Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, pref.

A. prefatio

Non rea fert animus iurgantia numina diuum

Vanaque nota sequi, humanam transponere formam

In genus alternum procerum lapsosque penates,

Nec data in ambiguis foliis responsa per auras,

5

Non ueteres regum clipeos, nec funera dira,

Ciuiles gladios multaque ambage per amplum

Etatis spacium exertos recludere. At ipso

Tempore sub nostro sancte miracula quedam

Virginis atque Dei Matris certissima summi,

10

Que Mutine populus deuoto pectore sensit,

Mens canit. Et nec te uatum, Parnase, priorum

Cantibus illustris, tua uotis cornua caris,

Templaque Niseo dudum repleta furore

Ipse colam, Cirrha nec erisque uocatus, Apollo.

15

Interea nec uos, sed parcite nempe sorores

Ambrosios lauro suete uincire capillos,

Auxilio uerum nostra hec compellat arundo

More suo Muse. Simul et uos cedite, cuncte

Nanque dee quas turpis amorque infanda cupido

20

Protulit esse deas; uates coluisse uetustos

Vos satis est equidem. Sicut surgente tenebre

Aurora fugiunt, sic uos radiante necesse est

Virgine diffugere et uestris habitare sub antris.

Tempus enim nunc uera loqui et sentita referre,

25

Fingere nec decet. At tu, persanctissima Mater

Concipiendo potens Virgoque tumentibus ipsis

Visceribus Virgo geniti post tempora magni

Virgo tui, spes certa tuis, pietatis origo

Suffragium miseris, sapientia uera uocanti

30

Templum iusticie, verum que Graius itemque

Castalii riuus fontis formosus et almus

Vatibus esse potes, si nostro tempore uatum

Laurus digna uiret, dulci pia rore Maria

Hanc ipsam mentem paulisper complue siccam,

35

Annue deuote, totum miranda per orbem;

Hinc Muse liceat paulo tua signa referre

Que nostris sunt uisa oculis auditaque certe:

O Regina, tuas fac dignum pangere laudes.

Ac etiam pulcrum tibi sit, sanctissima Virgo,

40

Sidereum uocitare uirum pariterque Camenis

Illustrem sanctis, cuius lyra nostra uigore

Insigni et uirtute pios queat edere cantus:

Hic diua pietate potens, hic fortis et alta

Mente grauisque, equis hoc nemo paratior armis,

45

Iustior et gentes sceptro domitare superbas,

Pacificos decorare uiros et parcere dignis

Felix, et rebus nemo moderatior amplis.

Omnia nota tibi mundo surgentia toto,

Annuis ac ideo oranti, quia iusta precatur.

50

Tuque igitur, quem mox Ligurum ducis aula frequentat

Regia, cesareo qui sceptro dignus et alto

Imperio, pulcros cui fert dare Roma triumphos,

Et merito nuper qui te prefecit apricis

Vrbibus inde suisque, ligustina qui iubet era

55

Imperiis parere tuis populosque feroces

Et simul inuictos armis quoque nempe potentes

Consilio insignique tua sub sorte regendos,

Iam comes Anthoni, dignissime numine tanto,

Cuius colla iugo tumulo fondata rigenti

60

Arx dedit Vrbini, Comes et de Monteferetro

Inclite, cui parent trine feliciter urbes,

Sponte sua famulantur item centum oppida culta,

Omniparentis adhuc mecum spectacula quedam

Virginis, obnixos dirusque perose superbos

65

Contemplare, piis iam nunc te uocibus adde.

Hoc satis est, ceptis mirum prestare fauorem.