Giovanni Darcio epistola Deidamiae ad Achillem

Mittit amans sibi quam melius petat aegra salutem,

      Scyria Nereio Deidamia viro.

Quae legis ex Scyri scopuloso littore mitto,

      Vnde tuas Ithacus traxit ad arma rates.

5

Si mea mireris maculent cur scripta liturae,

      Tamque frequens chartam saepia nigra notet,

Non bene mens sana est, manus errat, lumina fletum

      Immiscent, titubans addit arundo notas.

Littera fert lacrymas, sunt fixi corde dolores,

10

      Artus pallor habet, debilitatque meos.

Nulla meae restant fluxae vestigia formae:

      Et facies vultus exuit ipsa suos

Effigiem potius quam dixeris esse puellam:

      Arida sic macies decolor ora tenet.

15

Tu tamen in causa es, causa est Priameia coniunx

      Illa meis pellex invidiosa bonis.

Sed te culpa premit maior, graviusque remordet:

      Parsque tui vitio perfide nulla vacat.

Haec amat ut iuvenis, nec mirum, foedera rumpis:

20

      Illa petit, pactam frangis inique fidem.

Hoc mihi pollicitus fueras, cum classe superba

      Troiugenum peteres barbara regna Phrigum?

Tempus erat rutilo quo se Thaumantis in ortu

      Extulerat, roseis inspicienda comis.

25

Criniger Eoo iam solverat aequore currum

      Phoebus, et igniferis imperitabat equis.

Iam detectus erat tumidae Nereidos astus:

      Exciderant humeris tegmina fluxa tuis.

Aeratas pelagus naves, unctasque tenebat,

30

      Albebant Phthiae carbasa fluxa rati.

Insula nautarum vario clamore fremebat

      Scyros, et Aegaei littora curva maris:

Iamque tibi geminas dederat socer optimus alnos

      Moestus, et hospitibus verba suprema dabat.

35

Tunc ego complexu collo fugientis inhaerens

      Miscebam lachrymis tristia dicta meis:

Spes mihi sola vale, bello sis quaeso superstes,

      Nec tua Dardania membra tegantur humo.

Sitque tuo semper defixa in pectore coniunx

40

      Scyria, et huc reducem te levis aura ferat.

Nec minus ipse dabas moestae tua brachia collo

      Coniugis, et madidis oscula multa genis.

Dixistique Vale mea blanda et sola voluptas:

      Sis memor ipsa mei, non nisi fidus ero.

45

Haec quoque discedens (memini) mandata dedisti:

      Quae remanent memori pectore fixa meo:

Vive diu coniunx, dilectaque pignora serva:

      Pignora, per menses dissimulata novem.

Vt tandem erepto lacrymans deserta remansi

50

      Coniuge, et Aegaei distulit unda rates,

Moesta fero rupi flaventes ungue capillos,

      Semianimis vidua procubuique domo.

Turre etiam summa profugum comitabar euntem,

      Sumque oculis Phthii vela sequuta viri.

55

Tu quoque declinans latebrosa ad moenia vultum

      Plorabas vidui dulcia furta loci.

Nunc tibi nulla mei cura est, nam barbara coniunx

      Te fidei memorem non sinit esse tuae,

Nec memor impubis pueri, matrisque relictae,

60

      Nec patris, hunc quamvis tarda senecta premat.

An non aula latens, non te penetralia tangunt

      Non te virgineae blanda caterva domus?

Non subit ille locus quo te Thetis anxia misit,

      Quum peterent rigidos Dorica castra Phryges?

65

Te novi ficta sub imagine sola latentem:

      Nec tamen indicio es cognitus ipse meo.

Sed simul ac tenero clausit te coerula mater

      Carcere, continuo sum tibi facta comes.

Insidias blande mentitaque verba struebas,

70

      Meque premens omni persequebare loco.

Nunc oculis repetens iterumque, iterumque protervis

      Vrebas vultu saucia corda tuo.

Nunc viridi serto, pictis nunc flava corollis

      Tempora cingebas, aureolamque comam.

75

Nec non Chironis monstrabas docta biformis

      Carmina, et Haemoniae fila canora lyrae.

Ducebasque rudes digitos, et mille ligabas

      Amplexus tenues pectine dante modos.

Ipsa libens gelidae cantabam Pelion Ossae

80

      Iunctum, et praesentis nomina clara viri.

Teque rudes trito lanas tenuare docebam

      Pollice, et imbelli lentius ire gradu.

Linea succincto reparabam stamina fuso:

      Comiter, et Lyda perdita pensa colo.

85

Ipsa sonum vocis tenuem, et muliebria verba

      Monstrabam, et molles aedere voce modos.

Sed quoties te iamque dolos aperire parantem

      Compressi, tumida continuique manu?

