Berardino Rota elegiae 2, 11

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


11. ad Angelum Constantium, de obitu sui

Pone modum lacrymis, Constanti, parce dolori:

      Saepe Deis nimiae taedia sunt lacrymae.

Etsi te nati tantum mors turbat adempti,

      Quicum prima domus gaudia lapsa iacent,

5

Quid quereris? Non causa tuis venit aequa querelis:

      Iure quidem terris omnia nata cadunt.

Iure dedit natura mori: natura voluntas

      Firma Deum. Superi quid nisi recta volunt?

Adde, quod est etiam mors contemnenda beatis,

10

      Quod sapiens miserum nec putet esse mori.

An nescis quot vita malis obnoxia? Quae sit

      Humani infelix conditio generis?

Vndique perpetuo iactamur turbine rerum;

      Hinc fati, hinc casus vertimur arbitrio.

15

Fortia per varios spectantur pectora motus,

      Erigere intrepidos Fors violenta solet.

Callidus iratis laudatur nauta procellis,

      Et decus accepto vulnere miles habet.

Non animum cauti sic miraremur Vlyssis,

20

      Sensisset placidum si maris ipse Deum.

Scilicet huc illuc vario cum fluctuat aestu,

      Tunc mens signa sui roboris apta dabit.

Euander natum, natum quoque Nestor ademptum

      Flevit: at humentes tersit uterque genas.

25

Frustra etenim querimur, nequeunt si fata moveri,

      Pascitur humano ferrea mors gemitu.

Cuncta dies minuit, tu victor temporis esto,

      Fac per te veniat mitior ipse dolor.

Te vocat ad suetos cantus, suetasque choreas

30

      Cynthius, et numeris commovet antra novis;

Te sine Cyrrhaei longum tacuere recessus,

      Fons sacer arenti te sine sordet aqua.

Filius aetherei gaudet novus incola regni,

      Et captat puri praemia digna animi;

35

Non illi hi gemitus curae, quin forte perosus

      Tot lacrymas, queritur de pietate tua.

Perpetuam humanos questus turbare quietem

      Credimus: Elysium pax tenet usque nemus.

Illic tuta quies, tranquillae et gaudia vitae,

40

      Quisque pius certis perfruiturque bonis;

Illic quisque sibi felices transfigit horas

      Securo calcans gramina laeta pede;

Illic aeterni flores, aeterna vireta,

      Mensque alitur veris candida deliciis.

45

Eia animum compone aegrum, compesce querelas,

      Nati ne rumpas ocia sancta tui.

Sat lacrymis maduere genae, sat lumina flerunt,

      Turpe nimis turpe est fata dolere nimis.