Scorpius
Cur tam diuerso mortalia tramite pergant,
Haec in honore aeuum ducant feliciter, illa
In tenebris iaceant multo vexata labore,
Pieri pulchra, doce: tibi enim fas nosse Deorum
5
Consilia et rerum causas aperire latentes.
Sunt qui cuncta putent caeco contingere casu,
Nec mundum ratione regi, quod plurima cernunt
Indignis decorata bonis et plurima contra
Indignis agitata malis, discrimine nullo
10
Prudentes iustosque premi, regnare scelestos,
Virtuti vitium praeferri et templa cremari
Fulminibus, prodesse etiam sua crimina multis.
Talia quum fieri videant, pars maxima credunt
Aut non esse Deos aut illos spernere quicquid
15
In terris fiat, solique incumbere coelo.
Hinc temere incertoque aiunt ferri omnia casu.
Ast aliqui tibi dant regimen, Fortuna, vocantque
Te dominam rerum mortalia sceptra tenentem,
Instabilique rota versantem cuncta proterue;
20
Erexitque aras tibi quondam ignara vetustas,
Et cecidit votiua tuis saepe hostia sacris.
Non desunt quoque qui committant omnia fatis,
Et credant certis fatorum legibus orbem
Disponi atque regi, aeterno stabilique putantes
25
Ordine, ceu choreas et pompas, cuncta moueri,
Cuique suas partes tribui, ac si fabula agatur,
Quas implere opus est, dum totum transigat aeuum.
Vtilis est certe et pulcherrima, difficilisque
Quaestio nec nostris praetermittenda Camoenis.
30
Nunc igitur primum dicamus, quod sine causa
Esse potest nihil aut fieri, sed causa necesse est
Vt sub effectu distet diuersaque res sit;
Quandoquidem nil se gignit, nil prouenit a se,
Nilque sui causa esse potest. Ergo infinitus
35
In causis processus erit? minime; sed oportet
Nimirum esse aliquid primum, a quo maximus ordo
Causarum incipiat, qui a summo tendit ad imum.
Hanc igitur seriem causarum dicimus esse
Fatum; quod Deus ipse semel quasi fatus, ut ista
40
Omnia sic fierent, decreuit lege perenni.
Sed quo quaeque magis causa est contermina primae,
Et vicina, hoc est aliis mage digna potensque,
Subiectasque sibi mouet ac dominatur eisdem.
Ens primum causa est et non effectus; at imum
45
Effectus tantum debet, non causa vocari.
Quae media existunt, his nomen adhaeret utrumque.
Quod si causarum non esset nexus et ordo
Perpetuus, si alia ex alia non pendeat, ac si
A summo iunctis nodis ducatur Olympo
50
Longa catena, usque ad nigri regna infima Ditis,
Quod dictu absurdum est, plura uno prima dabuntur
Principia, et causae primae multae inuenientur.
Tunc discordabunt inter se ac magna ciebunt
Praelia tot reges, quia regni summa potestas
55
Non patitur plures; sic mundus non erit unus
Nec pulcher; namque est ordo pulcherrima rerum.
Sed dicet fortasse aliquis, descendere ab uno
Principio rerum summo plures simul inter
Sese distinctas causas, ut solis ab orbe
60
Plures emanant radii discrimine quodam
Disiuncti, quorum non hic dependet ab illo,
Sed pariter cuncti a fonte egrediuntur eodem;
Sic non esse opus ut pugnent seseque vicissim
Impediant; siquidem via non est omnibus una.
65
Non modus hic malus est, non haec sententia multum
Displicet, at forsan vera est; tamen aspiciamus
Interius, procul excussis a mente tenebris.
Quippe humana nequit mens lucem attingere veri
Tam cito, tam facile et falli solet ipsa frequenter.
70
Hinc tam diuersae sectae et contraria dicta.
Hic ait, ille negat; propria est ita opinio nobis,
Vt Diuis ratio: certi mortalibus est nil.
Ergo si plures causae sunt immediate
A prima (ut dictum est) quaero an sit quaelibet aeque
75
Perfecta; haud ullus tunc ordo patebit in illis.
Namque ubi nil primum, et nullus gradus aut discrimen
Cernitur, ordo illic poterit quoque nullus haberi.
In quouis genere inuenies primum, mediumque,
Nec non postremum: genus est absque ordine nullum.
80
At si non aeque perfecta est quaelibet, ergo
Imperfectum aliquid Deus efficit? hoc mihi dictu
Difficile est: aliis possum concedere causis.
Quare unus primae causae tribuatur et idem
Optimus, atque omni perfectus parte putetur
85
Effectus: reliquas autem, quo quaeque recedit
A prima magis, hoc plures, minus at perfectos
Crediderim facere; ut plures quoque gignere fructus
Arbor non bona consueuit, sed deteriores.
Semper plura bonis mala sunt et tristia laetis.
90
Verum inter causas quo quaeque potentior atque
Altior est, hoc et vitae et rationis habet plus,
Simpliciorque eadem, magis et substantia pura est.
Inferior contra quaecumque est debiliorque,
Possidet illa minus vitae, minus et rationis,
95
Sed concreta magis, magis a substantia abhorrens.
Quod patet in terris ubi paruo tempore durant
Omnia, ubi ratio apparet vix ulla, ubi purum
Nil est, sed multis ex rebus omnia constant.
Mista et composita in terris sunt cuncta, videri
100
Vt nusquam possit substantia; quin nihil ipsa
Penditur hic, solis honor obtingentibus illi est;
Conditur illa intus caecis abstrusa latebris.
Hinc est quod pluris bona corporis ac fortunae
Fiunt quam virtus animi; substantia namque est
105
Ferme hominis virtus; at in hoc substantia mundo
Exulat; illi etenim patria et domus et sua sedes
Coelum: ubi habet fidos comites verumque bonumque.
Hoc igitur pacto ex causis contexitur orbis,
(Vt dictum est) seruans aeterno foedere cuncta;
110
Nec talem, nisi forte Deus, soluisse catenam
Vlla potest vis, aut series immensa dierum.
Ex his quicquid erit vel nunc est vel fuit olim,
Exoritur causis, vires quibus omnibus ipse
Rex superum, certis metis et tempore certo
115
Constituit certisque modis procedere iussit.
Atqui non nescire opus est, concurrere plures
Interdum causas, ut quicquam fiat ab illis.
Contingit tamen haud temere hic concursus, et ista
Mistio causarum; sed fatorum ordine certo
120
Cuncta meant; certis subiecit legibus omnia
Omnipotens ille astriferi faber amphitheatri,
Mensuramque dedit rebus, quascumque creauit.
Quare non verum est quod nonnulli asseruere,
Esse nihil certi in rebus, contingere casu
125
Omnia, nec curare Deum mortalia quemquam.
Errant nimirum quibus haec sententia adhaesit,
Quandoquidem casus nihil est, nisi opinio quaedam
Futilis, haud multum distans ab imagine somni;
Quicquid Aristoteles vel quiuis dicat, eorum
130
Dicta nihil moror, a vero quum forte recedunt.
