Giorgio Cichino carmina 1, 43

43. Daphnis aegloga

Pastores, colitis ripas quicunque Timavi,

Quaque fluit tacito Liquentia gurgite pinguis,

Ducite de pleno pecus in nova pascua ovili.

Ver tepidis properat Zephyri comitantibus auris

5

Induit et vario pubentia prata colore:

Iam choreas Nymphae faciles per gramina ducunt,

Intonsos crines cinctae florentibus herbis,

Interea Lycidas carmen cantabit ad auras,

Tiliaventeas Ledra qua defertur in undas.

Lycidas

10

Iam tandem optatam lucem dat Phoebus Apollo,

Phyllidis ut casti primum iungantur amores.

Ergo te e multis Phyllis pastoribus unum

Coniugio anteferens Daphnim dignata maritum.

Inflati tantum calamique et carmina prosunt:

15

Nunc vero Vtineam Daphnim comitemur ad urbem.

Laetitiaque omnes cingantur tempora ramis

Populeis, buxumque ferant laurosque virentes.

Primus, ab externis veniens regionibus, artem

Daphnis arundineam docuit desuetaque longo

20

Tempore Musarum monstravit carmina nobis,

Postquam, aequor tumidum errores longosque perosus,

Collibus in nostris patriaque in sede quievit.

Nec vero contemne agros et sordida rura,

Nec linquas invita urbem urbanosque tumultus:

25

Hic vitrei exurgunt florenti margine fontes,

Hic fluvii valles decurrunt inter opacas.

Quam iuvat aestivo, venit cum torrida messis,

Tempore, graminibus viridi et requiescere in umbra

Carpentem somnos rauca suadente cicada!

30

Quam iuvat, arenti torpet cum lingua palato

Ore avido strepitante sitim depellere rivo!

En tibi Naiades udae Dryadesque puellae

Munera dant, flores texunt per prata Napeae,

Phyllidis ut variis ornentur colla corollis.

35

Pastores alibi inter se certamine ludunt,

Pars colluctantes exercent membra palaestra,

Pars silicis durae certatim pondera iactant

Et iaculis metam feriunt celerique sagitta,

Nec procul hinc alii superant iam gramina saltu,

40

Ludifico cursu fluvios aurasque lacessunt:

Victores hederae pallentis dona reportant.

Ille deus certe est passim celebrandus in agris

Quicunque instituit lectum sociare iugalem.

Nec Baccho aut Cereri debetur gratia maior,

45

Quamvis prima unco tellurem fodit aratro,

Ille docet lentas sulco committere vites:

Ante nec implebant foelices horrea messes,

Dolia nec dulci spumabant pinguia musto,

Sed victum in lucis dederunt sylvestria pruna

50

Quernaque glans aluere et copia lactis abundans.

At somnos inter pecudes imisque cavernis

Ducebant glacie expertes siccique caloris;

Tum mortale palam genus et discrimine nullo

Iungebat Venerem, impulerat sua quenque voluptas:

55

Sic ruit in vaccam stimulis impulsus iniquis

Taurus, in hirsutas hoc hircus more capellas.

Verum hominum et pecudum deus hic discrimina fecit,

At vos, dum virides anni, dum laeta iuventa,

Ludite, nec longum caros date pignora natos:

60

Tum foetura greges augebit sepibus altis,

Noctivagi fures metuent armenta lupique,

Tum fluvii Daphnin resonent montesque lacusque,

Agrestem Lycidae nisi dedignaris avenam.