Giorgio Cichino carmina 2, 10

10. in divum Martinum

Hactenus Idaliaeque faces plenamque pharetram

Auratis retuli telis hominumque labores

Diversos, qui, caeci oculis et mente labantes,

Lascivos pueri gressus et castra sequuntur.

5

Nunc ego coelestum laudes celebrare deorum

(Sit modo fas) aveo, divino numine pleni,

Pectore qui toto coelum sedesque beatas

Amplexi, in terris agerent quo tempore vitam,

Mortales praecepta dei docuere, nec ulla

10

Pro sacra pietate pati tormenta negarunt.

Ante alios, Martine, meis sis addite chartis,

Sabariae decus, a teneris quem spiritus annis

Aethereus regnatori sacravit Olympi,

Caesarea quamvis haud aequa lege coactus

15

Militiam sequeris longaevi nomine patris,

Loricam indutus galeamque ensemque micantem.

Tu tamen in castris, inter discordiaque arma,

Iracundus ubi Mavors dominatur et acta

In furias hominum gaudens Bellona cruore,

20

Servasti placidam procul omni a crimine mentem,

Nec minus Ausoniae fines cum barbarus hostis

Vastaret saevoque arderent cuncta tumultu,

Armatis audes mediis occurrere campis,

Agmine pro toto solus: victoria nullo

25

Sanguine tum parta est. Sic dii statuere volentes

Te diversa sequi signa hisque excedere castris.

Hinc ope divina repetens patriamque Laresque,

Ablueres sacro labes ut fonte parentum,

Destruis insidias Plutonis multa novantis,

30

Si qua iter inceptum ratione avertere posset,

In varias sese mutando saepe figuras.

Quin etiam aerias superas dum sedulus Alpes,

Immisit tibi latrones angusta tenentes

Faucibus Alpinis; aurae excepere securim

35

In caput elatam, magno haud sine numine divum.

Gurgite sic medio pastor Neptunnius olim

Fallebat sensus hominum, nunc fulmina sumens

Setigeri suis, exuviis nunc terga leonis

Indutus fulvi, nunc ignes evomit ore

40

Terribili, nunc ex oculis abit ocior unda.

At nova Sabariae rabies invaserat urbem,

Sedibus, infoelix, ut deturbaret avitis

Tollere conantem veterum simulacra deorum.

Ah miseri, miseri quae vos insania adurget?

45

Par erat externis quem vos traducere ab oris

Pellitis e patriis strepitu per compita turpi

Latratuque canum, populos ad vera vocantem

Sacra deum, Stygiis oneratos colla cathenis.

At tu, dive, libens crudeles desere terras

50

Optatumque velis nobis iam reddere lumen.

Te sata, te fluvii, te laetis pascua campis

Invitantque greges, vitreo de fonte lavari

Gaudentes, dulci capti pastoris avena,

Quin etiam sacri vates, ventura canentes,

55

Praeficiunt aris divum templisque regendis.

Non tibi vis adversa hominum, non ulla venena

Invidiae obstabunt, cedet quoque maximus ipse

Caesar, Romana rerum dominator in arce,

Cum solio pene aethereo correptus ab igni,

60

Dum precibus surdus venienti assurgere temnit,

Excipiens merito nec te dignatur honore.

Parva loquor. Tibi syderei regnator Olympi

Dat revocare animas Stygiis Acherontis ab undis,

Tergeminus licet aeternis custodiat Orcum

65

Cerberus excubiis, cladis non immemor ille

Liminis infracti, postquam divina propago

Missa polo, afflicto ut tandem succurreret aevo,

Morte obita, heroas supera ad convexa reduxit

Immersos tenebris, iam longum tempus, Averni.

70

Hinc trepidis properant quaesitum oracula rebus

Quicunque abluitur Tyrrheni gurgitis aestu,

Quicunque Adriacos prospectat littore fluctus:

Inconsultus abit nemo, qui pectore puro

Te rogat et Christi sequitur vestigia sacra.

75

Nec tantum pia turba frequens tua numina adorat,

Verum elementa simul, dictu mirabile, quod non

Expositum flammis ventorum agitata procellis

Ignea vis unquam laesit, sed pulsa liquore

Ambrosiae retro sinuosa volumina flexit.

80

Iam tibi nauta vagus, mediis servatus ab undis,

Debita festinans in littore solvere vota,

Velaque suspendit remosque in limine templi.

Demere tu rabiem potis es canibusque lupisque,

Sibila serpenti, populis nocitura nephando

85

Afflatu, quam primum illis ni cederet arvis

Imperio procul acta tuo trans aequora pestis.

Haec oculis hominum subdis miracula, dum tu

In terris virtute aperis tibi limen Olympi,

Tristia nec metuens, cupiens nec gaudia, corde

90

Sollicito, humanas recto quae limite mentes

Avertunt curasque graves mortalibus addunt.

Nunc demum aspectu divino lumine inhaerens

Perpetuo gaudes votisque vocaris ab alto,

At tu dexter ades, genibus dum pronus utrisque

95

Te populus plena thuris veneratur acerra,

Effuso quae te maneant sine sacra cruore,

Dum pia relligio, Christi dum templa manebunt.