Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 78

Testo base di riferimento: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


78. Abstemii ad Iustinianos et Contarenos

Egregii iuvenes geniti alto a sanguine patrum

      Hadriatico dicunt qui pia iura mari,

Nunc amor ille meus Patriae et cura aemula curae

      Alloquar absentes admoneamque facit,

5

Scilicet ut memores generis gentisque vetustae,

      Quae meritis olim claruit aucta suis,

Eximiis animum virtutibus exornetis,

      Vnde est nobilitas, unde et avitus honor,

Editus unde honor est cui templa dicata piaeque

10

      Arae sunt positae sacraque facta viris.

Hunc vestri coluere atavi, coluere parentes,

      Hinc et opes, hinc et latius imperium,

Huic quoque vigiles certatim offerte labores

      Et studia Aonio et carmina digna choro.

15

Nec vos detineant segni pigra otia luxu,

      Quae solita insidiis vertere firma suis,

Nec vos decipiat male sanis grata voluptas,

      Haec solet incautos perdere saepe viros,

Caetera neu fallant sancto adversantia honori

20

      Neu prope iam partis laudibus officiant,

Namque ubi robustis iam firma advenerit aetas,

      Munera quae ad Patriae vos obeunda vocet,

Artibus ingenuis bene cultis, seu fera bella

      Immineant, bellis utile consilium,

25

Eruta profuerint exempla annalibus, ipsae

      Profuerint prisci temporis historiae,

Seu tranquilla bonae labantur tempora pacis,

      Tunc suus ingenio est eloquioque locus.

Quam decet extremis Patriam servare periclis

30

      Sternere et hostiles fortiter ense manus,

Tam decet afflictis propere succurrere rebus

      Consilii subitis ingeniique bonis.

Hinc tituli illustres, hinc clari saepe triumphi,

      Hinc decus et certa praemia magna die.

35

Adveniet tempus cum, victis aequore Turcis,

      Serviet Aegaeum, serviet Ionium

Oppidaque antiquis reddetis capta pelasgis

      Et sua contemptis templa recepta diis.

Tum demum amissas reparabit Graecia vires

40

      Et servatores vos bene grata canet.

Tempus erit cum ipso potior prudentia ferro

      Discutiet tectas altius insidias

Hostium et occultis conatibus obvia solvet

      Quidquid erit cladis, quidquid ubique mali.

45

Tunc populus plaudet vobis sanctusque senatus

      Gloriaque in curru vos vehet alta suo.

Tunc bene cultus honor colet et vos, tunc labor actus

      Implebit solida pectora laetitia.

Interea egregiis fortes incumbite coeptis

50

      Vestraque succendat pectora laudis amor.

Sic Patria digni cives crescetis avisque

      Et patribus soboles splendida nobilibus,

Sic sperata mihi contingent gaudia qui vos

      Gaudia laturus sedulus erudii.