Saepe graues magnosque viros famaque verendos
Errare et labi contingit, plurima secum
Ingenia in tenebras consuerunt nominis alti
Autores, ubi conniuent, deducere easdem;
135
Tantum exempla valent, adeo est imitabilis error.
Nemo putet sibi me addictum. Mihi flectere mentem
Sola solet ratio, ratio dux fida sophorum est;
Hanc scrutator amet veri, imprimisque sequatur.
Quod vero casus nil sit, me credere cogit
140
Ipsa rata atque potens ratio. Nam si omnia certis
(Vt dictum est) causis, certo ordine, tempore certo
Supremi iussu rectoris progrediuntur,
Quo sit perfectus mundus, ne noxius error
Tantum soluat opus, quam sedem casus habebit
145
Ambiguus, varius, Vertumnum et Protea vincens?
Vt vacuum, sic et casum natura recusat.
Incertum in mundo nihil est, sunt omnia certa,
Ipse Deus, natura, aether, elementa et ab illis
Quicquid vel factum est vel fit vel fiet in aeuum.
150
At si quid foret incertum, non omnia certe
Mens sciret diuina, aliquis cadet error in illam;
Quod dictu absurdum est. Nam qui facit omnia nouit
Omnia nilque potest ipsum ulla ex parte latere.
Quanquam aliqui dicunt, quod si mortalia nosset
155
Aetherei mens illa patris, vilesceret. Atqui
Errant; namque malus nemo est, quia non bona nouit,
Nec vilis, quia non pretiosa intelligit; albus
Non fit proinde aliquis, quod rem bene percipit albam;
Nec sol deterior, quoties illustrat iniquos;
160
Nec quia forte lutum radiis ferit, est ideo ipse
Foedus; non sordet lumen, quum sordida tangit.
Sic non vilescit quum vilia forte capit mens:
Imo decet nouisse malum, at fecisse nefandum est.
Ergo Deus nil ignorat, scitque omnia quae sunt
165
Quaeque fuere olim, et quae mox ventura supersunt;
Quae nisi certa forent, sciri non posse fatendum est,
De certis etenim tantum ipsa scientia habetur.
Quinetiam vates, referunt si quando futura,
Praedicunt certosque dies et nomina rerum
170
Certa canunt; quod non fieret, nisi quaeque futura
Certa forent, veluti quae sunt, quae et praeterierunt.
Attamen hic fieri casu nonnulla videntur;
Vt si imbrex deiecta alto de culmine tecti
Vi Boreae quemquam feriat vel siquis opertos
175
Thesauros reperit, puteum dum defodit alte;
Talia nimirum casu contingere vulgus
Autumat. Ast eadem non est sententia nobis.
Nam, licet eueniant praeter spem talia multa
Incertis nobis atque imprudentibus, ergo
180
Propterea in rebus debemus ponere casum?
Nostrum scire quidem aut nescire nihil variat res.
Non est proinde ignis calidus, nix alba, nitens sol,
Quod scimus sic esse; immo magis ordine verso
Nascitur ex ipsis humana scientia rebus;
185
Atque ideo scimus sic esse, quod ipsa ita res est;
Et mens nostra potest falli, non res; ego de re
Nunc loquor et quaero an casus dominetur in illam.
Nec mihi nunc curae est fieri rem necne sciamus.
In nobis igitur tantum, non rebus in ipsis
190
Est casus: quoniam fieri casu illa putamus,
Quorum causa latet nos ipsis cognita Diuis.
Omnia certa igitur; nam motu semper eodem
Versatur coelum atque eadem nascuntur eisdem
Seminibus semper semperque elementa tenorem
195
Ipsa suum seruant; et partes annus easdem
Semper habet; siquidem post ver feruentior aestas
Extemplo subit, hanc pomis comitatus et vuis
Autumnus sequitur, post quem sua frigora secum
Ducit hiems, gelidisque Aquilonibus omnia torpent.
200
Non herbae mutant vires; animalia semper
Ex iisdem constant membris et moribus iisdem.
Nec fieri aut errore aut casu monstra putandum,
Quum certas habeant causas, ut tristia monstrent;
Vnde illis nomen, quare et portenta vocantur.
205
Sponte sua haec natura facit, quae saepe iocatur
Informes edens partus, ludicra creando;
Vt pictor, qui causa animi quandoque figuras
(Sit licet ipse opifex bonus egregiusque magister)
Gibbosas, naso ingenti, labroque tumenti,
210
Pingit, digna satis vano spectacula vulgo.
Ergo cuncta modo quum fiant semper eodem,
Rarus et instabilis casus nil iuris in orbe
Prorsus habet, quem summa Dei sapientia torquet;
Vt facile agnoscet qui, quam miro ordine, quamque
215
Perpetuo, quam concinne et bene machina mundi
Condita sit, secum reputet, quam membra animantum
Sint propriis aptisque locis disposta, suisque
Vtilia officiis et conuenientia pulchre,
Quam nihil incassum faciat natura Deusque.
220
Qui secum haec reputat, non casu, sed ratione,
Consilio iussuque Dei fieri omnia dicet.
Sed numquid fortuna regit mortalia, sicut
Non pauci credunt? pulchrum et laudabile scitu est
Hoc quoque; quare animi vires huc flectere oportet.
225
Ipsa tamen fortuna prius cognoscere quid sit,
Est operae pretium. Hanc prisci coluere, putantes
Esse Deam quandam terris, coeloque potentem;
Atque illi struxere aras et vota tulere.
Ast ego non reor esse Deam, nec coelicolarum
230
Foemina vel mas est quisquam. Nam sexus ab illis
Prorsus abest; nec gignuntur nec morte teruntur,
Vt quidam cecinere olim, fortasse putantes
Esse Deos nostri similes. O pectora caeca!
O capita Anticyrae succis curanda meracis!
235
Creditis esse Deos, ut nos? thalamosque Dearum
Ingressos blando compressu gignere prolem?
Ergo Deum quendam potius dicamus, et imum
Degeneremque ideo terrae pelagique tenentem
Vilia regna, ubi tot sunt crimina totque dolores,
240
Tot pestes, ubi nil tutum; namque insidiarum
Omnia sunt plena et fraudum; Deus iste vocatur
A Christo et Paulo princeps mundi huius; eundem
Laurigeri appellant Ditem ac Plutona poetae,
Qui stultis fauet atque malis, insontibus asper.
245
Haec domus, haec sedes, haec tali digna tyranno
Regia, quem vulgo Fortunam dicimus. Atqui
Omne malum est infra lunam: nox atra, procellae
Terribiles, frigus, calor, importuna senectus,
Pauperies malesuada, labor, dolor, improbitas, mors
250
Supra autem lunam lucis sunt omnia plena,
Nec non laetitiae et pacis; non tempus et error
Et mors et senium est illic et inutile quicquam.
Felix, o nimium felix, cui sedibus illis
Tam pulchris et tam iucundis, tamque beatis
255
Viuere concessum est supremi munere Regis!
