Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 6

Testo base di riferimento: J. Chomarat, 1996

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


Virgo

Credo aliquos tetricae mentis nasique seueri

(Qui solos se scire putent et noscere verum,

Atque sibi solis Diuum bonitate tributum

Omnia iudicio perplexa expendere recto)

5

Dicturos, nunquam me degustasse beatos

Aoniae fontes et sacras Phocidos undas

Nec prorsus lauro dignum tituloue poetae,

Quod non inflatas nugas mirandaque monstra

Scribimus ac nullas fingendo illudimus aures.

10

Nam solas tribuunt fabellas vatibus, ac si

Vera loqui foedumque foret vetitumque poetis.

Horum ego iudicium falsum et damnabile duco;

Nilque mihi melius, nil dulcius esse videtur,

Quam verum amplecti; vetulis puerisque relinquo

15

Has nugas. Alii eructent fera bella Gigantum,

Harpyiasque truces et Gorgonas et Cyclopas

Et captos blando Sirenum carmine nautas:

Adde his monstriferam Circen, triplicemque Chimaeram,

Stelliferumque humero coelum qui fulcit Atlanta,

20

Mutatum saxo et sulcantem Persea nubes,

Tantalon et Tityon, miserique Promethea furti,

Belidas et quicquid delirans Graecia nostros

Tempore iam longo docuit garrire Latinos.

Non mihi sit tanti potasse Aganippidas undas,

25

Bellerophontaei quas protulit ungula monstri;

Nec mihi sit tanti Phoebeae gloria lauri

Atque corymbiferis hederis ornare capillos,

Vt sic delirem. Pudet ah, pudet esse poetam,

Si nugis opus est puerilibus inseruire

30

Et iucunda sequi spreto mendacia vero.

Tradita (crede mihi) est multis facundia, paucis

Consilium; multi sublimia carmina condunt,

Sunt et Romano et Graeco sermone diserti,

Et cum multa sciant, sapiunt tamen aut modice aut nil.

35

Verba nitent phaleris; at nullas verba medullas

Intus habent; sola exterius spectatur imago

Et pictura leuis. Verum quis succus in illa est?

Quam mens inde capit frugem? qui talia legit

Quid didicit tandem? quid scit nisi somnia, nugas,

40

Quae nihil ad vitam faciunt, nihil utile ponunt,

Quae scire et nescire pari discrimine refert?

Ergo, seu vulgus me iudicet esse poetam,

Seu neget, haud ideo mendacia vana sequemur,

Sed verum, quoniam verum est perfectio mentis.

45

Quod quicumque magis nouit, magis est similis Diis

Atque magis felix, licet hunc inscitia vulgi

Non merito extollat plausu meritoque fauore

Excipiat, licet huic non grandia nomina donet.

Quare iam Musae adsunto Criticique valento.

50

Ecce viam ingredior, qua plurima taxus utrinque

Atque cupressus iter funesta protegit umbra.

Iam video tristes campos, pallentia regna

Persephones, quos obscuris perlabitur undis

Lethaeusque ambit torrens. Late arua papauer

55

Lurida somniferum vestit ripasque silentes.

Quo me Calliope ducis? quae monstra videre,

Quas voces audire iubes? bubonibus omnis

Circum silua tonat, moestos dat noctua cantus,

Non desunt ululis miserae strigibusque querelae.

60

Quo me Musa rapis? lacrymoso en murmure colles

Et valles resonant, respondet planctibus Echo.

Quis dolor hic tantus? quae tanti est causa doloris?

Heu! quae gens illa est, ater quam vestit amictus,

Syrmata pulla trahens? quae sic velamine nigro

65

Flens adoperta caput clamoribus aethera complet?

Heu mihi, quas caedes, quam multa cadauera cerno

Passim strata solo? quis funera tanta peregit?

Quis dedit hanc late stragem? quot corpora Regum

Pontificumque iacent? agnosco insignia. Numquid

70

Mors est illa procul, quae, visu et falce cruenta

Horribilis, furibunda venit? praecedere mille

Agmina morborum pariterque pericula mille

Aspicio. O nimium saeuis armata ministris!

Nescio quid magno veniens clamore profatur.

