Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, 2

2.

Emicat hic motus discurrens ordine pulcro

In Romanam arcem. Sed iam Mutinensia castra

Attigit, et muros iuxta consederat urbis.

Egredimur contra gaudentes more beato:

5

Felix qui citius Cererem deferre recentem

Dulce merum et poterat propter recreare nitentes

Veste sub albenti. Fluit obuia libera plebs hec,

Ingentes dapibus uariis onerata quadrigas,

Cum cecas Aurora polo disiecerat umbras

10

Crinibus auriferis, uultu radiante rubebat

Coniugis et linquens croceum percompta cubile.

Comminus hanc Titan in sidere lora uehendo

Quadrupedum astreo sequitur, mortalibus almam

Lucem promittens, que spes augebat amenas

15

Posse Dei uultus et Virginis ora tueri.

Iam patulas ierat certissima fama per aures

Intemerata uelut phebeiam Virgo figuram

Nanque suam populis retegebat sidere claro.

Concurrunt pariter deuoto lumine cuncti

20

Ethera uerum auidis ferientes uocibus altum,

Vere uelut tepido, linquentes agmine crebro

Australes portus, uolucres sata nostra querelis

Arua petunt, uisis et floribus aera replent

Murmure nanque pio, et campis glomerantur apricis.

25

Conuenere ubi, iunctas clara ad lumina celi

Attollunt palmas, undantia pectora pulsant

Et lacrimis: sanctum pure sic Virginis orant

Sidus, item crepitant celorum his uocibus axes:

"Humanos, Regina poli, miserata labores

30

Semper et afflictum genus hoc mortale sinistris

Fatis erigere et pro nostra, Virgo, salute

Natum orare Deum semper prece sueta potenti,

Da, pia, da, Virgo, quidquam si forte meremur

Ante tue radios frontis, miracula pande,

35

Et qua parte libet uultus ostende serenos

Ipsa tuos: possit gens hec fecunda malorum

Atque salutiferam fidei ridere coronam

Prona satis, quantum tu sis pietatis origo

Cernere, siderei quantum quoque lumen amoris,

40

Et quantum sperare fides ualet alma beatis.

Inclita sed Virgo, maculas ne respice nostras:

Quamuis multiplici illaqueemur origine culpe,

Indignum, tamen at sperans, ne desere uulgus.

Si tua Parma olim potuit spectacula nosse,

45

Si potuit Regina cohors, si totus itemque

Mundus ab occidua motus regione reuisit

Finitimique omnes, nunc desperare licebit

Huic solum populo? Mater, miserere, deorum,

Obtutu nos cerne pio miserere precantum.

50

Hos tibi nunc festos uoto instituemus honores,

Nomine proque tuo mundi spoliabimus huius

Vellera labentis, capientes candida lina,

Magnaque sanctorum penetralia trina colemus

Muneribus dignis luce omni, carmine sancto

55

Pangemus dotesque tuas". Vix talia uulgus

Labile complerat, crocei cum Phebus Eoi

Crinibus auratis emergit clarus in orbe.