Benedetto Varchi appendix, 8

Testo base di riferimento: A. Greco, 1969

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


8. ad eundem

Domus inclyte Caesar Herculanae

Dulce praesidium decusque magnum,

Quem non tam facies venusta et oris

Maiestas, oculique coelo et ipsis

5

Longe syderibus nitentiores,

Quam quidem ingenuus pudor, bonique

Mores et studium tenax honesti, et

Cordis simplicitas, amorque honosque

Queis me prosequeris, velut parentem,

10

Fecerunt mihi luce cariorem,

Istic dum mihi Lentius deique

Parem coelitibus dedere vitam

Quid tu? Quid pater optimus? Quid ipse

Frater tam similis tibi, suoque

15

Magno nomine dignus, atque avorum

Rerum nunc geritis? Satis valetis

Cum familia et omnibus propinquis?

Ipse num Latiis vacas Camoenis?

An vero Argolicam premis Minervam?

20

An modo celebras salesque Thuscos?

Coelorum an numerum ambitusque discis?

Naturae an potius studes dieque, ac

Noctu Aristotelis teris libellos,

Queis nil doctius, elegantiusque.

25

Nam te non licet esse feriatum,

Seu forte studio calens equorum, et

Exercens patrias ferox palestras,

Gaudes innocuas tremendus hastas

Vibrare et dubias ciere pugnas

30

Lustris non bene quatuor peractis

Verum, quidquid agas, velim benigne

Naves hanc operam mihi, parentem

Primum a me iubeas valere, deinde

Multam fratribus omnibus salutem,

35

Et tuo pariter meoque Bonae

Dicas, quem Charites foventque Musae,

Dic item Lepido meo, tuoque

Alberto patre non fere minori,

Nec non Pompilio eruditionis,

40

Eloquentiae et aemulo paternae;

Sed num Regule te bone ac diserte,

Nam te doctor et artium magister

Aldobrande tacebo, compaterque

Fabritii, decus inclytum medentum?

45

At certe neque te beate Bocchi,

Nec te Beroe, Tullio propinquum,

Nec te mi Realine praeteribo,

Qui leges colis et colis Camoenas.

An vero hic veterem Albium sodalem,

50

So Musarum et medicaminum patronum?

Hic ne, te rogo, Zoppium relinquam,

Qui Thusce canit, et canit Latine?

An hic Gaviniumque Gaggiumque

Indictos, Velium, sinamque Torum

55

Oddonemque et reliquos bonos sodales;

Doctos hercule et optimos poetas

Rusticos ego, Maximos, Vitellos,

Tot virtutibus inclytos silebo!

Quos tecum simul intimis repostos

60

Gero et perpetuum geram medullis.