Giorgio Cichino carmina 1, 4

4.

Tunc furens totum penitus per orbem,

Quaeris accensa face, nec quiescis,

Non die sistis veniente cursum,

Non abeunte.

5

Audiit rubri Oceani unda dives,

Audiit natam revolutum ab Euro

Aequor amissam querulo vocantem

Saepius ore.

Nympha, quae errores miserata longos,

10

Indicas raptum, tibi fons perenni

Sit, precor, rivo niteantque semper

Margine flores.

At dea infanda fuge magna terra;

Non licet quenquam superas ad oras

15

Evehi, Lethe male olente postquam

Tinxerit unda.

Linque pollutum hospitium atque nostras,

Hic ubi magnos celebrant honores,

Nec sinunt plectro tacitam canoro,

20

Transfer in oras.