Caeterum opinantur quidam plenum esse Deorum
Mundum hunc et multos ipsorum degere vitam
Aeris in campis latis, quos daemonas Argi
Indigitant, curamque hominum gerere atque animantum
260
Quotquot alit tellus et nauifraga Amphitrite,
Arbitrioque suo bona vel mala tradere, honores,
Gaudia, diuitias atque his contraria. Quare
Grande operae pretium est, illis utcumque placere,
Quod fieri et sacris et carmine et arte magorum
265
Censent nonnulli ac nobis (modo rite vocentur)
Apparere aiunt nostrisque adsistere votis,
Nilque homini melius contingere posse, nihilque
Dulcius in vita quam conuersarier istis
Cum Diis, praesentes affari, audire loquentes;
270
Quod certe paucis mortalibus arbitror esse
Concessum: iustis tamen et qui desidiosae
Illecebras carnis, lasciuaque gaudia temnunt,
Terrenasque abigunt curas, coelestia tantum
Mirantes, tantumque pium rectumque colentes.
275
Quanquam etiam sunt qui credant, hos daemonas inter
Esse malos quosdam, atque malis parere, coactos
Carminibus magicis, fierique hoc plurima pacto
Turpia. Nil moror hoc, nec nunc locus: ultima solis
Sidera, squammosis radiantia fratribus, istud
280
Forsitan expedient, ubi de Diis plurima dicam,
Si Deus ipse volet, qui nunc mihi carmina dictat.
Missa ergo haec faciamus. Ego vix credere possum,
Esse Deum quemquam prauum. Sapientia nunquam
Peccatum parit; at contra est inscitia mater
285
Erroris, culpae et sceleris. Mihi nemo videtur
Sponte malus; vult namque bonum sibi quaeque voluntas
Semper, iudicio nisi falso decipiatur.
At daemon sapit, id nomen si conuenit illi.
Verum utcumque sit, aut terras fortuna gubernet,
290
Daemones aut ipsi humanas moderentur habenas,
Nil extra fatum est, metiturque omnia summi
Mens Regis, cuius sine numine fit nihil usquam.
Sed dubium ex dictis oritur, nodusque profecto
Difficilis, qualem Alcides vix aut Macetum rex
295
Solueret; hoc multorum animi turbantur et haerent.
Nam si cuncta iubet fatum et fieri illa necesse est,
Libera non nobis, non Diis est ipsa voluntas,
Tollitur arbitrium prorsus, nec praemia virtus,
Nec poenas vitium (quod dictu est turpe) meretur.
300
De Diis non locus est nunc dicere; sed speculemur
De nobis quid sit, deque his quae subdita nostro
Sunt generi, et possunt humana luce videri.
Dico igitur quod in his, quae sub ditione locantur
Fortunae, nihil est sine fati numine nobis.
305
Diuitiae siquidem, solatia, gaudia, honores,
Imperia ex alto veniunt: nec nostra voluntas
Haec tribuit. Quis enim nollet sibi talia? sed nil
Velle iuuat, potiusque nocet, si fata repugnant.
Quam multi fatis inuitis tendere sursum
310
Conantur magis atque magis, sed ad ima recurrunt
Semper, et augescunt fato aduersante ruinae!
Contra illi, quibus astra fauent, ullo absque labore
Nec sperata quidem, sed sponte oblata frequenter
Commoda percipiunt; quorum Rhamnusia rete,
315
Dum stertunt, multo distentum pisce reducit.
En aliquos claro de patre ac diuite nasci
Cernimus, atque frui primo cum lacte repertis
Deliciis, et nutriri in fastigia rerum,
Vt praesint aliis, indigni saepe, regantque
320
Ipsi oculis capti luscos, viuantque licenter.
Ast aliqui obscuris miserisque parentibus orti,
In poenam et lacrimas, magnum cassumque laborem
Assidue tolerant, nullaque expellere possunt
Sedulitate famem, semperque in sordibus haerent.
325
Quis neget haec fatis contingere damna sinistris?
Sunt formosi, agiles, robusti corpore multi;
Multi etiam turpes, aegri, imbellesque creantur.
Vnde istud? numquid meritis aut crimine nostro,
Aut nostro arbitrio fieri dicemus? ab ipso
330
Nimirum haec veniunt mortalibus omnia fato.
Denique ius rerum nostrarum et corporis huius,
Fatum habet; est penes hoc etenim genus horaque mortis.
Hic laqueo, hic ferro, hic flammis, hic frigore, hic undis,
Ille fame, ille cibo moritur; multique dolore,
335
Aut morbo aut casu intereunt senioue fatiscunt.
Certa dies leti est cunctis, discrimina nulla
Aetatis; nec fas viuendo excedere metas,
Praescripsit tetrici quas cuique potentia fusi.
Sic periit scirpo magni laudator Achillis.
340
Sic olim, dum Trinacriis spatiatur in oris
Aeschylus, occubuit valido testudinis ictu.
Sic passae, Anacreon, te granum perdidit vuae.
Heu quot habet mors saeua vias artesque nocendi!
Quo magis esse procul credis, magis imminet. Vnde
345
Certius est quam mors, quam mors incertius est nil.
Nonnulli tamen, astrorum qui noscere vires,
Et magni secreta poli pertingere possunt,
Fatidici vates etiam, qui, numine pleni
Nescio quo, ventura vident, praedicere mortis
350
Saepe solent genus atque diem, quia certa futuri
Natura est veluti praesentis praeteritique:
Certa (inquam) in causa prima causisque secundis,
Quae nexu longo a prima extenduntur ad imam.
Ast animi quae sunt bona vel mala numquid ab ipso
355
Proueniunt fato? ingenium ac doctrina videntur
Hinc manare: etenim poterit quis discere, si non
Polleat ingenio ac vires natura ministret,
Si fortuna obstet vel prauo corpore languor?
Hic rhetor, sophus ille, alius mysteria Diuum,
360
Sidereasue plagas quaerit; sunt et quibus unda
Castaliae vili cum paupertate bibatur,
Et placeat cognata fami dulcissima fama.
Haec studia unde fluunt? a rerum praeside fato.
Hinc omnes artes et munia diffunduntur.
365
Diuersis etenim gaudet natura ministris,
Vt fieri diuersa queant ornantia terras;
Nec patitur cunctos ad eandem currere metam,
Sed varias iubet ire vias variosque labores
Suscipere, ut vario cultu sit pulchrior orbis.
370
An vero mores fatum vel nostra voluntas
In nobis pariat, permagni inquirere refert;
Nec paruus labor est hac in re tangere verum.
Arbitrii certe remanet quota portio nostri?
Actum est de nobis, libertas prorsus ademta est
375
Humano generi, si fati summa potestas
Esse malos cogat nos inuitique trahamur
In scelus et nulla liceat ratione reniti.
Quare operae pretium est huc totam intendere mentem,
Et, quantum Deus ipse sinit, verum excutiamus.
380
Principio arbitrium quid sit nos dicere oportet.
Arbitrium est, homini data libera et ampla potestas
Ab Ioue, quae libeant iusta aut iniusta sequendi;
Non ideo tamen ut peccet virtute relicta,
Sed contra, ut vitium vitans incumbat honesto.
385
Nam malefacta nocent, laudem benefacta merentur.
