3. de Ioanne Iacobo Medice marchione Melegnani
Vt Medicem ad Stygias venientem forte paludes
Vidit et insueto properantem ad litora cursu,
Expavit visamque Charon longe arcuit umbram
Submovitque inimicam animam, quae bella necesque,
5
Quacumque ingreditur, crudeli in pectore versat.
Substitit hic Medices animo indignatus iniquo
Adiungitque minas, illumque in proelia poscit.
Ille autem trepidans iratam deserit umbram
Atque ratem conto subigens velocius urget.
10
Verum ubi Tartareo cedentem e littore puppim
Nequicquam sequitur Medices: "Et quid iuvat - inquit -
Postquam me Stygio Pluton nunc submovet amne,
Si mihi sidereum liceat conscendere Olympum,
Hic ubi tuta quies placida in regione deorum
15
Continuo vivit, studiumque ignobilis oti
Concordes animos alterno iungit amore?
Longe aliud studium mentem excitat, hinc procul absint
Otia, quae ignavo tantum de pectore surgunt.
Mi robur invictum atque animo vis effera sese
20
Ostendit, validae generoso in pectore vires.
Constitui, quocumque invadam, tristia bella
Vimque inferre deis: et nigri regna Plutonis
Destruere et ferro et flammis atque omnia passim
Sternere et infestas acies in bella vocare
25
Inque vicem hostiles hominum committere turmas.
Tum demum mortale genus nos sentiet usque
Vivere, virtutemque animi atque ingentia facta
Necdum, terrena mutata sede, iacere."
Sic ait atque furens Stygia statione relicta
30
Aerias scandit nubes, qua proxima caelo
Fit via et humanis iuxta regionibus haeret.
Hic ergo indignantem animam se turbine magno
Ventorum immiscere, ignes atque horrida circum
Murmura et effusos imbres pluviasque ciere
35
Fulmineasque etiam strages et colluctantes
Nubes horrisonasque hiemes caligine densa
Audisses, crepitare auras et murmure caelum
Compleri et late sonitu increbrescere rauco.
Mirum igitur si caeruleis haec tempora nimbis
40
Continuo vexata madent? Haec aspera caeli
Conditio insolitaeque vices irataque circum
Aethera, tum vero hae pluviae et nix horrida, quae iam
Descendit caelo atque e verticibus praeruptis,
Aerias inter nubes heroa furentem
45
Testantur, quem dum nostris succurrere rebus
Fata vetant, ductorem aliae fecere cohortes.