43. Christianorum invocatio
Nate Dei, qui verus honos, qui cuncta creasti,
Qui sapiens, qui sola salus, qui tramite certo
Et caelum terramque regis, quique omnia nosti:
Sis felix nostrasque preces mitissimus audi.
5
Conscius humanis curis, pia vota tuorum
Te teneant, nostrae praefer modo lumina vitae.
Et doceas quantum distent mundana supernis
Munera; consortes, divinae conditor aurae,
Assere, continuo qui te observantque coluntque.
10
Adice principibus mentem, quo crimina noscant,
Quoque homines plectant tendendis fraudibus aptos:
Iustitiae studiis pronos tueantur et iidem
Examen trutinae perpendant iusque piumque.
Insidias averte procul, depelle pericla,
15
Insere compositam pacem, fera bella gerentes
Hostilesque minas et forti iurgia dextra
Comprime; vim saevam valida compesce catena
Et generis miserere tui, miserere tuorum.
Quod te per mortemque tuam, per probra, crucemque et
20
Spinea serta precor, quae pro me passus inique es,
Effice, namque potes, miserosque a limine mortis
Restituas: quid nam sine te, quid possumus omnes?
Tu nostri via, vita, salus, pia cura, levamen,
Te colimus, te tota cohors veneratur, adorat,
25
Tu genus humanum serva; pia vota secundet
Numinis aura tui. Nostris te condimus ipsum
Solum animis, sine te nox anxia, flebilis hora,
Nate Dei, spes sola mei, rata vota precantum
Effice iam tandem precibusque inflectere nostris.