Andrea Rapicio carmina adiecta, 1

1. Andreae Rapicii iuris consulti Tergestini
ode ad Laurentium Gambaram Brixianum

Quid me ad iocosam nunc revocas lyram,

Dilecte sacris Pieridum choris,

Qui voce acuta iam cadentes

Ausoniae reparas honores?

5

Fastidiosae nunc me alio vocant

Leges, nec ultra poscit Apollinem

Oblita dudum mens neque ullos

Cynthia iam mihi praestat ignes.

Frustra immerentem tollis ad aethera

10

Atque in superbis sedibus inseris,

Qui nec chorum agnorit Minervae

Nec Latios biberit liquores.

Tu, cui canoris est fidibus datum

Pugnas deorum numine Pallados

15

Referre, moles et gigantum

Aethereis avidas triumphis,

Cui Musa plectro dicere Lesbio

Iussit disertos et celebres viros,

Cui dii dederunt absolutum

20

Ingenium varias per artes:

Describe regis bella Quiritium,

Quae pervicaces tractat in Africos

Atque in rebelles insolentes,

Dum patrias populantur oras.

25

Dic imminentes exitio gravi

Poenas scelestis gentibus in caput

Partosque felices triumphos

Auspicio meliore divum.

Adde, ut protervos Martius inclutae

30

Flos pubis audax per iuga montium

Thraces fugarit, bellicosae

Pannoniae referens quietem.

Quod si haud decentem materiam putas,

Quam ferre vires non valeant tuae,

35

Describe nostram stans in umbris

Eurydicem leviore plectro.

Describe caeci tela Cupidinis

Seu blanda Martis proelia adulteri,

Queis expetitae iam Diones

40

Concubitu fruitur doloso.

Negas? Quin audax Aoniam lyram

Resume, per te Castalius liquor,

Per te resurgant atque vivant

Ausoniae celebres Camenae.