Andrea Rapicio Musae 1, 15

15. querela Musarum

Cur miles atrox perdere qui arduas

Conatur arces et vitia et modos

Invenit infandae rapinae,

Ad superos vehitur triumphos?

5

Et qui laborat publica commoda

Augere, nec non qui sapientiae

Victricis assertus satelles,

Ab variis premitur procellis?

Qui promeretur praemia frontium,

10

Cui pacta docti laurus Apollinis,

Quem Pallas ornat, viperino

Dente trahunt lacerantque passim.

Iam tempus instat Thespiades deae,

Iam tempus urget, iam Polyhymnia

15

Ostende vires quampotentes,

Vt perimas, precor, impotentes.

Descende caelo, maxime Mercuri,

Tutela nostri: tu studii parens

Defende iam tuos alumnos,

20

Pegasidum docilem iuventam.