Francesco Mauri Franciscias poemata praemissa, 1

1. HORTATVR MVSAM AD CANENDVM DIVVM FRANCISCVM

Dic, Clio Ausonia, nunc mea barbito

Francisci teneros, auspice dic polo,

Vagitus; pueri dicque binominis

Pubentes genios; dic simul et viri

5

Aerumnasque graves, cumque laboribus

Devictis, animos haud superabiles.

Nec tu dehinc sileas, quot sibi iunxerit

Heroas comites, quot pariter sacra

Tyronum cuneis castra repleverit.

10

Tum cantes, sociis ut dederit pias

Legesque, et monitus; et nova cinxerit

Solers praesidiis castra potentibus.

Dic armis quibus, o dic quibus hostium

Magnas saepe acies contuderit modis;

15

Et telis quibus in praelia tendere,

Fortis Dux, socios compulerit suos.

Dic tandem, age, dic, alta Lavernae amat

Dum solus nemora, atque antra vigil fovet

Noctes atque dies, ut latus, ut pedes,

20

Vt palmas iaculis confoditur sacris.

Et iam sidereis praerutilans notis,

Vectusque alituum quadriiugis deum,

Plantis stelliferis astra supermeat;

Mox et flammiferum scandit ovans polum.