75

Audio quid dicat referamque audita libenter:

"Mors ego sum, quae foeni instar viuentia quaeque

In terris hac falce meto; mihi Iuppiter orbis

Iura dedit iussitque simul me parcere nulli,

Sed magnos humilesque pari prosternere lege;

80

Vnde manus viresque meas euadere nemo,

Et nemo vitare potest. Ego grandia Regum

Colla premo sternoque animos fastusque superbos

Pontificum; nobis nulla est non debita ceruix.

Siue quis arctoas fugiens penetrauerit oras,

85

Ripheasque ultra rupes concesserit, iram

Sentiet hic nostram, nostros hic sentiet ictus;

Siue quis ad manes imos descenderit, austri

Qua plaga pressa iacet, qua sunt incognita nobis

Sidera, me inueniet tamen, inuentaque peribit.

90

Falx haec occasum, falx haec populatur et ortum.

Non ego diuitias vereor, nec stemmata priscis

Credita imaginibus. Solio detraxit ab alto

Quot mea dextra viros et nigra in tartara misit

Praecipites? Priamum memini, quum caesus ad aras

95

Victima nostra fuit. Macedum dux ille superbus,

Qui tot regna suis pugnando euerterat armis,

Par animo cuius totus non extitit orbis,

In Babylone cadit telo confossus ab isto.

Quid memorem heroas Latios Martisque nepotes,

100

Terrarum dominos, quorum clarissima virtus

Imperium Oceano, famam coniunxerat astris?

Nonne omnes potui caesos demittere ad orcum?

Priuauique manus sceptris, diademate crines,

Os verbis et luce oculos, membra omnia motu,

105

Corporaque obscura clausi exanimata sepulchro.

Me timet Indus, Arabs, Maurus, Scytha: denique quisquis

Europamque, Asiamque colit, Libycosque calores.

Nullum ego discrimen facio generisque locique,

Tempora nec seruo, nec mores curo, nec annos:

110

Improbus atque probus, sapiens stultusque peribit.

Infantes, iuuenes, longaque aetate grauatos,

Formosos, turpes aequa ratione trucido.

Hunc quoque quem video procul hinc mea regna petentem,

Quum sua fata sinent, mittam pallentibus umbris."

115

Edidit haec Stygio Diua implacabilis ore

Tunc me concussit timor ingens, membraque sanguis

Vndique dilapsus venis extrema reliquit,

Inque imum pectus coiit succurrere cordi

Praecipue, quum tartareos Dea saeua ministros

120

Praesentem in turbam, quae latos plurima circum

Errabat campos tantae secura ruinae,

Mitteret; irrumpunt illi, prenduntque tenentque,

Quisque suum; sternuntur humi languentia passim

Corpora, multiplicique gemunt vexata dolore.

125

Mox ipsa adueniens nonnullos falce necabat;

Nonnullos etiam, quorum subtemina nondum

Finierat Lachesis iusto illis debita fato,

Praeteriens caedi seruabat Diua futurae.

Tunc ego sic mecum, attonitus, totusque tremiscens:

130

"O curas, o vota hominum vanosque labores!

O spem fallacem, o caecae solatia mentis!

O fluxum decus humanum, o variabile tempus!

Quam breuis, incerta et multorum plena malorum,

Et quantis nostra est obnoxia vita periclis!

135

Quae iucunda quidem facie dulcisque videtur,

Sed quantum intus habet fellis, quantumque veneni!

Quid sumus, o miseri, nisi puluis motus ab aura,

Et fragili vitro similes, umbraeque fugaci,

Atque rosis, quae mane nitent, mox vespere languent?

140

Nunc viui atque hilares, paulo post vermibus esca.

Nunc pulchri et validi, paulo post turpe cadauer.

Heu mihi quid prodest congesta pecunia nobis,

Quid gemmae, argentum atque aurum, pretiosaque vestis?

Quid populos magnasque urbes ditione tenere,

145

Marmoreosque habitare lares, vultuque superbo

Omnes despicere atque parem se credere Diuis:

Si mors cuncta rapit, si tanquam puluis et umbra

Deficimus miseri, si tam cito fastus et omnis

Gloria nostra perit, nullum reditura per aeuum?"

150

Haec ego cum loquerer summisso murmure mecum,

Pallentem vultu aspiciens, gelidumque timore,

Incertoque gradu titubantem Orpheia mater,

"Quid te (inquit) tanta obsessum formidine cerno?

