66. ad Franciscum Robortellum
Robortelle mihi vita iucundior ipsa,
Quid dicam nostris semper se opponere votis,
Quod mihi non liceat complecti te atque tueri
Et terere optatis gratas sermonibus horas?
5
Qui desiderioque tuo rerumque tuarum
Ardeo, cognatis teque immo praefero cunctis.
Dum sacra Iunonis, dum vincla iugalia inibas,
Sperabam certe faustas invisere taedas
Et tibi iam anno sum coram depromere amorem
10
Sed nemo cupidum tunc me invitavit et aegra,
Crede, tuli me praeteritum. Sed ut sit mea vita
Iamdudum constans ratio, socerum ipse putavi,
Quod ratus, officii oblitum curisque gravatum
Hoc peccasse, seni tamen aequus sponte peperci.
15
Tunc me solabar dominam gradiemur in urbem,
Qua tumidus summo ostentat Neptunus Olympo,
Illic colloquiis longum indulgere licebit,
Verum dum labor assiduus, dum vecta per urbem
Vsque suam redeunt connexa negotia, vertit
20
Sese annus, undas tranare negatum est.
Ipse iterum haec mecum: patrias secedet in oras
Affinis dulcis vindemia dum leget uvas,
Accurram, iniciamque meos pia vincla lacertos
Atque animum explebo tandem. Secedis et urbe
25
Egressus subito, repetis Neptunia regna
Ast ego deceptus spe frustra pascor inani.
Hinc desiderii impatiens cum caetera deessent,
Corripui subito calamum tabulasque sine arte
Et sine verborum delectu haec pauca notavi
30
Vt saltem absentem te compellare valerem,
Elicerem absentis simul et dulcissima verba,
Quae longum intentas admisit Tuscia in aures,
Quae nunc excipiunt Veneti iuvenesque senesque
Quaeque admirantes secum volvuntque probantque.
35
Tu perge ingenia excolere et ditescere fama
Et me qui dudum te observo pectore toto
Dilige, si vacat interdum et mihi scribe. Valeto.