Giorgio Cichino carmina 2, 2

2. aegloga

Lycidas

Quo tibi iter, Montane? Gravi sub pondere pressus

Incedis vallesque imas singultibus imples;

Non ovis aut hirtae tantum iactura capellae

Te movet, ut terra nequeas attollere vultus.

Montanus

5

O foelix, qui dum passim trepidatur in agris

Vmbriferam ad pinum secura in pace quiescis,

Dum resonant volucrum cantus vallesque nemusque!

At nos, dum pratis arentibus imminet aestas,

Cogimur exilio patriis excedere campis.

Lycidas

10

Et quae causa solum te nunc mutare coegit?

Audieram pecudes solitum te pascere mille,

Fortibus et tauris invertere iugera centum.

Forsitan occidit pecus inclementia coeli

Invitumque etiam pellit te rure paterno?

Montanus

15

Foelices fuimus quondam, praesepibus altis

Quum mane exirent pecudes ad pascua nota:

Non mihi lac toto deerat non caseus anno

Et pretium haedorum referebat dextera magnum.

Nunc Turcae immites vastarunt omnia late:

20

Gens, quae mortales spernit, nec numina divum

Vlla colit, matrum obtruncat sub pectore natos,

Exanimat matres infanda morte virosque

Et divum templis sceleratos iniicit ignes.

Hanc hominum Ausoniis pestem deus arceat oris.

Lycidas

25

Fama meas dudum Turcarum venit ad aures,

Qui praedam innumeris passim regionibus urgent,

Sed non credideram ausuros superare Timavum,

Quamvis nostra lupi implerent ululatibus arva,

Nec (velut ante) greges peterent validosque iuvencos,

30

Sed foedare hominum gauderent ora cruore;

Verum Grimanus securos iussit ab omni

Esse malo, hostiles nec quicquam horrere tumultus.

Montanus

Nec dux, nec princeps ullus nos reddere tutos

Turcarum rabie potuit: nunc omnia late

35

Nostra tenent et iam feriunt incendia coelum.

Vt ditem agricolae quondam, Montane, vocabant,

Sic nunc te miserum dicent magis omnibus esse.

Quis deus, o Lycida, est tamen hic? Quas incolit urbes?

Ede, precor, neque enim mortalem dicere fas est.

Lycidas

40

Audisti Venetam ferri sermonibus urbem,

Quae mediis immota manens extollitur undis?

Tecta hic marmoreis habitat constructa columnis,

Intus ubi fulgent thalami ceu sydera coeli,

Hic ritus celebrat sacros et thure Sabaeo

45

Coelestes merito divos veneratur honore.

Postquam ille emensus ventosum navibus aequor,

In terris sacrata deum vestigia quaerens,

Adriaco tandem persolvit littore vota.

Pastor ego assuetus pecudes educere septis

50

Agrestique sono sylvas implere canoras,

Non illi extimui tenues inflare cicutas:

Ter canere incepi, mihi ter vox excidit ipso

Gutture, cum tanta victa essent lumina luce.

Tandem restituit mentem de more benignus,

55

Cum numeros audire meos aequa annuit aure,

Quamvis non Siculi moduler pastoris avena,

Nec referam cantus, quos Tytirus edidit olim.

Montanus

O foelix Lycida, residens in graminis herba,

Hunc heroa canes securus turbine ab omni,

60

At mihi, dum profugus pecori nova pascua quaeram,

Ignotas inter gentes, regione remota,

Vesanus rapiet lupus agnum matre sub ipsa,

Nec canis arcebit vanis latratibus ursos.

Lycidas

Ne, Montane, tuae penitus spem pone salutis,

65

Longa dies forsan pro fletu gaudia reddet,

Cum raptim Turcae vestris pellentur ab agris.

Tu mecum interea claudes praesepibus agnos

Hospitis in morem nullo discrimine rerum.

Montanus

At tibi pro tali foeturae munere partem

70

Promitto nostrae et vestro sum rure libenter,

Principis ut cernam vultus, quos mente recepi.

O si forte domum revocet me nuntius, ultro

Affirmetque novos illinc migrasse colonos,

Tum referam vidisse deum pastoribus illis,

75

Praeter Sylvanum in terris Faunumque bicornem,

Agricolas qui ruris amans tueatur ab hoste.