Esto audax; animi vilis timor argumentum est

155

Nec decet ille viros; cedo, quae te causa timere

Mortem adeo cogit?" Tunc sic ego: "Diua, necesse est,

Naturae impulsu quippe hanc animalia quae non

Horrescunt, fugiunt? haec vitam tollit et omnes

Diuitias ac delicias, corpusque resoluit

160

In nihilum, remanetque nihil nisi puluis et ossa,

Quae pariter puluis longo post tempore fiunt.

Denique cuncta bona haec adimit, summumque malorum est.

Ergo tam dirum et tam formidabile monstrum

Quem non terrebit, nisi cui sit ferrea fibra?"

165

Tunc Ioue nata, mihi subridens, sic ait: "Erras,

Nimirum veri specie deceptus et umbra;

Non cuiuis facile est ipsum cognoscere verum.

Hic ille est ramus, medium quem maxima silua

Arboribus densis cinctum atque erroribus atris

170

Obductum celat; nec multis aurea virga

Conspicitur, nisi cui purae ostendere columbae.

At mihi, quae sata sum felici semine coeli,

Verum nosse licet; verum tibi dicere possum,

Si me audire voles". Ego tunc: "Dea, nil magis opto."

175

Respondi. Illa autem: "Nos hinc diuertere oportet

Paulisper, sequere." Et secum me duxit in altum

Non adeo procul inde locum, quo lumina solis

Cernere erat, radiis ferientibus ardua montis;

Iucundumque iubar tenebras disiecerat atras.

180

Sedimus ad fontem quendam, laurique sub umbra.

Tunc mea Dux tandem pulchro sic incipit ore:

"Simia coelicolum, risusque iocusque Deorum est

Tunc homo, quum temere ingenio confidit et audet

Abdita naturae scrutari arcanaque Diuum,

185

Cum re vera eius crassa imbecillaque sit mens.

Si posita ante pedes nescit, quo iure videbit

Quae Deus et natura sinu occuluere profundo?

Omnia se tamen arbitratur noscere ad unguem,

Garrulus, infelix, caecus, temerarius, amens,

190

Vsque adeo sibi palpatur seseque licetur.

Stultitiae fons est et origo philautia vestrae,

Caligoque ingens, quae vos cognoscere verum

Posse vetat; tolle hanc, oculi meliora videbunt;

Et quae nunc bona prima putas, fortasse negabis

195

Esse bona; et quae nunc credis mala maxima, forsan

Non mala sunt, dices, pulsis a corde tenebris.

Ergo scias, mortale genus nihil esse, nisi utrem

Aeoliis plenum ventis, quem iugiter urget

Huc illuc lapidi insistens Fortuna rotundo.

200

Cui, si quid saperet, vita mors gratior esset;

Cum viuendo malis homines sine fine premantur;

Exiguisque bonis, sed nec sine felle, fruantur.

Quod verum credes, puto, si bona, si mala vitae

Mortalis referam, quanta breuitate licebit;

205

Collatisque ipsis, tunc vita humana patebit

Quae sit et an tantum mors debeat ipsa timeri.

Principio de diuitiis, quas omnis ubique

Gens sequitur, laudat, quaerit, miratur et optat,

Dicere constitui et quid sint ostendere nitar.

210

Tunc ego: "Diua (inquam) si vis, huic parce labori,

Quandoquidem prius hoc olim referente Minerua

Edidici, nunc perge alio, nec nota recense.

Deque voluptate ubertim quoque rettulit olim

Nobis Diua Arete, missusque a matre Timalphes.

215

Quare id transi etiam quaeso et quotcumque aliud vis

Expedias." Tunc Diua inquit: "De nobilitate

Dicam igitur, quoniam bona prima haec inter habetur

Quilibet hanc hodie sibi vult, sibi dicit inesse,

Plus licet inde absit, quam distet Iberus ab Indo.

220

Sed quid nobilitas aut quanti est? vera fateri

Conabor; quanquam quid prodest vera fateri,

Credere si renuunt? fugiunt animalia quaedam,

Oderuntque diem, tenebris ac nocte vagantur;

Sic homines multi lumen cognoscere veri

225

Nec possunt nec amant; adeo natura Deusque

Distinxit mortale genus recteque videnti

Vna hominum species animalia caetera monstrat;

Vsque adeo mores varii mortalibus et mens

Dissimilis; multi tenebras umbrasque sequuntur,

230

Nec verum spectare queunt solemque nitentem,

Infirmis oculis, quem fixo lumine pauci

Aspiciunt, quibus est animus diuinior. Ergo

Nobilitas, veluti vulgus putat inscius, aut est

Copia nummorum et collectio diuitiarum

235

Aut sanguis, quoties generoso e stemmate quisquam

Natus auos atauosque suos, gentiliaque arma

Iactat et eximios laudat virtute parentes.

