Benedetto Varchi appendix, 9

Testo base di riferimento: A. Greco, 1969

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


9. ad eundem

Famosissime et optime Herculane;

Cui Mavors favet et favet Minerva

Verum uter magis hic ne, an illa, sane

Non est dicere, nec licet videre

5

Vtrum sis meliorne, pulchriorne,

Quod me literulis tuis venustis

Venustum ut decet, et pereruditis

Creber Felsineos vocas ad agros

Et canonica ad arva, ubi paterni

10

Ruris est tibi regius recessus,

Ore quem patrio vocant Molinum

Beati prope rura Casallecchi,

Rura Thessalicis priora Tempe,

Et quam Massica gratiora Baccho

15

Vbi (iam redit annus) alsi et arsi,

Gratias ago maximas, agamque

Dum vivam, tibi semper, atque habebo.

Nam referre potis quis esset inquam?

Currentem tamen incitas, ut aiunt,

20

Cum te plus cuipiam videre vita,

Et tecum simul optimoque Bona,

Quo nil gratius est venustiusque,

Nil iocundius elegantiusque,

Vix semotus ab urbe rusticari,

25

Sed hac conditione, amice magne,

Immo maxime mi patrone, ut a me

Nunquam vel minimum recedat ipse

Bona, nec liceat tibi sine illo

Esse unquam, aut tibi forte si videtur

30

Dura haec lex nimium, altera haec feratur.

At ne liceat mihi, nec ipsi

Bonae longius ungue commorari,

Quod si non placet haec quoque esto, fiat

Pactum, ac lex alia, uti tibi nec a me, aut

35

A Bona liceat procul vagari.

Hoc est durius, inquies, quid ad me

Mihi qui sat ago, ac bono sodali?

In summa volo nusquam abesse possis

Nec a me, nec ab illo, uterque nostrum

40

Plus quam vivere, te videre gliscit.