61.
Carnorum, Abstemi, doctissima legimus ambo
Carmina, quae ingentis referens virtutis honores,
Praeclaro candore atque ubertate loquendi
Ornasti mage quam veris nos laudibus ambos.
5
Credo equidem voluisti una hac ratione docere,
Vir probus ac prudens, quales nos esse quibusve
Omnem operam studiis operam navare deceret.
Nempe ut nitamur primo radicibus altis,
Late infixum animis recti studiumque et honesti
10
Et fidum valido consistat robore pectus.
Deinde agilis varias artes et commoda vitae
Mens et res gestas, leges elementaque rerum,
Aethereos ignes, liquidas fusi aeris auras,
Vndisonos ponti fluctus terrasque iacentes
15
Naturaeque vias scrutetur et abdita mundi
Principia ac primas solerti indagine causas
Vt petat immensum quod continet omnia caelum
Namque velut duplici circinnus stat pede et una
Insistens aequum circa convehitur orbem,
20
Aetherei quoque duplex est nobis animi vis,
Rerum exploratrix ratio et regina voluntas.
Haec ut nisi bonoque aequoque immobilis alte
Stet iusti rectique tenax ast altera circum
Encyclopedea et rerum ambiat artes.
25
Vnde operum rursus verborumque omnis ab ore
Convexo nobis ducenda est linea contra
Ad medium recta quos sedes cana locavit
Religio atque una pietas virtusque fidesque.
Ilicet id tibi principium, is tibi terminus estque.
30
Haec tibi scribebam maerens dum magna Philippus
Pars nostri et melior patrias festinat ad oras,
Dulce solum Patavi linquens dulces et amicos
Vt vis prae lacrimis pauca atque incondita possem.
Abstemi, mentis me inopem solare valeque.