Iudicium tamen hoc vulgi mendaciter errat,

Vt plerumque solet; communis opinio multis,

240

Paucorum ratio est. Si nobilis ille putari

Debet quicumque est diues, sic nobilis esse

Credo potest lanius, tonsor, piscator, equiso,

Pastorque et pistor, coriarius atque bubulcus

Et leno et latro et quiuis de plebe lutosa.

245

Namque ex his multi rebus nummisque potentes

Aut sunt aut possunt fieri. Fortuna frequenter

Extollit miseros; eadem detrudit ad imum

Saepe illos, quos ante rotae commiserat altae.

Nobilis ergo fuit tantum, quum moenia victor

250

Aeneadum intrauit Marius, plaudente senatu

Ac populo, insignis lauro niueisque quadrigis;

Sed postquam eiectus Syllanis viribus exul

Minturnis latuit, latuit quoque carcere foedo;

Vel quum mendicus panem per Punica rura

255

(Pro superum leges, et non bene nota potestas!)

Quaerebat, panem duris fossoribus aptum,

Non erat infelix tunc nobilis; abstiterat tunc

Nobilitas fugiens longe; mox ipsa reuertit,

Quum Marius rediit, mutato sidere, Romam.

260

Nimirum stulta haec sententia, si sit ab auro

Nobilitas. Certe de terra nascitur aurum,

De fraude et furto, de foenore: nascitur ergo

De fraude et furto, de foenore nobilitas. O

Iudicium vulgi insanum! o sine pectore turba!

265

Nobilitare hominem non ulla pecunia, nullae

Diuitiae possunt; pretio nam dignior omni est

Nobilitas: haec non emitur, nec venditur auro.

At genus ille suum iactat laudesque suorum

Inculcat, cum sit turpissimus; atque recenset

270

Gesta patris, monumenta ataui, patruique tropaea;

Et quanquam innumeris demens, ignauus, abundet

Criminibus, virtutis inops, tamen esse putatur

Nobilis, est alto quoniam de sanguine natus.

Cur aliena tibi tribuis, laudemque tuorum

275

Esse tuam censes, cum tu sis dedecus illis,

Degener, infamis? mentito nomine cycnum

Graculus appellat sese: cornicula plumas

Pauonis furata cupit pauo ipsa videri;

Sed natura vetat, quae nobilitatis origo est.

280

Hinc animi viles, hinc et coelestia corda

Proueniunt: haec largitur sua semina cunctis.

Nempe animum propter, non propter corpus haberi

Nobilis et dici debes; nam corpora multa

Seruorum pulchra et magna et robusta videntur.

285

Nobilitas quidam est animi proprius decor atque

Vis quaedam natiua, cupit qua grandia semper,

Vilia contemnit, qua sursum tendere ut ignis

Nititur, et summas penetrat velut ardea nubes,

Infima despiciens. Hanc vim qui munere coeli

290

Accipit, ille bonus fiet patiensque laborum,

Consilioque potens, curis vigilantibus, ut quid

Dignum laude gerat, ut sit laudabilis ipse.

Sed tantum natura bonum non omnibus, imo

Perpaucis donat, quorum fama inclita longo

295

Tempore post cineres populorum in pectore viuit.

Attamen (o mores, o mira insania) quis non

Vult dici et credi nunc nobilis? o nebulonum

Turba audax! o vile pecus! te nomina clara

Delectant, tibi fama placet, tibi gloria: cur non

300

Et labor et virtus etiam placet, ut merito sis

Nobilis? an mauis sapiens iustusque vocari

Nomine mentito, quam vero? cur tibi nummus

Falsus, cur panis falsus, cur caetera falsa

Non sunt grata, velut mendax et futile nomen

305

Nobilitatis amas? o larua, o simia, disce,

Disce prius frenare animum, compescere caecos

Affectus, ratione uti, vitare nefanda,

Iusta sequi; te nosce prius durosque labores

Amplecti ne te pigeat, vilemque fugare

310

Desidiam, ut possis culmen virtutis adire.