Quaerendum ulterius, numquid sit in omnibus aeque
Arbitrium? numquid quocumque in tempore duret?
Non certe in pueris, nec in illis esse videtur
Quos animi vehemens nimium vel corporis angit
390
Morbus, vel quorum sopor occupat altus ocellos:
Quandoquidem somnus mortis perhibetur imago.
Quare si verum subtili indagine quaeras,
Inuenies paucos inter tot millia, qui se
Arbitrio moueant et libertate fruantur.
395
Aetatis culpam mitto, puerilibus annis
Ignosco, et veniam damus his quoque lumina quorum
Letheus pressit sopor aut quos feruida torret
Febris vel morbi stimulat vis durius aequo.
Magna quidem turba haec; sed longe maior eorum
400
Longe et deterior quorum mens oblita foedis
Criminibus, morbisque animi labefacta recedit
A ratione procul rectoque a tramite vitae.
Numquid habent isti arbitrium? aut dicenda voluntas
Libera in his? nempe ambiguum est, multique negarunt.
405
Vnde aduertendum, quod liber solus haberi
Debet qui recta regitur ratione, nec ullo
Vincitur affectu, nec ventorum impete vasto
Fertur in undifragos scopulos, sed fortiter obstat,
Intrepidusque haeret clauo portumque capessit.
410
Recte igitur quidam, liber solus sapiens est,
Dixere. Hic etenim solus ratione magistra
Castigat motus animi sensumque rebellem:
Caetera turba nequit facere hoc. Cur? an Deus illis
Non dedit arbitrium? ratio est ubicumque profecto
415
Est ibi et arbitrium; semperque haec iuncta cohaerent
Atque ideo pecudes, quoniam ratione carere
Creduntur, nullum arbitrium dicuntur habere.
Ast hominum cuiuis ratio data fertur; in ipsis
Omnibus idcirco arbitrium quoque creditur esse.
420
Est autem ratio lumen quoddam, atque animi vis,
Qua curuum a recto secernimus, atque ab honesto
Turpe, oculusque solet mentis quandoque vocari;
Qualem oculum fortasse tibi, Polypheme, fuisse
Significant vates, quo lactea membra videbas
425
Dilectae liquido ludentis in aequore nymphae.
Sed malus heu! malus hunc urenti stipite Vlysses,
(Quis poterit cauisse malos?) extinxit et ora,
Ora prius formosa suo spoliauit honore.
Qualem oculum Lynceus habuit quoque, nubila solus
430
Qui penetrans visu noctem vincebat opacam.
Hunc igitur cunctis oculum mortalibus aeque
Distribuit figuli sapientia summa Promethei.
Sed pauci utuntur, pauci quos aequus amauit
Iuppiter. Hinc tantae errorum scelerumque scatebrae.
435
Nam si omnes rationis iter sequerentur ad unguem,
Pax foret in terris aeterna et Martius ensis
Non tantas passim clades, tantosque cieret
Heu! fletus starentque suis cum moenibus urbes;
Armaque, tartareis primum conflata caminis,
440
Et primum Stygiis inuenta sororibus, agros
Excolerent, rigidi mutata ligonis in usum;
Tunc et apes et ruris opes pecudesque beatis
Agricolis large affluerent ac secla redirent
Aurea et una domus Diuosque hominesque teneret,
445
Seque oculis nostris paterentur numina cerni.
Cur autem pauci utantur ratione, sequentes
Auia et arbitrium nullum videantur habere,
Viuentes pecudum ritu, pro viribus edam.
Est quiddam in nobis diuinum mensque vocatur
450
Ac ratio; id capite in summo natura locauit,
Atque illi voluit famulos assistere sensus,
Quorum opera coelum, terras, mare et omnia posset
Percipere, immenso quae comprenduntur ab orbe.
Est aliud quiddam mortale in pectore clausum,
455
Cuius ope augemur vegetamurque, igne ministro;
(Sic placitum est superis) hoc mentem hostiliter urget,
Detrahit, infestat, turbat; multusque satelles
Huic etiam parti non deest ignaua voluptas,
Ira, dolor, metus atque timor, simul ardor habendi
460
Improbus, ambitioque nocens caput obsita fumo.
His igitur famulis, hoc milite, praelia menti
Infert; hi sunt, qui summo conantur Olympo
Deturbare Iouem, insignes feritate Gigantes,
Iapetusque Gygesque ferox tumidusque Typhoeus,
465
Hortatorque mali Enceladus, Briareusque timendus;
Scilicet, ingestis curarum molibus, angunt
Diuinum in summo positum, nisi fulminis instar
Gratia praesto adsit, coelo delapsa supremo.
Nam semel amissis ubi praeceps currus habenis
470
Effudit sese ac vehemens trahit impetus illum,
Nequicquam retinere volens auriga laborat.
Principiis obstare opus est, quum parua fauilla
Languet adhuc; postquam creuere incendia, iamque
Flamma furens tecto erumpit, coeloque propinquat,
475
Praesertim Boreae si flabra ruentis ab arcto
Immineant; heu! frustra undas vicinia clamet.
Quum semel ex alta saxum rupe exilit ingens,
Quis retinere queat? secum trahit omnia saltu
Perfringens rapido cognatas montibus ornos;
480
At prius exiguo poterat molimine sisti.
Sic motus animi, si totis viribus ipsam
Inuadunt mentem, vix heu! vix tendere contra
Infelix audet ratio, clauoque relicto
Per fluctus agitur, late bacchantibus Euris,
485
Datque manus plerumque hosti, et captiua tenetur.
Ergo dum noua sunt vitiorum semina, cautus
Opprime quamprimum et causas auerte priusquam
Praecipites: tunc arbitrium, tunc libera mens est;
Victor Idumaeis tunc exornabere palmis.
490
At si iam coepta est pugna et iam concutit arcem
Hostis atrox, valido labefactans ariete muros,
Crede mihi, nisi quis Deus adsit numine dextro,
Succumbit ratio et tantos non sustinet ictus.
Nonne vides, menti quantum liquor obsit Iacchi?
495
Quas saepe immittat furias, si plus satis intret
In stomachum merus? arbitrium, dic, est ubi, postquam
Ebrietas caput inuasit fumisque repleuit?
Sobrius arbitrium tenet ac ieiunus agitque
Id quodcumque iubet ratio; contra, ebrius illa
500
Quae nollet nescitque facit; mox poenitet, in se
Quum rediit, multoque dolet sua facta pudore.
Ebria sic mens affectu fit, nec minus, ac si
Ascendat temeti vapor inuertatque cerebrum,
Turbatur misera et nebulis inuoluitur atris.
505
Quocirca est solus liber solusque profecto
Possidet arbitrium, ratio quem sola gubernat,
Qui affectus omnes superat fingitque premendo.
Hoc poterit facere, a primis qui insueuerit annis
Virtuti atque bonas iampridem inuaserit artes.
510
Vsque adeo valet usus, et est nil fortius usu.
Caetera turba agitur pecudum ritu; unde poetam
Iure puto dixisse, trahit sua quemque voluptas.
