67. ad Vitellocium Vitellium
Dum tu discendi studio, generose Vitelli,
Carnorum fines et nobilis arva Timavi
Oppidaque et summis positas in collibus arces
Sedulus invisis, peragras atque omnia lustras,
5
Me quoque de facie voluisti noscere. Credo
Quod tibi me esse aliquid Maniacus dixerat ille,
Quo non candidior, quo non est ditior alter
Mille bonis animi sed tardum me atque pudentem
Et nihil effantem quod doctas expleat aures,
10
Vt semel intuitus voti vanique laboris
Poenituisse puto et comitem risisse quod ipso
Hortante ad me iter incassum flexisse videres.
Sed ne poeniteat te humilem visisse clientem,
Nam quanto maior, quanto praestantior anteis
15
Tanto te comem praebere ingentior est laus
Et iunctus virtutum orbis, si demitur una,
Solvitur at si omnes haerent nexaeque tenentur
Tum lux exoritur late splendente decoro.
Hinc est nobilitas numeros exacta per omnes,
20
Talis nunc genitorque tuus proavique atavique
Artibus illustres belli pacisque quietae,
Quorum tu quoque dum sequeris vestigia discis
Plurima et exerces deceant quae nobile pectus
Et ne quid desit facile libet addere mores
25
Qui tibi concilient pariter plebemque patresque.
Certe ego, qui nulla, crede, ambitione laboro,
Gaudeo te parvos non neglexisse clientes
Et nostras optasse oculis percurrere nugas
Atque ardens studium mihi promisisse abeuntem,
30
Quod tibi praecipuo me devinxere patrono,
Quem mulis merito antefero, quem pectore toto
Exceptum observo quemque et novisse triumpho.
Tu veterum memori nunc dogmata corde repone,
Dein patrias ardens pergas amplectier artes
35
Et iuvenis pugnas, iuvenis meditare triumphos
Vt, cum iam vires, cum firma advenerit aetas,
Italiam transalpino tuteris ab hoste
Et ductor subigas Histrum Turcamque rebellem
Et Maurum atque <Getam> patris monumenta sequutus,
40
Quo duce, Romanae semper vicere phalanges.