Sollicite pariter comitique mihique timebam:

90

      Tuque magis nostro momine charus eras.

Saepe etiam veras linquebam, stulta, sorores,

      Vt possem in molli te retinere sinu:

Quos ego munificos iam sum aspernata maritos,

      Noster ut occulto foedere staret amor?

95

Te propter Tyrias vestes, Coasque refugi:

      Regnaque, magnorum dona superba ducum.

Sed nihil ista movent, movet inconcessa voluptas:

      Ereptusque nova conscius arte pudor.

Lucus Echionii frondosus ad orgia Bacchi

100

      Stat vetus, et prisca relligione sacer:

Haec resoluta comam, Maenas furibonda solebat

      Evantes circum ducere festa choros.

Forte piis aderant Trieterica matribus, omnis

      Attonita Ogygio numine Scyros erat.

105

Cypria diffusis quatiebant crinibus aera,

      Et teretes thyrsos, fraxineasque trabes.

Vndique gaudebant sacros praestare furores,

      Lanigerum et scisso gutture ferre pecus:

Lex maribus prohibet redimitas pellibus hastas,

110

      Et sacrum audaci limen adire pede.

Quin etiam longe praescripto fine sacerdos

      Thyras, inaccessas excubat ante fores.

Exploransque aditus ne quis sacra turpis adulter

      Polluat, obtutu stat metuenda fero.

115

Tu tamen ingressus muliebri mollis amictu,

      Ridebas astus sic latuisse tuos.

Quoque minus Bacchis occultus fraude pateres,

      Iactabas rigida robora glauca manu.

Interea medii scandebat culmina coeli

120

      Latois roseo Cynthia vecta iugo.

Somnus iners totum sternebat muta per orbem

      Corpora, et humenti languida nocte quies.

Aera tacent paulum sonitu stridentia rauco,

      Conseditque deo deficiente chorus.

125

Tunc picea tacitae gavisus noctis in umbra

      Appositum furtis tempus adesse tuis

Virginis innocuo temerator flore potiris,

      Sum quoque polluto facta pudore gravis.

Excutior clamans; tremulos timor occupat artus,

130

      Contremui gelido strata supina thoro.

Ac veluti Zephyro vibratur arista fluenti,

      Aut levis arbusteas excitat aura comas,

Sic misera obstupui, casu perculsa doloso,

      Et dubius cepit pectora nostra metus.

135

Non tamen haec volui cano narrare parenti,

      Teque per infandum perdere dura scelus.

Sed vigili acceptum celavi fraude pudorem,

      Surgentemque uterum crimine dire tuo.

Donec casta graves partus Lucina resolvit,

140

      Attulit et plenos mora peracta dies.

Hic amor est quem nunc tacite periuria ludunt?

      Illa fides quam nunc immemor amnis habet?

Icaris Aeoliden ardet bene fida maritum,

      Mutuus hanc etiam coniugis ardor alit.

145

Arsit et Haemonium nuper Phylaceia coniunx,

      Chara fuit misero non minus illa viro.

Quid memorem heroum multas regumque puellas,

      Quas non infida fraude fefellit amor?

Sola ego quae infido permansi fida marito

150

      Ardoris poenas, praemia, pendo mei.

Illa dies nocuit, qua primum in littore vidi

      Attonitam nobis credere furta Thetim.

Illa magis, qua me tenebrosa nocte iacentem

      Ausus es amplexu contemerare tuo.

155

Audieram tristes ululare per invia nymphas,

      Omina polluti foeda pudoris erant

Hei mihi quam veneri pudet indulsisse nefandae:

      Et lateri tenerum conseruisse latus.

Exige laesa fides violati iusta pudoris

160

      Supplicia, hoc meruit criminis author onus.

Nec semel, at dudum Lyrneside captus amica

      Fama refert sociam contaminasse fidem.

Mene latere putas? puerum quis fallat amorem?

      Aut quo pennato non volat ille pede?

165

Quid Phrygiae pridem Bryseidos actus amore

      Diceris in castris consenuisse tuis?

Sed quoties saevo devictos marte Pelasgos,

      Passus es hostili succubuisse manu?

Quid Danaum proceres? Quid fortia pectora belli

170

      Quid tuus Hectoreo concidit ense comes?

Hos belli rabies crudelia vulnera passos

      Claudere in externa fata coegit humo.

Interea turpi nectebas brachia collo:

      Inque sinu stabat barbara serva tuo.

175

Non puduit Prygia laceratos cuspide Graios,

      Et Danaum stratos saepe videre duces.

Non puduit sicco tot pulchra cadavera vultu

      Cernere? Et in tepidis ossa cruenta rogis?

O utinam pereat cuius vesana libido

180

      Perdidit Heroas Graecia moesta tuos:

Aut cadat alitibus praedae mansura ferisque,

      Aut medio iactet naufraga membra freto.