Arbitrium multis oppressum atque indupeditum est.
Ergo qui vere liber cupit esse resistat,
515
Quum primum incipiunt, affectibus et rationi
Illos subiciat semperque utatur habenis.
Namque caro aduersus mentem consurgit et illam
Continuo exercet bello. Leuis astra petit mens:
At grauis astra caro refugit, terrenaque tantum
520
Appetit; est etenim terra, in terramque redibit.
Sic duo tam diuersa Deus compegit in unum.
Esto autem quod sis sapiens solaque regaris
(Vt dixi) ratione, habeas et liberum ad unguem
Arbitrium: numquid vi tunc agitabere fati?
525
Immo magis fato tunc subicieris, et illi
Parebis; siquidem fatum est diuina voluntas,
Cum qua vir sapiens concordat semper, et eius
Iussa facit; contra insipiens atque improbus horret
Ac refugit praecepta Dei ceruice superba.
530
At dices: Ergo est liber, nec vincula fati
Vlla tenet? non; sed dominis peioribus atque
Infandis seruit, sceleri scelerisque sorori
Stultitiae; quanquam hoc etiam diuina voluntas,
Sed quae permittit, non quae iubet (est quia duplex)
535
Efficit, unde patet, cuncta esse obnoxia fato,
Seu bona seu mala sint. Namque haec permittit, at illa
Vult fieri fatum, et fati Deus optimus autor.
Talibus admoniti quidam rationibus aiunt:
Viuite mortales laeti, dum stamina vestra
540
Net Lachesis, tristesque animo depellite curas,
Neu vos sollicitent praesentia neue futura;
Lege etenim stabili fiunt, certo ordine cuncta
Procedunt: cur vos dolor aut metus urget inanis?
Sors sua cuique data est, scriptamque in pectore gestat
545
Quisque suo, ignorans quae sit: verum explicat illam
Paulatim ipsa dies atque experiundo patescit.
Quid gemitu aut lacrimis opus est? coelestia retro
Corpora non remeant; non est mutabile quicquid
Instituit semel ipse Deus. Namque optimus ordo,
550
Et series perfecta, suum si forte tenorem
Deserat aut peior fiet (quod neutique fas est)
Aut melior. Sed perfecto perfectius est nil.
Est aliud dubium magnum ac mirabile. Nam si
Omnia sunt (veluti modo dixi) obnoxia fato,
555
Cur Deus haec premit et cruciat, contra illa benigno
Prospectat vultu? cur non est omnibus aequa
Conditio? cur haec viuunt felicius illis?
Cur his blanda parens, illis natura nouerca est?
Hunc igitur par est etiam dissoluere nodum.
560
Multi hoc aut culpa aut meritis contingere nostris
Dixerunt, iussuque Dei mala sontibus esse,
Et bona conferri iustis. Ego non ista credo:
Nec verum est. Nam quid meruere expertia mentis
Bruta? quid arboribus culpae vel criminis haeret?
565
Sors tamen est illis multum diuersa, nec uno
Versantur casu pecudes. Namque improbus illam
Fur rapit, hanc lanius laniat, pars ore luporum
Interit aut morbo aut undis aut frigore vitam
Exuit ante diem: quaedam periere senecta;
570
Durior his aetas agitur, iucundior illis.
Sors diuersa etiam arboribus contingit: ab Euro
Frangitur haec aut eruitur radicitus; illa
Caeditur in varias artes aut pabula flammae;
Quaedam fulmineo in praeceps detruditur ictu.
575
Piscibus atque feris et rebus denique cunctis,
Arbitrio fati sors est sua cuique tributa.
Bruta tamen nunquam possunt peccare, nec arbos.
Praeterea plerumque bonis aduersa videmus
Accidere, et iustos agitari sorte sinistra;
580
Contra fortunam plerumque fauere scelestis
Cernimus ac magnos illis concedere honores.
Non igitur meritis respondent munera fati.
Quare aliam potius causam indagare necesse est.
Forte aliquis dicet: causa est diuina voluntas,
585
Nilque ultra quaeret. Non est satis istud: oportet
Scrutari interius dubii penetralia veri.
Non etenim, quum sit Deus optimus et sapiens, vult
Quicquam quod careat ratione; sed optima semper
Eligit atque iubet fieri diuina voluntas.
590
Quocirca est aliter dicendum, quod causarum
Quaelibet a prima quo distat longius, hoc fit
Illi dissimilis magis et magis undique discors.
Ergo quum Deus et simplex sit semper et idem,
Vltima causarum quae distat maxime ab illo,
595
Et minime simplex erit et diuersa, suosque
Effectus semper varios pro viribus edet.
Haec est quae terras regit et terrena gubernat.
Idcirco in terris certi nil esse videtur:
Quandoquidem variat semper fortuna tenorem
600
Diuerso gaudens mortalia voluere casu.
Cur tamen hunc potius quam illum iubet esse beatum?
Et cur hunc potius quam illum pessumdat et urget?
Cur onera huic, illi gratos largitur honores?
Horum difficile est veram cognoscere causam,
605
Nec minus ac si quis cupiat cognoscere quare
Ignis sit calidus, nix alba, absinthia amara;
Quare haec herba obsit, iuuet illa; et quaelibet arbos
Cur tales habeat frondes? animalia cur haec
Callida sint, alia obtuso male prouida sensu?
610
Cur paleas electra trahant, et pondera ferri
Magnes, cur nequeat facere hoc adamante propinquo?
Talia multa Deus tenebris inuoluit opacis,
Constituitque suos fines mortalibus, ultra
Quos frustra humanum ingenium sensusque laborat.
615
Si figulus massam argillae distinxit et illam
Distinctam in partes varias vult fingere, quare
Hanc partem potius quam illam transformat in ollam,
Aut patinam aut scaphium? cur ex hac fabricat urnam,
Ex illa urceolum? numquid ratione mouetur?
620
Aut nulla est prorsus ratio, sed sola voluntas,
Arbitrioque suo (ut libuit) sic omnia fecit?
Difficile est nimium artificis pernoscere mentem.
Sic, qui scire velit, cur hunc fortuna vel illum
Aut premat aut sursum tollat, nimis ardua quaerit:
625
Terrarum siquidem est illi concessa potestas
Maxima, et huic illam praefecit Iuppiter orbi,
Vt possit quodcumque libet facere, ordine fati
Seruato tamen. Auscultant namque omnia fato.
Cur igitur quaecumque illi fecisse libebit
630
Non faciet iure? aut quae lex iure arguet illam?
Num serui debent dominis imponere leges?
Nos certe huic serui sumus, hic dum viuimus; et nos
Iste potest quocumque velit compellere daemon.
Non tamen in nostras animas dominatur, habetue
635
Imperium, quando est animae coelestis origo.
Hanc solam excepit Deus a ditione tyranni:
Caetera permisit, quae sunt terraque marique,
Illius arbitrio, et fieri sinit omnia ab illo,
Qualiacumque libet, iusta atque iniusta licenter.
