63. ad Cornelium Frangipanem
Vnum propositum, una meae est sententia menti,
Quod reliquum est vitae placide traducere et omnem
Sic culpam evitare ut vivam criminis expers,
Deserat ut purus moribundos spiritus artus
5
Et repetat purus purissima numina divum,
Cum veniet suprema dies et terminus aevi.
Sed quaedam impediunt tranquillaque pectora turbant:
Quae tibi liberius, serpentia ut ulcera, prodam,
Admoveas nostro prompta ut medicamina morbo
10
Et de more mihi faveas moneasque iuvesque.
Iam quintus spargit nivibus loca cuncta December
Ex quo, rapta mihi partu fatoque maligno,
Me miserum liquit coniux prolemque domumque,
Quae iam bis denos vix dum compleverat annos.
15
Hinc vexant animum curae assiduique labores,
Nec datur ah gratis impendere tempora Musis!
Quae mihi et a prima nimium placuere iuventa,
Quas ego vel regnis ausim praeferre superbis
Quas et divitiis Croesi praeponere possim.
20
Nunc domus est curae soli mihi, pignora curae
Sunt uni mihi, nam quantum committere par sit
Ancillis et conductis mercede ministris
Quem latet? Haec rapiunt in contraria mentem.
Haec illa exoptata mihi saepe otia rumpunt,
25
Dum metuo longo pereant ne parta labore
Sed mage serviles natorum pectora mores
Ne penitus foedent sperataque gaudia solvant.
Haec mihi nunc sociamque tori sociamque laborum
Vt quaeram suadent, quae curis sublevet aegrum,
30
Quae rem dispenset, quae natam moribus ornet,
Quae, mihi si ingruerint morbi atque incommoda multa,
Quae passim miseros homines invadere suerunt,
Auxilium ferat atque adsit prompteque ministret
Quaeque malam Venerem reprimat revocetque vagantem
35
Ad leges et iura tori melioraque monstret.
Quod si contingat qualem mens sedula fingit
"Felices taedas, felicia vincula" dicam
Et viduo ulterius nolim frigescere lecto.
Haec me ad coniugium invitant thalamosque secundos
40
Contra quae abducant, Corneli, nunc precor audi.
Est mihi res tenuis duro et quaesita labore
Dum teneros fingo puerorum moribus annos
Et doceo ingenuas artes linguamque latinam.
Est nata et praeter natam Paulusque Simoque,
45
Quae proles vel patris opes desiderat amplas.
Ipse ego iam multis aspergor tempora canis,
Iam quater undenae perpessus frigora brumae.
Ingenium mihi non blandum patiensque iocorum
Et levium nugarum et si mihi dedecus atrum
50
Immineat, malim tortorem et fata subire
Quam foede inspergi maculis et labe notari.
Adde animum muliebrem inconstantemque malumque
Et cupidum atque iracundum raroque pudicum.
Adde his corruptos mores corruptaque saecla
55
Et fraudes hominum mille et mendacia mille
Et quae non facile est versu comprehendere damna.
Haec terrent, dubium reddunt tardantque volentem.
Tu cui consilium semper, cui candida mens est
Et mea cui magnae sunt semper commoda curae
60
Quid faciam propone incerto et consule amico.