Giorgio Cichino carmina 2, 1

1. ad Ioannem Andream Valentinum Mutinensem

Iane, Valentinae decus et spes maxima gentis,

Quem genuisse virum praegestit Mutina talem,

Magnum virtutis specimen patriaeque tuisque,

Dum tu Romana celeber versaris in urbe

5

Absentisque tui mandata exponere regis

Pontifici datur et voces audire loquentis,

Quo studio maiore queam, tibi carmina condo,

Carmina quae posthac animum testentur amicum.

Antra licet nondum fas est penetrare reposta

10

Pieridum iuveni, prima lanugine malas

Qui signat, nec dum teneris excessit ab annis,

Magnus ubi heroas fertur cecinisse poeta,

Carmine Troianum referens Martemque Latinum,

Parnasique iugo residens Lucretius alto

15

Dicere naturae est causas mortalibus ausus.

Tu docta at solitus versare volumina semper,

Cum primum balbae solvisti vincula linguae,

Aeternae facile mandabis nomina famae;

Nam tibi Phoebus iter monstravit lumine claro,

20

Neu plantas saxo offendas neu stipite duro,

Cum numeris ludens, in primo flore iuventae,

Venandi Nymphis potuisti avertere curam.

Desistunt cursu damae cervique fugaces,

Latratumque canum expectant dentesque malignos;

25

At volucres, innixae ramis arboris altae,

Excipiunt gratos dulci modulamine cantus.

Quid quod te manuum natura opera alta suarum

Edocuit, terram ut media regione locavit

Aeris, humano generique ferisque colendam.

30

Arva natant vasto Neptunnia gurgite pisces,

Percurrunt volucres densis liquidum aera pennis,

Flectentes iter ipsa vocat quocunque voluptas.

Haec simul, ingenti giro complectitur aether,

Syderea ornatus circumque supraque corona,

35

Imperitant imis rebus coelestia signa.

Hinc studiis hominum diversis corda teneri

Intuimur: vacat hic pomis agrisque colendis,

Ocia amat patriamque suam gratamque quietem,

Pinguia contentus bobus colere arva paternis;

40

Hunc labor assiduus vastique pericula ponti

Exercent, dum quaerit opes terraque marique.

Pars in bella ruunt, pellentes pectore curam

Letheam gaudent respergere sanguine dextras.

Scilicet et postquam, praesenti numine Phoebi,

45

Herbarum insita sit quae cuique potentia nosti,

Duxerunt te fata Augusti ad limina regis

At procul ex illo retinet Polonia dives

Finibus Italiae patriaque et sede paterna.

Te sine nil magnum sapienti pectore volvit

50

Rex tuus aut inferre volens aut pellere bellum

Illatum; tibi talis inest prudentia rerum.

Hinc oratorem iussit petere arva Latina,

Pontificis de more pedi ut des oscula sacro

Italiaeque duces haud parvo munere dones.

55

O vere pietate tua, iustissime regum,

Sarmata rex, qui sollicita nunc mente volutas

Reddere quo possis pacto concordia regna

Christicolae gentis, cum magna insania vexet

Inter se certare viros discordibus armis.

60

O utinam proceres, Christo duce et auspice Christo,

Turcarum imperium communi milite vastent;

Tum demum populi Christi pia numina adorent

Quacunque Oceanus terrarum amplectitur orbem,

Hoc fore pollicitus quondam labentibus annis

65

Rex divum atque hominum, nutu qui sydera torquet.

Tristia bella cadant, inflentur classica nusquam,

Ocia agros teneant securi grata coloni,

Adsit honos Musis et doctae Palladis arti,

Vt passim longae celebrentur munera pacis.

70

Interea ne, Iane, tuis non laudibus aequa

Carmina fastidi iuvenis, qui pectore toto

Te excepit teneroque volens veneratur amore.