Tunc iure ac merito diceris nobilis: haec est,

Haec est nobilita vera; haec sunt illa Deorum

Munera, ab indoctis non intellecta. Per istam

Incessere viam Phrygia de gente Quirites.

315

Hac duce Romanum imperium se sustulit astris.

Hac abeunte iterum in praeceps descendit ab astris.

Nam simul ac segnes consurrexere nepotes,

Iam parto imperio, iam prosperioribus annis,

Delicias ludosque leues luxumque secuti

320

Degenerare suis coepere a patribus, unde

Nobilitas tales homines exosa recessit

Protinus ad superos, donec, crescente nepotum

Luxuria et vitio, deleta superbia Romae est.

Non igitur genus est, non sanguis, non statuarum

325

Mutarum series, non auri copia, quae te

Nobilitet; Virtus, virtus; hac nobilis Hector,

Alcidesque fuit, fuit hac quoque nobilis ille,

Ilias aeternum cui praebuit inclita nomen;

Hac proceres alii, quorum tot fama per annos

330

Durat adhuc. Quid te iactas natalibus ortum

Egregiis? te praecipui genuere parentes;

Quid tum, si nihil es? si turpis turpiter omnem

Incestas maculasque domum? tibi dedecus est hoc,

Non honor; ac, veluti stolidum si gignat asellum

335

Magnanimus fortisque leo, si simia barro

Nascatur, monstrum es, claraeque iniuria genti.

Non sic nobilitas per testamenta relinqui,

Aut virtus potis est, velut aedes, rura, supellex;

Hanc natura tuis tribuit maioribus, at non

340

Omnibus. Antiqua repetas ab origine gentem,

Inuenies fortasse tuo de sanguine multos

Cerdones aut agricolas, unumque videbis

Ex humili natum fortuna nobilitatis

Principium fecisse aliis: quae tempore creuit

345

Paulatim, sed post quoque tempore victa senescet.

Omnia fert tempus, pariter rapit omnia tempus.

Quis nunc Pompeii de stirpe aut Caesaris esse

Noscitur? aut eius, domitis cognomen ab Afris

Cui virtus inuicta dedit? quis credere tantam

350

Progeniem periisse potest? domus alta deorsum

Saepe cadit, penitusque ruit; sursum leuatur

Saepe humilis; nulla est hominum fortuna perennis.

Sic coelum variare solet mortalia quaeque.

At dices, quale est semen, talis quoque fructus

355

Inde venire solet; si sum de semine claro,

Clarus ero. Non sic: proceri saepe parentes

Exiguum genuere hominem turpemque decori,

Robusti infirmum, sapientes insipientem;

Nec mens, ut corpus, patrio de semine manat.

360

Non patris est animum pueris praebere, sed ipsum

Largiri natura solet. Quid nobile semen

Egregiumque feret, faueat nisi debita coeli

Temperies? verum est, vulgo quod dicitur, annus

Producit segetes, non cultus; semina quamuis

365

Optima, si terrae fuerint mandata sinistris

Sideribus, parient lolium vel iacta peribunt.

Ergo sufficiens non est pater ipse creandis

Nobilibus natis, adsit nisi gratia coeli.

Hinc est quod multos humili de plebe videmus

370

Illustres nasci, qui magnum nomen adepti

Virtute ac meritis se postmodo nobilitarunt.

Quis fuit ille Maro? quis Tullius ille? quis ille

Tam sapiens sanctusque Cato? quis Horatius? omnes

De medio plebis geniti. Quis doctus Homerus,

375

Cuius nec patriam certam certosque parentes

Scimus adhuc? dic quaeso patrem Demosthenis atque

Euripidis matrem; dic Socratis, illius inquam

Socratis, in cuius gremio Plato maximus hausit

Diuinos latices, qui solus Apolline teste

380

Est visus sapere; hunc genuit qui marmora fodit.

Nascentes pueros mater capiebat ab aluo.

Nonnullos etiam Reges de plebe creatos

Nouimus. Haud rarus quoque Consul et Induperator

De populi faece ad immum peruenit honorem.

385

Quid quod equi pariterque canes ac caetera bruta

Degenerare suo persaepe videntur ab ortu?