Sed iam supplicium pro crimine castra dederunt

      Dorica, iam poenas pestes tulere graves.

185

Nec dubito quin te rursus pia numina damnent

      Infandumque velint morte piare scelus.

Num sat erat vetitum semel abiecisse pudorem,

      Vinclaque coniugii dissolvisse tui?

Barbara ni peteres Priameiae foedera nymphae,

190

      Speraresque fero stultus ab hoste fidem?

Scilicet offenso poteris gener esse tyranno,

      Inque diu hostili vivere Dardania.

Scilicet ultrices bellorum fluctibus iras

      Vnica connubio comprimet hora novo,

195

Hector ubi est Troum quo sospite bella steterunt,

      Caesus et Haemonio Troilus ense puer.

Hi quotiens animis Priami Paridisque recurrunt,

      Hos in te toties bellicus ardor agit.

Hosti nulla fides nam quamvis bello quiescant

200

      Semper in occulto pectore vulnus alit.

Dives eris fateor Prhygioque insignis in auro:

      At saltem quod sit barbara Troia, negas?

Dardanidum quamvis ditissima regna ferantur,

      Non tamen haec illis caedere nostra puto.

205

Denique non metuis volucris mala murmura famae,

      Nomine ne terras impleat illa tuo?

Quid de te poterunt Danai? Quid Achaica regna?

      Quid Prhygiae gentes Troiaque magna loqui?

Quid de te tua castra ferent, Phthiaeque phalanges,

210

      Thessalicaeque matres, Haemoniaeque nurus?

Transfuga diceris, notissima fabula fies,

      Gaudebit probris fama maligna tuis.

Te propter Nereia domus sua stemmata perdet

      Claraque Larissae nomina pinguis ager,

215

Turpe suo generi tenebras offundere claro,

      Et laudi nebulas opposuisse suae.

Multa tibi obiiciet Priamus succensus ad iram

      Crimina, et Aeneas, Dardaniusque Paris.

Te quoque non poterit coniunx fore credere fidum,

220

      Exemplo incipiet namque timere meo.

Hospitibus non certa fides, sed semper in illis

      Instabili dubius lance vacillat amor.

Testis et Aegides, testis periurus Iason,

      Quique notam variae mobilitatis habent.

225

Tu procul eiectus patriis velut exul ab oris,

      Vilis eris, nec te qui tueatur erit.

Quis te si misera laedare iuvabit in urbe?

      Vnde tibi vires, auxiliumque petes?

Non erit aut Nereus, ad quem post tanta recurras

230

      Crimina non, Peleus, non Thetis alma parens.

Adde quod offensus fiet tibi quisque deorum,

      Quique iuvat, dextro numine laevus erit.

Iam tibi sydereo poenas minitatur ab axe,

      Quae fovet Argivos Iuno Pelasga suos.

235

Iam te cunctitonans supero petet igne, tuosque

      Turpia comburens fulmine castra suo.

Quid loquor? Ah demens potius cadat improba pellex,

      Ardeat et mediis sanguinolenta rogis.

Vince precor Veneris, falsique cupidinis artes,

240

      Aeoliusque ferat verba proterva Notus.

Cernis ut adverso Graii sub marte laborent,

      Vtque premat Danaas saeva procella manus.

Arma cape Aeacide, signisque potentibus altum

      Ilion, et Phrygias dirue victor opes.

245

Dum potes et iustum est, socios ulciscere bello,

      Iliacas Graiis ignibus ure domos.

Hector abest, iuvenisque potens a fratre secundus,

      Sub quibus invicto robore Troia stetit.

Et tibi sunt vires, quae nec Thelamonius heros,

250

      Nec ferat Aetoli bellica parma ducis.

Vince animos tantum, fato tibi debita vinces

      Pergama, Neptuni pergama structa manu.

Thessalicis veniet tecum stipata carinis

      Et dabitur patriis Troica gaza deis.

255

Proque tuo reditu solennia vota ferentur,

      Caesaque purpuream victima planget humum.

Haemonias interveniam bene culta maritas,

      Et tanto foelix coniuge dicar ego.

Fallor, et incertae rapiunt mea dicta procellae,

260

      Sollicitoque mihi spes cadit icta metu.

Vnde etenim tantumque boni mihi credula sperem?

      Tamque mihi faciles suspicer esse deos?

Respice me (sic Nestoreos pater impleat annos.

      Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis)

265

Respice me, vetulique precor miserere parentis,

      Respice desertam, sollicitamque domum.

Si renuis, tristi iam membra paterna sepulchro

      Condis, iamque mihi busta cruenta paras.

Invidiosa necis violentae causa fereris

270

      Inscriptusque meo marmore versus erit:

"Perfidus Aeacides Phrygios dum captat amores,

      Vsa sua cecidit Deidamia manu".