Giorgio Cichino carmina 2, 52

52.

Versavit dubio iamdudum pectore mens, an

Si numeris te compellem sim sanior, anne

Praestantem gravitate virum sim insanior audens

Cygnum anser veluti strepitu turbare canorum,

5

Nam te cum tantis ornatum dotibus atque hoc

Aevo iam canis, Aegnati, albere capillis

Intueor, dubius sum animi mage, ne mihi nugas

Sit iuveni fas et ludicra afferre severo;

Hortatur vero pietas tua, qua simul omnes

10

Prosequeris, qui te observant, hic ut procul omnis

Sit timor, hinc liceat tuto recludere mentem.

Te noscas igitur mediis haesisse medullis

Egregium nomen cum primum perculit aures,

Iulia praecipue cum lustras aequora et urbes,

15

Cum Contareno sapienti et pectore et ore

Et vos laudatos nostra dimittimus arce,

Quae caput extollens, Grimano principe, Ledram

Tiliaventeis immistam prospicit undis,

Teque adeo Veneta multo post tempore in urbe

20

Vidimus ingenuis formantem rite iuventam

Moribus, usque mones deceat quid, quid renuendum,

Vt teneros decorent veris virtutibus annos

Et sibi praesidio et caris sint civibus atque

Eloquio insignes laudatisque artibus ampli.

25

Quod vero accersam tempus? Nullum aptius hoc est

Contendam auxilium ut tanto mihi pectoris aestu,

Quod tu tam prompte praestare es suetus amicis.

Iampridem externas properat perquirere terras

Exoptans animus cupidis succurrere ocellis,

30

Aut totam Europen peragrare, aut denique partem,

Nec solus quisquam aggreditur, sine sumptibus amplis,

Longum iter et furvis latronibus est male tutus

Ingratamque viam fidis sine carpit amicis,

Ergo oratori Veneta de gente libenter

35

Me comitem adiungam, seu Romuleas petat arces,

Pastoris magni sacris det ut oscula plantis,

Divitiis seu regem adeat populisque potentem,

Qui Morinos regit et Rhodanum magnumque Garumnam

Aeriasque Alpes, Italis confinia campis,

40

Nec minus Hyspanas gratum esset visere terras,

Quae procerum longe maiori Christigenarum,

Haud equidem invitae, parent et vertice regnis

Innumeris super extant imperioque fruuntur,

Iamque iterum Numidis sitientibus arma movere

45

Praeparat, ut tutum fessis sit denique nautis,

Neve dolos timeant praedonum, neve cathenas.

Ibo libens, fateor, tu me quacunque iubebis,

Aut pedibus terras lustrare, aut aequora velis,

Vnum, oro, desiderium iam sedulus exple:

50

Aestibus aut tantis fluitantia pectora firma.

Hoc tibi nam facile est, primis sapientia in annis

Quem docet et priscis versata volumina chartis,

Hoc clypeo armatus, fortunae temnere morsus

Et varios casus potuisti, mollia turbant

55

Pectora qui semper, miscent dum tristia laetis

Et modo mortales super alta cacumina tollunt

Et modo depressos nigra Tartara visere cogunt.

Hinc Veneta semper vixisti clarus in urbe,

Virtutem officiosus amans vulgare per orbem,

60

Divitiis spretis, procul ambitione remota.

Doctore urbs foelix tanto, foelicior ipse,

Qui dominam pelagi terrarumque instruis urbem,

Fausto olim positam auspicio divisque secundis,

Gaudentem innumeros iam libertate per annos,

65

Ipse autem, officii posthac non immemor huius,

Aeternum memori venerabor mente patronum,

Dum fata in terris permittent ducere vitam,

Auxilio postquam non abnuis esse clienti.