76. Abstemii ad L. Fuscum
Fusce boni animi vel luce nitentior ipsa,
Iure et amicitia mediis mihi fixe medullis,
Libera et a curis vacua otia si qua supersint,
Istic approperem et longo post tempore visam
5
Amplectarque avide, immortali foedere amoris.
Te mihi coniunctum, assideam, rogitem accipiamque
Quae vitae ratio tibi iam fugientibus annis,
Quae studia et quae res. Habitet num corpore sanus
Firmo animus? spectet ne alta atque haec vilia
10
Nec Pulcinici colles vallesque repostas
Discedens prius amittam quam singula doctus
Vel te confirmem tranquille ut tempora ducas
Quae tibi contingunt fato meliores, vel ipse
Consilio exemploque tuo subnixus id aevi
15
Quod superest placide degam curasque remittam.
Sed quia se opponunt connexa negotia votis
Nec mihi quod libuit simul et licet, haec tibi dicto.
Interea sese frangent curae atque labores
Et vacuo dabi tur mihi stare, sedere, vagari
20
Et late discursare et requiescere et ipsa
Arbitrio tandem consumere tempora nostro.
Tunc te conveniam, tunc coram plura loquemur.
Haec tibi de me nunc: valeo bene corpore obeso,
Quo gracilis quondam nemo mage, profuit atras
25
Curarum nebulas animo exegisse gravato,
Profuit et lymphis Bacchi miscere liquores
Amplius ut non re sed verbo Abstemius esse.
Res est ampla mihi parco tenuis sed avaro,
Ampla domus paucis contento, angusta superbo.
30
Caetera sunt longe summis distantia et imis,
Quod mihi si liceat nunc tecum vivere, recte
Vivere me dicam, modo sint tibi et omnia recta,
Vivet vale et nostris, oro, rescribe tabellis.