Giovanni Della Casa carmina, 7

Reference basis text: M. Scorsone, 1995

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


7. ad Hannibalem Oricellarium nepotem:
diligentissime cavendum esse ab adulatoribus

Mentem blandiciae perdere credulam

Norunt, non secus ac mortiferas malae

Multo melle novercae

Olim cum medicant dapes.

5

Viro imbuta malo dulcia murmura

Mendacis fuge linguae, et teneras neque

Falsis laudibus aures

Admoris, cupidus puer

Verarum, bona ni decipit indoles;

10

Et tete excutias, tinniet improba

Nugas cum modulans vox,

Quas atro rapidi ferent

Cum fumo boreae, et pulvere sordido;

Ni quicumque libens dicier audies

15

Verbis, te labor illum

Rebus finxerit arduus.

Sensus ut iuveni pellicit intimos

Virgo candida, cum turgidulas tegens

Nulla veste papillas

20

Molli illum recipit sinu;

Sic laudes animum vera ubi concinunt,

Permulcere solent: nec mulier tamen

Vt cantu sine dulcis

Spernit psallere tibiae,

25

Sic virtus, populus si taceat, sedens

Cessabit: nihilo nec minus obsita

Noctis ferveat umbra,

Et deserta silentio,

Quam cum per medias inclyta ducitur

30

Vrbes, et celebris voce faventium

Direpta hostibus arma

Affigit foribus Deum.

Cum laudis faciem sumpserit impudens

Fraus, affinxerit et cum tibi non tua

35

Blanda nomina voce,

Et dulcem illecebram struet;

Ne te praecipitem trudat amor tui,

Ne nugis capiare, ut volucris solet

Dulci parvula cantu

40

Tecti vepribus aucupis.