Giovanni Della Casa carmina, 27

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


27. ad Galeatium Florimontium

Ex animo, Galataee, tuis, suavissime, chartis

Gratulor, et longum victuras auguror aevum:

Nam tractant de virtute, et de moribus almis,

Sermone egregio, ampullis nugisque relictis,

5

Queis aliquis fretus, tumidusque audaxque iuventa

Pervolitat titulos veterumque excerpta Sophorum;

Cumque haud percipiat quicquam, improbat omnia demens,

Et libros facit ipse novos opprobria saecli.

Tu vero, Galataee alba venerande senecta,

10

Quae tecum ipse diu versasti pectore in imo,

Assiduo studio prisca exemplaria volvens,

Nunc promis tandem, atque in librum digeris aureum:

Quem docti plausu excipiunt releguntque libenter;

Praecipue magnus Polus, quo doctior alter

15

Non est, aut melior, nec erit [...] tempore longo.

Ipse tuo Polus iusso, Galataea, libello

Ad mensam recitari, in coelum laudibus effert.

Ergo iure tibi, atque tuis, Pater optime, chartis

Gratulor, et longum victuras auguror aevum:

20

Cumque illis nomenque tuum, et tua gloria vivet.