Berardino Rota elegiae 1, 6

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


6. ad Antonium Epicurum

Quaeris ut Herculeae fatum lacrymabile Nymphae

      Sit nova nunc chartis fabula picta meis.

Est Epicure nefas tam cari iussa sodalis

      Spernere, sancta iubet lex ita amicitiae.

5

Te duce virgineis prima ora admovimus undis,

      Vidimus et sacrum relligione nemus;

Te duce Castalium pueri penetravimus antrum,

      Coepimus et tenuis tangere fila lyrae.

Hercullana olim Sebethi filia, qua non

10

      Et forma, et cantu dignior ulla fuit;

Cui Falcona oculis cedebat, non tamen Aegla,

      Cedebat cultis Antiniana comis.

Non illi Venus est curae, non curae Hymenaei,

      Laeta sat intacta virginitate frui:

15

Tantum hami, calamique iuvant, contextaque tantum

      Lina placent, et quae litus et unda parat.

Saepe olim Rex ipse sali miratus euntem est,

      Et mediis haesit pene perustus aquis.

Ah quoties vitreo Proteus miseratus ab antro,

20

      E quo certa Deus dicere fata solet:

"Sebethe en video male cautae funera natae,

      Dixit, habet cupidos terra fretumque Deos".

Forte aderat tauros perducens victor Iberos

      Alcides nostris advena litoribus:

25

Vidit, et insuetos imis bibit ossibus ignes;

      Mox Nympham haec tremula voce locutus adit:

"Quem fugis? Ah me Nympha fugis, quem iussa novercae

      Fecere invicti nomen habere Dei.

Alcides Iove natus amat, Iovis unica cura,

30

      Sed mihi quidve Dei nomina, quidve patris?

Quid possim scit terra, sciunt quoque Tartara: nulla est,

      Quae non victrices senserit ora manus.

His domitus superas Stygius canis horruit auras,

      His aper, his caesus tegmina nostra leo.

35

Non aliis iacuit taurus, draco concidit armis,

      Non madidam Cacus sanguine fecit humum.

Quid matrem Antaeo, dirae quid profuit Hydrae

      Hercule septenum vindice habere caput?

Quid tibi tot variae male fide Acheloe figurae?

40

      Quid tibi veloces Nesse proterve pedes?

Me pressi sensere angues, novere subacta

      Fortia pastoris corpora tergemini.

Num barbam impexam, vultus num forte minaces

      Horrescis? Num quod clava cruenta manu est?

45

Talem olim innumerae felici ardore puellae

      Nolentem blando detinuere sinu.

Talis eram, cum Iole nostro flagrabat amore

      Deque mea questa est Deianira fide.

Sunt tua quae pascunt latos armenta per agros,

50

      Praeda etiam praedae ductor et ipse tua est".

Dixerat. At subito conchis male tuta legendis

      Propter aquas tremulo poplite Nympha fugit,

Atque ait: "Affer opem pater o Neptune petenti",

      Dumque ait 'Affer opem' comprimit ora rigor.

55

Saxea crure tenus iam fit, pars fronde suprema

      Obtegitur, media est flore adoperta novo.

Flevit amans, flevit natam Sebethus ademptam,

      Fertur et in fluvium tunc abiisse pater.

Tum Deus haec lacrymans silici ter ut oscula fixit,

60

      Oscula terque intus mota silex refugit:

"Hercullana meo diceris nomine villa,

      Villa eris urbanis anteferenda locis.

Te circum gratis decoret mea populus umbris,

      Pisce Tethys, multo candida lacte Pales;

65

Te semper tenerae cantu, choreisque puellae

      Exhilarent, Graeco concelebrentque mero;

Te canat aestivo defessus sole viator,

      Te canat hybernum dum mare nauta legit;

Et dicant hilares longum bona verba precati:

70

      'Herculis haec villa est, Herculis ardor erat' ".