1. ad Vespasianum Gonzagam
Magne Heros Gonzaga tuo gratare poetae,
Gonzaga Aonidum gloria, Martis honos.
Felices salvete undae, salve Aegla, benigno
Quae nos exhilaras saepe, fovesque sinu,
5
Aegla dies tenebris, eadem portusque procellis,
Iucundum nostris profugium Aegla malis.
Ille ego Campanae Lycidas piscator arenae
Restituor notis advena litoribus.
Ille ego, cara olim qui per myrteta solebam
10
Nequicquam Tusco carmine saepe queri;
Cui toties olim tu responsare querenti
Assuesti, Nisae dum fera regna tuli,
Dic rogo (quandoquidem potuisti noscere, dum nos
Invitum tellus Romula detinuit)
15
Num potuit meminisse mei, num Nisa miserta est?
An nos illius mente fugavit Amor?
Nempe fugavit Amor, veluti modo somnus aperte
Detulit: est veri nuntius ipse Deus.
Visus eram plenas traxisse ad litora nassas,
20
Mox raptas flebam mi subito e manibus;
Quinetiam niveas secreto litore conchas
Dum legerem, dominae parvula dona meae,
Vidimus insueto nigrescere more lapillos,
Atque rapi irato retia iacta Noto;
25
Quasque modo intactas piscantes vidimus undas
Foedari immundae protinus ore suis.
Somne pater, rerum interpres fidissime, nescis
Fallere: sunt Somno singula nuda Deo.
Tu lucem praebes tenebris, tu tecta recludis,
30
Tu certis animum pascis imaginibus.
Tu dulci faciles complexu reddis amicas,
Per te desertus conciliatur amor.
Quam merito fecitque Deum, donavit et ara,
Qui per te novit commoda tanta prius.
35
Ecquis te melius dubiae praesagia mentis
Firmare, atque animi solvere vincla potest?
Ipse ego, litoreis tantum promittere Musis
Si datur, haec per te litora Somne canam:
Vt Venus ipsa parens tibi sit, genitorque Lyaeus,
40
Humano ut venias certa quies generi;
Nec sine te quicquam iucundum, dulce nec ullum,
Nec sine te possit vita placere diu.
Nulla dies, votis qua non venerere, recedet:
Crescet muneribus pinguior ara meis;
45
Seu fluctus fremat iratus, seu dormiat, omnis
Crede mihi veniet praeda futura tua.
Interea quando de te male rumor habetur,
Falle alium, tecum nil mihi, Nisa vale.
Nisa vale, infidae poenas dabis improba dextrae,
50
Discet ab exemplo perfida turba tuo.
Risus amatorum fies per compita, fies
Turpis anus tremula despicienda manu.
Vix et humo audebis mendaces tollere ocellos,
Qui nova nunc nivea sidera fronte nitent.
55
Flebis in argentum flavos abiisse capillos:
Perfidiae senium poena, malumque venit.
Acqua Deum pietas: nihil est, quod linquat inultum,
Nulla quidem iustas dissipat aura preces.
Audiat hoc, sanctumque precor Venus aurea faxit,
60
Pendeat e collo fracta catena meo.