640
Forte aliquis dicet: Deus ergo est causa malorum,
Iniustusque potest dici; nam qui facit et qui
Non prohibet fieri peccatum, dummodo possit,
Committunt ambo scelus aeque et peccat uterque,
Supplicioque pari dignum lex censet utrumque.
645
Quare si Deus in terris mala tot patitur, si,
Quum possit prohibere, tamen non illa coercet,
Esse mali causa et sceleri assentire videtur.
Huic etiam parti sum respondere paratus,
Si modo diuini radius mihi luminis adsit.
650
Est igitur primum solerti mente notandum,
Quod causarum aliae sunt viles atque minutae,
Sunt aliae egregiae et praestantes nobilitate,
Praepositaeque aliis; veluti quum exercitus ingens
Praefectos habet atque duces, pars caetera grex est.
655
Has (inquam) causas primores egregiasque
Praeposuit mundo, mira ratione modoque,
Maximus ille pater rerum et dominus dominantum;
Immensam qui lucem habitat super extima mundi
Moenia et astriferos nutu circumuehit orbes.
660
His tribuens causis vires et munera, easdem
Limitibus certis, velut aggere, circumsepsit,
Ne liceat cuiquam tales transcendere fines.
Et quia disposuit sapienter cuncta, necesse est
Cuncta suum aeterno cursu seruare tenorem.
665
Nam quaecumque semel recte sunt facta, sine ullo
Errore, haud ullo mutari tempore debent.
Est igitur prorsus rerum immutabilis ordo,
Quandoquidem recte summus Deus omnia fecit.
Quare si daemon qui terris praesidet errat
670
Aut malus est, hoc fit quia causa est ultima, longe
A prima distans longeque a luce remota;
Atque ideo magis est caecis vicina tenebris,
Dumtaxat veri simulacro et cortice gaudens;
Quam Deus idcirco patitur, quia debitus ordo
675
Exigit hoc rerum et magni perfectio mundi.
Nam veluti lucis spatium determinat umbra,
Dantque sibi finem contraria cuncta vicissim,
Sic causarum etiam seriem numerumque bonarum
Desinere in causam prauam miseramque necesse est,
680
Quae miseris praesit regnis et praua gubernet.
Hinc igitur veniunt discordia, iurgia, rixae,
Praelia, bella, doli, fraudes, incendia, caedes,
Furta, latrocinia, insidiae, penuria, pestis,
Diri terrarum motus, diraeque procellae,
685
Tam multi morbi, tam multa et crebra pericla:
Et demum quodcumque mali contingit ubique,
A causa hac misera et terrarum principe manat.
Hei mihi! quam vere dixit ter maximus Hermes,
Congeries mundus cunctorum est iste malorum,
690
Nimirum quoniam daemon, qui praesidet orbi
Terrarum, malus est, saeuaque tyrannide gaudet
Ac veluti fons est cunctorum prima bonorum
Causa, ita cunctorum fons est postrema malorum.
Quare si in terris dominantur Sardanapali,
695
Si diadema tenent asini sub imagine regum,
Si tutela ouium curae est commissa luporum,
Si in templis habitant meretrices atque cinaedi,
Si Christi pia sacra hodie manus impia tractat,
Si cupidus vendit coelum et phlegethonta sacerdos,
700
Denique si impune et passim tot turpia fiunt,
Non est culpa Dei summi, sed daemonis huius,
Quem nos Fortunam, quem etiam Plutona vocamus.
Sarcotheus posset tamen apto nomine dici:
Quippe illi carnis ius arbitriumque tributum est.
705
Huic igitur seruit, quicumque est carnis amator
Immodicus, corpusque suum plus diligit aequo.
Corpora sunt huius, propter quod corpora semper
In vitium tendunt, animisque inimica repugnant,
Coelestis quoniam vis est et origo animorum,
710
Corpora sunt autem terrena aduersaque coelo.
Ergo hic Sarcotheus, mundo qui praesidet imo,
Coelestes homines, carnalia despicientes
Gaudia, virtuti addictos, animumque colentes
Odit, persequitur, stimulat, premit, impedit, angit,
715
Vt solet insanus princeps, saeuusque tyrannus
Infestus semper sapientibus esse bonisque.
Suspecta est etenim prauis odiosaque virtus.
Hostes quaeque suos odere, timentque cauentque
Atque ideo malus hic daemon incommoda multa
720
Obicit his, quorum mens est sublimior, et qui
Coelicolum sedes, naturaeque abdita quaerunt.
Nollet enim agnosci; nam si bene cognitus esset,
Illum omnes scelerum patrem, nostrique cruentum
Carnificem generis detestarentur et omnes
725
Odissent merito ac maledictis insequerentur,
Crudelem, insanum, deceptoremque vocantes.
Proinde latet ritu loliginis et sapientes
Exosus refugit, ne cognoscatur ab illis;
Non metuit talpas, at lyncea lumina vitat.
730
Sic fures etiam faciunt omnesque scelesti
Oderunt lucem ac tenebris laetantur opacis,
Vt sua non possint furta et malefacta videri.
Inde fit, ut quoties aduersi quid patiuntur
Mortales, rerum ignari, et caligine mentis
735
Oppressi (namque errorum ignorantia ferme est
Cunctorum causa) irati querulique putantes
A summo sese vexari autore bonorum,
Deuoueant sanctum illius ac venerabile nomen.
Tunc malus exultat daemon, furtimque cachinnat,
740
Et gaudet se nesciri et sua facta latere,
Et nocuisse tamen, sed non nocuisse videri.
Summi namque Dei est inimicus et aemulus; a quo
Eiectus coelo, pressus claususque tenetur
Lunam inter terrasque graues et regnat ibidem.
745
Quocirca, o miseri mortales, discite tandem
Quae vestri sit causa mali, tot tristia vobis
Vnde fluant, et carnificem cognoscite vestrum.
Nempe hic Sarcotheus, nempe hic est qui cruciat vos,
Dulcia qui vestris damnis sibi gaudia quaerit;
750
Haud aliter quam quum proles Mauortia, terris
Iam domitis, iucunda sibi spectacula caede
Quaerebat miserorum hominum, vel caede ferarum;
Ipse senator, eques, populus diuersa manebant
Per loca diffusi, ut lex praecipiebat Othonis.
755
Ecce theatralem ingressus gladiator arenam,
Aut alius sua membra feris lanianda daturus,
Vel leo vel tigris vel quaeuis bellua ludis
Opportuna aderat, delectatura Quirites
Morte sua, et fuso per vulnera crebra cruore.
760
Saepe aliis dolor alterius solet esse voluptas.
Quare pessime agunt qui verbis turpibus audent
Irritare Deum summum, qui causa bonorum
Cunctorum est, a quo per se proprieque mali nil
Esse potest unquam, nisi contingenter; uti sol
765
Producit tenebras quoties descendit ad imos
Antipodas, frigusque absente creatur ab igni;
Non tamen obscurus sol est, neque frigidus ignis.
Vnde satis miror quosdam doctos alioqui
Asserere, offendi atque irasci et sumere poenas
770
De nobis illud summum verumque bonumque,
Hinc bellum aque famem et pestem prodire putantes.
