Francesco Mauri Franciscias poemata praemissa, 3

3. AD LECTOREM POESIS

Heus tu, quicumque es, nostrae pia carmina Musae,

Lecturus, tetricae frontis bonus excute rugas;

Pelle oculis livorem atrum atque inamabile virus

Invidiae dimitte animo pius, integer, aequus,

5

Innocuusque, et sanctus ades, modulaamine sancto

Sanctus enim modo sancta cano, purusque sacerdos

Primus ego, aerei flava sub rupe Subasi,

Sacrato enumero divinos ore triumphos.

Nimirum agnosces, meme hic non turpe profana,

10

Obscaenumque lyra Carmen deducere circo

Dignandum incesto; sed enim decora alta, per annos

Iampridem exactos, plectro memorata priorum

Nullius vatum, Musave, aut auspice Phoebo

Pertentata olim cuiquam, iam tum altius orsum,

15

Pandere voce gravi; et syncero evolvere cantu

Fata Subasaei, cunasque herois, et ortus.

Et pubem, geniosque leves, et flebile funus;

Nec non quae victor pugnarit bella, quibusque

Rite triumphatum cumularit legibus orbem.

20

Haec cano, per me aicres hac barbitos Ausonis implet

Armonia populi: tu ne caperatus, et acer

Censor ades; sed mitis, ovans, hilarisque Camoenae

Plaude ultro, et risu frons laeta assultet amico.