48.
Pastor ego, mea cura greges et pascua, fagos
Has inter vita liberiore fruor.
Fistula divitiae imparibus mihi iuncta cicutis,
Duritiem hac donacis pauperiemque levo.
5
Non tamen hinc spernas iuris servator et aequi
Pastorem, pavit Phoebus et ipse gregem,
Phoebus amor superumque decus, cui Delphica tellus,
Cui Cirrha assultat Thespiadumque chorus,
Tu quoque Iulea es, pater optime, pastor in ora,
10
Nos tibi commissi par gregis una sumus.
Faginea haec igitur nostro tornata labore
Pocula sume libens, inferiora animo.