Offendi si posset erum mortalibus actis,
Quid quaeso in mundo foret infelicius illo?
Quaque die atque horae momento plurima fiunt
775
Crimina, ubique hominum blasphemia turpis in ore
Sentitur; certe poterit requiescere nunquam,
Nunquam laetus erit; neque erit Deus ipse beatus,
Si quoties peccant homines offenditur, et si
Iniustis hominum factis dictisque mouetur.
780
Nimirum Deus offendi laediue nequit, si
Verum perspicimus, nam adeo perfecta potensque
Ipsius est natura Dei, tantumque remota
Sordibus a nostris, ut nos distemus ab illo
Longius atque magis quam a nobis distet asellus,
785
Quam musca aut pulex, et quicquid vilius his est.
Quomodo tam miseri et viles offendere tantum
Tamque potens numen vel laedere possumus unquam?
Nonne impassibilis Deus est, penitusque doloris
Expers atque ideo aeternus semperque beatus?
790
Num decet irasci Regem, si morio verbis
Indignis illum petat? an contemnere praestat?
Numquid cum puero decus est pugnare Giganti?
Praeterea quum sit sapiens, videatque futura
Omnia, dic quaeso, num debuit illa creare
795
Quae sibi post nocitura forent, unde ipse doleret?
Nonne illum decuit, qui toti consulit orbi,
Consuluisse sibi? vel dic, si offenditur, an vult
Offendi? si vult, iam non offenditur, immo
Gaudet; si non vult, cur hoc permittit? an ipse
800
Non est omnipotens? certe est, omnesque fatentur.
Deberet prohibere igitur, quod non facit; unde
Vult ratio ut credam, nihil illum posse molesti
Sentire omnino et tranquillam ducere vitam.
At dices: si non offensa irascitur ulla,
805
Curramus proni in vitium, in scelus omne ruamus.
Non sic; sed nostris aures nunc arrige dictis,
Recludamque tibi iamiam penetralia veri:
Quando aliquis peccat, tunc sese abducit ab ipso
Fonte boni, rectum, lucem pacemque relinquens;
810
Vnde fit ut peccans ultro in sua damna feratur.
Quandoquidem talis natura est oppositorum,
Vt quanto refugis magis atque recedis ab uno,
Ad reliquum tanto accedas magis atque propinques.
Sic fugiens peccando Deum sese admouet ipsi
815
Sarcotheo; cuius postquam iuga saeua recepit,
Afficitur variis poenis, iussuque tyranni
Nunc hoc nunc illo torquetur saepe dolore.
Non impune igitur cuiquam peccare licebit,
Quamuis nullorum possit Deus esse malorum
820
Causa (ut iam dictum est) per se proprieque; sed ultro
Qui peccat ruit in poenam et sua damna requirit
Carnificique miser cruciandum se exhibet ultro.
At dubia hinc duo consurgunt satis ardua. Nam si
Peccare est nobis nostrorum causa malorum,
825
Cur saepe iniustus, sceleratus et impius omnem
Laetus agit vitam et laudato funere finit?
Contra, vir bonus atque pius mala plurima viuens
Sustinet et tandem miseranda morte recedit?
Praeterea supra ostensum est, planeque probatum,
830
Non culpa aut meritis nostris contingere nobis
Vel bona vel mala, sed cuiusdam numine Diui,
Qui mare, qui terras, quique aera possidet imum.
Quomodo nunc igitur mihimet contraria dico,
Et mea nunc discors secum sententia pugnat?
835
Quisquis es, o lector, poteris dignoscere verum,
Atque tuo tenebras animo procul ire videbis,
Si praebere aurem nostris dignabere dictis.
Ergo duplex scito esse bonum, vulgi ac sapientum;
Sicque malum duplex. Atqui sententia vulgi
840
Deterior semper; nam crassi hebetisque cerebri est;
Iudicioque caret; propter quod corporis et quae
Fortunae bona sunt sola haec miratur et optat;
Ast animi bona vel nescit vel friuola credit.
Contra autem sapiens animi bona sola requirit,
845
Caetera despiciens. Quare sumus ante secuti
Iudicium vulgi et vulgi de more locuti;
Nunc vero a vulgo sententia nostra recedit,
Deque bono atque malo sapientum dicta probamus.
Sic non dissideo mecum aut contraria dico.
850
Tali igitur pacto asserimus, bona nulla scelestis,
Et iustis mala nulla quidem contingere posse;
Quod clare ostendam et clara ratione patebit.
Primum hoc scire opus est, vitium quodcumque scelusque
Esse animi quemdam morbum; nec corpore solo
855
Aegrotant homines; animus quoque vulnera sentit,
Nec leuiora quidem quam corpus. Quilibet ergo
Improbus est aeger; quippe illi est aegra voluntas
Iudiciumque aegrum, propter quod noxia praefert
Vtilibus miser et praeponit turpia honestis.
860
Quod si non aegra est illi mens atque voluntas,
Improbus esse nequit; sed erit iustusque piusque;
Hoc etenim solo discrimine distat uterque.
Ac veluti totum corpus male languet, ubi ullo
Haec duo laeduntur morbo: cor atque cerebrum;
865
Sic heu! sic animus totus male languet, ubi ullo
Haec duo laeduntur vitio: mens atque voluntas.
Vtque cibus suauis stomacho languente videtur
Insuauis, prodestque nihil neque competit aegris;
Sic animo languente, boni nihil esse scelestis,
870
Nil prodesse potest. Quod sic verum esse docebo.
Est aliquis legum iurisque utriusque peritus,
Sed vafer, iniustus, cupidus, contemtor honesti.
Quid sua quaeso illi prodest doctrina? boni quid
Inde habet? heu! miseros fallit spoliatque clientes,
875
Atque alios multos laedit. Doctrina scelesti
Est gladio insani similis; nam semper abuti
Improbus ipse sola rebus quas possidet. Vnde
Fert aliis damnum, nomen sibi turpe odiumque;
Quasque serit spinas pedibus saepe excipit aegris;
880
Vel saltem metuit quos laedendo efficit hostes.
Ergo bona illius dicenda scientia, multis
Quae nocet, ut saeuus coluber, neque parcit habenti?
Sic de aliis dico doctrinis, quas habet ipse
Improbus; esse bonae simili ratione negantur.
885
Sed malus est diues, gemmis auroque refertus:
Diuitiaene bonae illius? non. Dic mihi, quare?
Ecce ego iam dico, quia turpiter utitur illis,
Scorta alit, ignauamque gulam lenasque dolosas
Conducit, pretio pueros corrumpit auaros,
890
Aggreditur donis, si qua est paupercula virgo;
Vtque sibi indulgens quodcumque libido suasit
Efficiat, leges hominum pariterque Deorum
Iusque piumque nihil curat. Quod si sit auarus,
Heu! quid non audet sceleris? lupus iste cruento
895
Ore furens nulli non insidiatur ouili,
It praeceps, quocumque rapit scelerata cupido.
Intolerabilius nihil est quam diues auarus,
Quam stultus locuples, quam fortunatus iniquus.
