Giovanni Della Casa carmina, 26

Reference basis text: M. Scorsone, 1995

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


26. eloquentiae laudes. Ad Cornelium Mussium
episcopum Bitonti

Non marmor Parium, non ebur Indicum,

Nec quidquid Lybicis conditur horreis,

Non auri rutilans lamina, clavibus

Asservata tenacibus,

5

Corneli, Superum nos rapit ad Choros,

Aut miscet liquidi pocula nectaris,

Idaeus iuvenis qualia dat Iovi,

Flavescente nitens coma.

Fortunae siquidem munera barbarae,

10

Vt gliscens Pelago Carpatio Notus,

Ignavos animos ocyus obruunt,

Fortes disiiciunt ita,

Vt nunquam a tumidis fluctibus enatent:

Non si Peliacae praesidio ratis

15

Nitantur, potuit quae Mare turgidum et

Robur vincere Colchicum.

Sed quae nos beat, est divitis ingeni

Vena, et posse graves pectoris edere

Partus, Mercurio dextro, et in omnium

20

Mentes, non sine Gratiis,

Furtim mellifluos serpere rivulos.

His olim rigidos artibus Orpheus

Demulsit lapides, et docuit feras

Iunctas ludere quercubus.

25

His et Thebaicae conditor arcis est

Dictus, qui ad strepitum ducere tibiae,

Atque Vrbis potuit saxa sequentia

Circumponere moenia.

His Heros Pylius corda potentium

30

Inflammata Ducum, fata sub Ilii,

Sedabat quoties dissidio gravi

Inter se, ut maris aequora,

Certabant, Zephiris acta, reflantibus

Euris. His te, ut olorem prope cernimus,

35

Linquentem fluvii prata Caystrii,

Verno tempore, lucida

Pennis praepetibus tangere sidera,

Et dulci sonitu magna palatia

Perreptare Deum, sive tu ab arduis

40

Vibras fulmina pulpitis

Verborum, et stupidis auribus ingeris

Temet, sive agili mente sacros choros

Divorum penetras, sanctaque numina,

Et mysteria non prius

45

Sic expressa, stylo non homini dato,

Nec quali manus est usa Promethei,

Ignem quae aetheriis sedibus abstulit,

Hic mortalibus exprimis:

Tanti est vis animi, et spiritus igneus,

50

Quo nil Di melius, nilque salubrius

Concessere homini; stet modo, nec nimis

Auda mole ruat sua.