Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 77

Reference basis text: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


77. Abstemii ad Leonar. Coryciano

Saepe mihi hortanti, pulsis e pectore curis,

Tranquille vivas fugientis quod datur aevi,

Respondes fieri non posse et plurima narras

Aspera quae primis miser es perpessus ab annis,

5

Plurima quae indignum re urgent sine fine premuntque.

Haec mala, quae memoras facundo carmine, non sunt

Tanta tibi ut possint animum turbare quietum,

Si modo communis non desunt lumina sensus

Et ratio dux certa homini te praevia ducit.

10

Hoc primum, genitrix infanti olim tibi adempta est,

Expertem sensus torsit te nulla doloris

Vis, nulla infirmum tam oppressere incommoda durae

Quos matres perdunt, solitae servare novercae.

Nam nimium indulgent illae, hae de more severae,

15

Neve haec falsa putes, exempla domestica tecum

Ipse animo volvas, melius fateare necesse est

Quam matrem natis, tibi consuluisse novercam.

"Paupertas - inquis - patriis e finibus egit

Extorrem atque aliena diu me limina tristem

20

Videre et tenuem mensae pavere alienae.

Hoc ne tibi miserum est? Hoc damnis annumerandum?"

Heroes quondam terra erravere remota

Sponte sua Patriaque procul vixere beati.

Nunc etiam proceres externis aedibus aevum

25

Sponte agitant vivuntque epulis opibusque alienis

Et tu quod laeti hi tolerant nunc ferre recuses?

Rem quereris parvam tibi congessisse parentes

Paupertasque agitur rea nunc quoque, munera tamquam

Fortunae faciant mortalia saecla beata.

30

Non pudet errantis te labi more popelli

Et solidum in vacuo nequiquam quaerere inani?

Nunc si divitiis libeat maledicere, iniquas

Ostendam et penitus turpes ab origine prima,

Convincam elatus segnes et saepe nocentes,

35

Sollicitas miseris et possessoribus atras.

Contra paupertas animos sortita modestos,

Sobria funestisque dolis inimica, trecentas

Exercet vigilans artes et commoda vitae

Invenit et semper prodest mortalibus aegris.

40

Non hanc ambitio, non hanc vesana libido

Exagitat non tot vitiorum milia, caecae

Divitiae quot alunt virus nutricibus ipsis.

Decepit cupidum soceri spes vana peculi.

Tunc velut latitans congesta ad pabula fucus

45

Sperasti segnem in latebris traducere vitam?

At quanto melius te iusto parta labore

Esse et apis ritu quod sat sit quaerere gnarum.

Interiit genitor, regum interiere parentes.

Erepta est primo blandissima filia in aevo,

50

Sunt quoque rapta aliis ipso sua pignora partu.

Quaenam deliciae sunt hae? Communia ferre

Nolle aut non posse? Aegrotat nata altera, perfer

Et cari tenero Fausti cruri est malet perfer,

Languentes si nulla levat medicina deosque

55

Sic voluisse puta recta et velle omnia eosdem.

Iamne vides quae sueta tibi intolleranda videri

Et levia et cunctis communia? Quae prius ipse

Credebas mala sat sanis bona et commoda esse?

Sed tamen ut tibi dem quaedam infelicia passum

60

Te immerito nec cuncta tuis succedere votis,

Tu quoque des permulta tibi concessa benigno

Numine caelestium votis precibusque petenda:

Acrius ingenium, bona mens cultusque repostis

Musarum ex antris et fontibus usque petitus,

65

Innocuus vitae cursus culpaeque pudendae

Nescius officiique hominis ratio usque retenta.

Seu sunt parta tibi, sive alti munera caeli,

Maxima sunt certe bona, nec maiora dederant

His superi cuiquam, dare nec meliora queant dii.

70

Adde his coniugium sanctum sobolemque bonosque

Quaestus, adde valens corpus fidosque sodales.

Cum tibi tot subsint aegrae solatia vitae,

Desine iam tandem stulte maerere querique,

Finge sed ingenti te urgeri mole malorum

75

Et quae solentur miserum tibi cuncta negata.

Ten (quaeso) imposito patieris pondere mergi?

Non ita Dulichius princeps, ast enatat undis

Strenuus iratis fortunaeque imperat ipsi,

Non ita Vergilio cantatus Troius heros,

80

Sed Patriam eversam invictus reparare laborat.

"Tu ne cede malis sed contra audentior ito."

Cum legis egregium quid censes velle poetam?

Mollia castigat non molli carmine vates

Pectora e haec sacro promit divinitus ore.

85

"Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo."

Quid? Quae Socratici proponunt ora libelli,

Dogmata nil prosunt animi nec vulnera sanant?

Quid nostrae leges praescriptaque sancta deorum?

Quid? Ratio frustra ne est alto in corde locata?

90

Quare disiectam prudens iam collige mentem

Et data dona deum nosce atque his utere recte,

Sic laetus vives, spinis e pectore vulsis.