Giorgio Cichino carmina 1, 15

15.

Ornitus

Ite greges, tuti per summa cacumina montis

Pascentes, rupesque altas de more, capellae,

Scandite, virgultis nec morsu parcite frondi;

Iam licet ingentes umbrosa cacumina lucos

5

Et montem herbosum lustrare impune iuvenci:

Nam tandem insidiis vestrum prostravimus hostem.

Interea volucres cantu viscoque tenaci

Decipiam, Satyri faveant, sub numine quorum

Ars est, exiguas dum sol contraxerit umbras.

Damon

10

Carpe fugam, infoelix pecus o miseraeque capellae,

Tuque greges, custos, ducas, canis optime Lygdon,

Qua nullos pecudum balatus audiat hostis.

Iam patrios fines dulcesque relinquere terras

Cogimur, externasque domos et ovilia, maesti,

15

Quaerimus: haec nobis fert ecce incommoda miles.

Ornitus

Quo properas Damon? Quae te, quae maxima cura

Exercet? Fletu indulges maestisque querelis:

Iam mens ipsa metu trepidat, cum pascua quaeras

Externa, insuetus solitis excedere campis.

20

Dic, Damon, nec me suspensum corde teneto.

Damon

O foelix, qui mane novo praesepibus altis

Armenta et laetas pecudes ad pascua ducis:

Nunc scio quam dulce est validis patria arva iuvencis

Vertere, vicinis armenta et pascere sylvis.

25

Sed migrare alio iam vis aliena coegit,

Vt cernis, vixque has e multis ipse capellas

Subduxi paucis furtim lactentibus haedis;

Caetera, quae brumae nos ante paravimus usu,

Perdita iam duco, manibus lacerata nephandis.

30

Parva loquor: "Iactura movet non me haec, Ornite, tantum.

Eheu pastorum princeps bonus, ille Menalcas,

Quem novit quicunque boves ad pabula ducit,

In medio armorum strepitu et clangore tubarum

Restitit, et patriae et pastorum ductus amore

35

Ante habuit propriis pastorum commoda rebus.

Nos vero, incassum patriis traducere ab oris

Conati, tandem fugientes linquimus illum:

Haec certe est lacrimarum et nostri causa timoris.

Heu male militibusque feris, male creditur armis!

40

Nosco minas, nosco ferro quam dextera prompta est".

Ornitus

Haec equidem haud unquam mala vos urgere putavi,

Quamvis saepe alta corvus de rupe sinister,

Insolitum fundens ales per guttura carmen,

Nescio quid maestum iam tum impendere monebat.

45

Sed cythisum fugerent pecudes prius ipse putassem

Atque apis halantes flores frondesque capellae,

Mala ferant steriles duris in montibus orni,

Piscis in aerias se squamiger inferat auras

Quam turbo instarent vobis dirique tumultus.

50

Dic tamen, haec pestis vestris unde ingruit agris?

Damon

Audisti regem egregium, qui nomine Caesar

Fertur, Germanos rapidum et penetravit ad Istrum

Communem ut tandem depelleret Alpibus hostem.

Hic, postquam Turcam virtute refregit et armis,

55

Alpinas fauces et pervia claustra petivit

Et fines tandem toto cum milite nostros:

Haec est causa fugae. Quamvis est optimus ille

Iniussuque suo patiamur damna tot ipsi.

Ornitus

Vos equidem miseror, vobis quod pessimus annus

60

Hic sit. Quod possum, stabula et praesepia, Damon,

Promitto: pecora hic claudemus sepibus ambo.

Nulla lupum metuat pecus aut sub matribus agni,

In foveas tandem incautum deiecimus illum

Turbaque pastorum iaculis confodit acutis.

65

Castaneae haud deerunt, deerit non copia lactis,

Mitis pendet adhuc et quae de vitibus uva;

Et volucris pastu decedens arva relinquit,

Roris nocturni et canae praesaga pruinae,

Iam nemora alta petit dulcique aviaria cantu.