Aut igitur pecudum ritu carnalia tantum
900
Gaudia sectatur, sibi noxius atque crumenae,
Aut parto nimium parcens fit Tantalus alter;
Congregat, et nescit cui congreget; utque solet sus,
Non sibi sed multis aliis sese ipse saginat,
Qui mox diripiant longo cumulata labore.
905
Vnde patet non esse bonas quascumque scelestus
Diuitias habet. At si sit robustus et acer,
Quid faciet? crebro rixabitur, et violentus
Nunc hunc nunc illum laedet, plerumque sequetur
Militiam, aut latro fiet, quia more ferarum
910
Crudelis caede atque alieno sanguine gaudet:
Arma et bella ferox, sceleris, non laudis amore,
Diliget; unde suis damnum feret atque pudorem.
Corporeae vires, mente ac probitate carentes,
Heu! quam saepe nocent homini, quam tempore paruo
915
Durant, quam raro ad primam venere senectam!
Sed quid opus multis percurrere singula verbis?
Haec possunt exempla satis bene pandere verum.
Nunc operae pretium est solerti inquirere cura,
An iustis sanctisque mali contingere quicquam
920
Possit, ut a multis dici credique videmus.
Ardua res certe. Tamen hanc audacter adibo,
Fretus ope Aonidum, et Cyrrhaei numine vatis.
Principio quisquis bonus est, sit sanus oportet
Mente animoque, licet grauis aegro in corpore languor
925
Saeuiat, et vario vexentur membra dolore;
Ne rectum illi iudicium neu recta voluntas
Deficiat. Namque his sine vir bonus esse piusque
Nemo potest; duo virtutis fundamina sunt haec.
Talis homo quaecumque tenet recte utitur illis;
930
Atque ideo bona sunt, doctrina, pecunia, vires
Illius et demum quae possidet omnia; namque
Maxima pars rerum bona vel mala fertur ab usu.
Et si cura hominum Diis immortalibus ulla est,
Praecipue hi debent iustosque piosque tueri;
935
Quod si non facerent Diui ratione carerent,
Nec sacris essent digni, nec ture, nec aris.
Quare non video qua laedi parte bonus vir,
Quidue mali vel mente pati vel corpore possit,
Quum Deus hunc amet et foueat, dextraque potenti
940
Propugnet tutumque omni discrimine reddat.
Nam quis non iuuet aut quis non tueatur amicum,
Quandocumque potest, si vere diligit illum?
Sed tamen interdum iustus miser esse videtur
Pauperiemque pati et morbos casusque sinistros,
945
Quum non sit vere iustus, sed hypocrita, quales
Inuenies passim multos, qui pelle sub agni
Vipereum celant virus moresque luporum
Et stolidos ficta virtutis imagine fallunt.
Proinde Deus, cui corda patent arcanaque mentis
950
Hunc non custodit, nec amat. Nos pectore crasso
Et cerebro insulso, decepti ab imagine recti,
Tunc iustum mala multa pati et miserum esse putamus.
Heu! quam saepe hominum falsa et stulta inueniuntur
Iudicia et quam mens humana est nescia veri!
955
Quisque sibi placet et sapiens sibi quisque videtur.
Hinc risum excutimus superis; hinc plurimus error.
Esto tamen, iustus morbos patiatur agatque
Despectam in tenebris et paupertate pudenda,
Eiectus patria vel clausus carcere, vitam,
960
Atque aliis etiam vexetur casibus, esto;
Proptereane malum patitur? non. Quippe ferendo
Talia fit melior, fit clarior. Omnia iusto
In melius cedunt, iussu Iouis. Vtque medentes
Saepe aloen aegris adhibent, succosque molestos,
965
Quo fiant validi et pulso languore resurgant,
Sic plerumque Deus iustos exercet, ut ipsos
Excitet, atque magis virtuti incumbere cogat.
Vtque homines reddit stultos prauosque voluptas;
Sic dolor ad mentem reuocat vitiumque coercet,
970
Criminibus frenum, calcar virtutibus addit.
Nonne vides, igni fieri pretiosius aurum?
Vberiusque solum praeduri dente ligonis?
Et putrescere aquam quae non fluit? aspice ferrum;
Pulchrius est usu, cessans rubigine sordet.
975
Multa igitur sunt quae aduersis agitata nitescunt;
Praesertim virtus, quae in rebus clarior atris
Perspicitur, velut in tenebris magis enitet ignis.
Quare aut nil prorsus patitur bonus et pius, aut si
Quid patitur, parit haec illi patientia lucrum,
980
Fertque illi; sit amara licet, medicina salutem.
Et, ne quis fortasse putet me fingere nugas,
Res eadem, quae uni prodest, quandoque venenum
Est alii. Sic nonnullis sunt noxia vina,
Atque caro; sic nonnullis absinthia prosunt;
985
Sic calor ipse niuem, ceram, glaciemque resoluit;
Argillam contra durat: sic talia multa
Diuersos pariunt diuerso in corpore foetus.
Et quoties iisdem verbis hic ridet, at ille
Contra tristatur vel mota bile tumescit?
990
Non eadem cunctis eadem sunt; Bacchus acescit
Egregius, si tu vitiosa in dolia mittas.
Nimirum sanis sunt omnia sana; sed aegris
Quae bona sunt quandoque nocent, letumque minantur.
Sic ergo (ad nostrum ut redeam) mala corporis atque
995
Spicula fortunae sunt perniciosa scelestis;
Expediunt vero iustis prosuntque nocendo.
Sufficiant hac dicta tenus. Iam claudere librum
Musa iubet, Chironque vocat, qui scribere mores
Humanos cupit et sacraria pandere vitae.
1000
Quocirca est operae pretium, me linquere cantus
Aonios, tacitumque sacris requiescere siluis,
Pieridumque tholo citaram suspendere, donec
Tempora praetereant haec pessima, tempora multum
Deploranda, quibus procerum discordia totam
1005
Nititur Italiam bello vastare superbo:
Vnde suos queritur direptos Roma penates.
Narnia, Ticinum, Melphis sensere ruinam;
Vnde et Parthenope, Sirenis clara sepulcro,
Nunc sua Gallorum manibus pomaria cernens
1010
Vastari, heu! tristis gemit ad Sebethidas undas.
Quid memorem visae coelo miracula flammae
Vincentis splendore diem? tristesque locustas
In morem nebulae nitidum praetexere solem?
Et teneras auido segetes abrodere morsu?
1015
Quam multas miseranda fames, miserandaque pestis
Ciuibus exuerit, vacuasque reliquerit urbes?
Quot loca diluuiis prope desolata videntur?
Heu mihi, quam iustas de nobis numina poenas
Sumunt! nam sceleris quid non committimus? aut quid
1020
Iustitiae est usquam? quis amor cultusque Deorum?
Relligio aucupium facta est; coelestia venum
Omnia nunc dantur, violantur sacra profanis
Lenonum manibus: tamen haec spectantque tacentque
Magnifici Reges et Christi prorsus honorem
1025
Nil curant. Sic nos miseros idola gubernant?
Ergo ibo interea, et Parnasi in rupibus altis,
Donec Musa iterum iubeat me exire, latebo.