Giorgio Cichino carmina 2, 18

18.

Rex superum atque hominum, cui summa potentia rerum,

Cuius ob imperium volvuntur sydera coeli

Et volucres nitidis spatiantur in aethere pennis,

Nec minus Oceanus terras super eminet alto

5

Gurgite, quae generi humano cessere colendae,

Si patris aetherei iussis delapsus Olympo

Perpetuae redimis damnatos crimine mortis,

Adde, precor, dubiae clarissima lumina menti,

Rectum iter ut liceat iusto percurrere gressu,

10

Nocte nec errantes cogamur linquere cursus

Inceptos; tua lux oculis sit praevia, nec nos

Aut spes destituat, patris aut clementia summi.

En celebrant aras, en turba sedilia complet,

Mopsus agente deo dum vatum arcana recludit

15

Luce sacra, cui cura gregum non parva tuorum,

Vt pater omnipotens, hominum miseratus, iniquam

Sortem animo sobolem terras demisit ad imas.

Syderea tum sede ad luctisonos singultus

Laberis, aetherea ad tenebras de luce malignas.

20

Sponte tua vultus divinos exuis, esque

Mortalis, varios pateris durosque labores;

Vsque adeo tantae superis mortalia curae.

Nec satis, egressus nondum iuvenilibus annis,

Ne patris ingentem in nos averseris amorem,

25

Hostibus ipse tuum corpus venientibus offers.

Ter rabidi voluere manus afferre nephandas,

Ter perculsi omnes retro cecidere ruentes

Tum demum innumeris vinclis traxere volentem

Ad proceres scelere insanos furiisque tremendum

30

Concilium; uni omnes magnis clamoribus instant.

Heu quibus insontes percussi fascibus artus!

Heu quos contemptus, quae dicta superba furentum

Syderei potuere oculi perferre! Nec unquam

Occupat ira tuum pectus veniamque precari

35

Desinis: una salus haerebat nostra medullis.

Sic agit in praeceps hominum imprudentia rerum

Pectora, sic commissa luunt peccata nepotes.

Quin etiam divina cruci pendentia miris

Membra modis video, spinis praefixaque acutis

40

Tempora, syderea quondam exornata corona.

Heu quis clavorum strepitus iam perculit aures?

Non passis parcunt manibus pedibusque revinctis,

Crudeles, sitiente deo dant pocula felle

Infecta, illudunt verbis regemque salutant.

45

Quippe etiam cum anima patrem fugiente rogares

Parceret insanis, equitum non ultimus hasta

Transadigit pectus: cruor inde emanat et unda

Dissolvens tenebras oculis, agnosceret ille

Percussum ut dominum coeli terraeque marisque.

50

Tum regem testata suis perculsa ruinis

Intremuit tellus, crines involvit Apollo

Nocte atra, soror obscuro dat corpore fletus.

Nosque hodie angores lacrimis comitamur et alto

Cum gemitu, rex alme, tuos; pietate decoris

55

Aspice nos oculis erroresque ablue nostros,

Dum vitam in terris agimus, clangore tubarum

Terribili exciti extrema ne luce trifaucis

Latratum canis, aut flammas timeamus et Orcum,

Sed tecum liceat superas ascendere ad auras,

60

Quae sedes est certa piis, ubi luce serena

Teque patremque tuum aeterno veneremur honore.