Gerardo Anechini de miraculis occursis Mutine 1, arg.

Argumentum

Occidua pastor uestes regione reuelat

Virgineas, genus ac saluat mortale Maria

Virgo, parens Christi, plebs et Mutinensis honorat

Libera Reginum populum dulcedine uictus

5

Panditur ecce dies: populo spectante, serenum

Virginis inde iubar Phebi resplendet in orbe.

Hinc dulcis magna exoritur pietate cupido,

Noscere mira Dei; capiunt spectacula magna,

Regino referente uiro. Sed tempora pacis

10

Aurea nanque pia hinc Anechinus uoce perorat.