Giorgio Cichino carmina 1, 12

12. in obitu Nicolai patris

En tibi, tres nati, inferias tibi ducimus, ipsi

Lugentes, manibusque piis suprema ferentes

Munera, dum patrium comitamur funus ad umbras.

Alme parens, miserande parens, ut tempore acerbo

5

In tenebris miseros linquis, dum maesta per ora

Fundimus et lacrimas et pectora plangimus ipsa;

Tu thalamos totamque domum sobolemque paratam

Turpasti tristique implesti funere luctu.

En mater, vitta crines de more revincta,

10

Ad tumulos, natarum atra stipante caterva,

Conqueritur laeditque genas atque unguibus ora:

Multisono templumque ululatu atque aethera complent.

Crudeles vocat illa deos, crudelia fata,

Quod tibi Parca fero filum interruperit ungue,

15

Quod sibi adhuc volvat fallaci stamine fusum.

Pectore in humano tantum potuere dolores:

Quocunque aspicimus, quoquo vestigia maesti

Vertimus, ingeminant, ostentant omnia luctum.

Heu quam saeva cito properarunt funus iniquum

20

Fata tibi, miserande pater, ne commoda nostrae

Vlla forent vitae leto super immaturo!

Non secus atque arbos ipso iam robore tuta,

Quae teneros foetus ima de stirpe sub auras

Sustulit, hos umbra atque ingenti tegmine ab omni

25

Grandine defendit tutos aestuque furenti,

Postquam illam curva agricolae evertere bipenni,

Nulla tegit teneros umbra vel vertice mater:

Non grando, aut aestus parcunt gelidaeve pruinae,

Nec pecus admorsos proscindens cortice ramos.

30

Sic linquis, miserande pater, sic, undique circum

Insidiis clausos gravibus luctuque metuque.

Quid queror? Ah lacrimas aliis fletumque ministro!

Nec prosunt lacrimae quicquam gemitusve profundi,

Nec functi curant lacrimas iam funere nostras.

35

In tumulo corpus tantum est umbraeque silentes,

Post obitum quae quisque suum terrae omnia reddit.

Iam te, sancte pater, tenet alti regia coeli,

Vnde prius primis venit tibi spiritus auris;

Nec fas, alme, queri lacrimas vel fundere inanes,

40

Cum tot contigerint coelesti commoda sede

Foelicesque choros celebres et pace fruare.

Interea, pater alme, vale, vale et usque paterno

Viventes sine te in tenebris tuearis amore.