiori lumine Virgo

Irradiata fugat Phebeios nempe uigores.

Imperium Oceano dum dudum Roma ferebat

Ethiopum soles sceptro et uictore premebat,

70

Per uiros Penos et suppeditare triumphis

Strinxerat Oenotriis, cornu deponere Parthos

Curuatum et mortale nimis fugiente sagitta

Iusserat, et totum dum mundum in pace regebat

Astrifero simul et famam equiperabat Olympo,

75

Fertur tunc Phebi radio monstrante Sibilla

Cesaris Augusti clarissima lumina Regem

Celorum uidisse Deumque sub ubere Matris

Sancte, uirginei et fomenta capessere lactis.

Rex terre Regis celorum protinus alti

80

Immortalis, item sed se mortale renoscens,

Virginis et uise certissima numina adorat.

Illicet heroum que tunc de more pararant

Romulei delubra sibi, simulacra Iouique

Equa patri diuum sic gens decepta ferebat,

85

Precipitare iubet radicitus omnia, spernens

Se dicique deum, quoniam ruiturus ad antra

Ceca Herebi, nouitque nefas ascribere membris

Lapsuris numen quod possidet alta Potestas.

Et nedum diuis pateretur honoribus ambi,

90

Sed non est regale sibi describere nomen

Passus, tanta fuit Regi reuerentia summo.

Si de gente deum falsorum sole micante

Virgineos celo uultus et numina Christi

Omnipotentis item simul et cum uate Sibilla

95

Luminibus Cesar certis susceperit, unde

Ceca supersticio nobis non credere natis

Christicolis, quacumque poli nunc posse tueri

Ora Dei faciemque simul stellantis ubique

Virginis, attrito si ardemus pectore diuam

100

Solliciti obseruare fidem? Sino multa profetis

Vatibus atque Deum dudum cantata profundis

Talia, que genti iam sunt concreta uetuste.

Ecce igitur populo, planctu reuocata, beate

Ostendit sese pia Christiparentis imago

105

Ante iubar Phebi, cui uestis pendet ad unguem

Aurea celesti tractim contexta colore,

Sidereis redimita comis, cui nanque coruscum

Purpureumque inerat uellus, bipatentibus ulnis

Ambrosiis, plebi magna pietate labanti

110

Precipuum roseo uultu designat amorem.

Angelicam laxans uestem de more uolantum

Alarum, uelut alba quidem iam sole columba

Icta humeros calido, calamos distendit apertos,

Aut sicut teneros dulcis matrona nepotes

115

Ampexu religare cupit, sua brachia pridem

Exerit, ostrifera palmis pendente sub amplis

Veste etiam, Virgo sic et celestis amictu

Nanque uidebatur patulo, sua pignora nosque

Vlnis ipsa suis uelle accumulare beatis.

120

Inde coronatum serto rutilante magisque

Iaspide puniceo uel murice nanque micanti

Luciferi magis et radio surgentis Eoo

Virginis accipiunt caput et sacra tempora dive.

Ignifer et circlus cingebat et aureus illam,

125

Ceruleis uerum mixtusque coloribus alto

Vertice dependens circum et reuolutus ad imum,

Nube caua ueluti radiis depingitur Iris

Nanque Latonigenis, ubi stat densissimus imber,

Icta quidem, uario in girum et signata colore.

130

At satis ut genti, auricoma ceruice refulgens

Flamine diuino et Nato comitata tonante,

Vrbane patuit, sensu euanescere nostro

Vidimus et celo subito se condere magno.

Nec mora, sol terras radiis illustrat ab alto

135

Cardine dissiliens, nos et splendore coronans

Aurifero, absenti uerum mirabile fatu.