Giovanni Della Casa carmina, 10

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


10.

Sunt qui versiculo minutiore,

Verum pernitido, atque perfluenti,

Tamquam Palladii liquore olivi

Complures properent linire chartas:

5

Atque, araneoli angulos domorum

Vt tela tenui solent replere

Quantumvis facile, ore fila parvo

Nentes longa, ita compleant libellos

Totos versiculo minutiore:

10

Hi vatum in numero anne sint habendi

Vulgus viderit, atque siqua vulgo

Pars vatum est similis, quibus Thalia

Flacci sordeat, optimi poetae,

Quod is versiculo minutiore,

15

Atque perfacili, atque perfluenti

Totas spreverit occupare chartas.