Nempe diu res nulla manet, nempe omnia semper

Deteriora solent fieri, in peiusque referri,

Naturae imperio et fatorum lege perenni;

390

Deinde iterum ex alio foetu instaurata renasci.

Hoc variare decus mundi est: haec gloria summi

Artificis facere ex minimis ingentia, nec non

Ex summis minima et rerum mutare tenorem

Iugiter ac faciem, sapienter cuncta nouando.

395

Non tamen infitior, claros habuisse parentes

Esse bonum et claro nasci de sanguine; namque

Hoc vere pulchrum atque bonum est, prosuntque parentes

Auxilio, exemplis, hortatibus, efficiuntque

Saepe sui similes natos, nisi fata repugnent,

400

Et natura potens nimium: quam vincere si quis

Nititur, ille etiam congestis montibus altum

Aethera conscendet, pulso Ioue; qualiter olim

Fama, Gigantaeos quum sensit Phlaegra tumultus,

Enceladum memorat summi iuga maxima Olympi

405

Imposuisse Ossae, premeret cum Pelion Ossa;

Sed tamen hoc non esse satis concludimus. Ergo

Quamuis a populo dicaris nobilis omni,

Sisque licet mollis, nitida cute, corpore lauto,

Egregiis vescare cibis ac veste superbus

410

Conspicua incedas, referas gentemque domumque,

Nobilis haud ideo es, sed fortunatus, et utri

Aurato similis, similisque ex marmore signo.

Quis tamen hoc curat? satis est de nobilitate

Ac virtute ipsum nomen; maluntque videri

415

Quam sic esse homines. Pro Dii! nunc nomina tantum

Magnifica et claros titulos sibi quilibet optat,

Arrogat, affectat, sequitur, rapit; ut merito iam

Et se asinus pardum vocet et formica leonem.

Quis non vult sapiens, generosus, iustus haberi,

420

Et probus et doctus, contentus cortice solo

Atque umbris rerum, ut tali velamine mores

Occulat infandos? lis est de nomine, non re.

Hoc habeas igitur nomen, sic nobilis esto,

Vt Romae Pasquillus homo est; ut saepe vocatur

425

Nobilis aut latro aut meretrix aut nobile marmor.

Esto tamen quod sis et nomine nobilis et re;

Quid tum? laudabor, dices, decorabor honore.

Numquid parua tibi haec et non cupienda videntur

Praemia? quandoquidem virtus ex nobilitate

430

Nascitur, ex virtute autem laus surgit honorque,

Non volo, nec fas est virtutem carpere; sed si

Interius videas meliori lumine verum,

Cognosces quanto virtus tam digna labore

Afficiat miseros homines; quam reddat amaram

435

(Stoicus id quamuis nolit concedere) vitam.

Moralem primum videamus; difficilis pars

Nimirum haec; quam si quaerit quis rite tenere,

Heu quantos opus est subeat toleretque labores!

Naturae bellum indicat, confligat oportet;

440

Quandoquidem mortale genus natura creauit

Infirmum, pronumque malo, aduersabile recto.

Pro superi! in vitium facili decurrere lapsu

Quisque solet. Cur haec homini mala semina quondam

Indita sunt? numquid fuit haec tua culpa, Prometheu?

445

An malus hos daemon humana in pectora morbos

Intulit (ut fama est) scelerisque iniecit amorem?

Heu quam difficilis, salebrosa et plena laboris

Semita, quae ad mores ducit vitamque Deorum!

Quis bonus est? non sponte ullus. Quis non malus? ille

450

Qui, legis regisue metu, peccare recusat;

Vel qui forte nequit, quod vult, committere crimen.

Nimirum haud facile est naturae obsistere, seque

Vincere et insanos compescere pectoris aestus.

Quapropter pugna assidua iugique labore

455

Est opus a puero, ut vitiis ponantur habenae.

Assuetudo etenim naturae frangere vires

Saepe solet, si sit multos firmata per annos.

Ergo militia est hominum vita. Hostibus omnis

Plenus ager, multi latitant ubicumque latrones.

460

Quis tot vitabit laqueos? tot retia cautus

Effugiet? nam cum fortuna est prospera cuiquam,

Actutum subit et stimulat vesana libido;

Tum sua castra mouet ventosa superbia, tunc et

Desidia atque gula, et petulans audacia surgit.

465

Contra illum dolor atque metus, dirumque venenum

Occupat inuidiae atque irae, quum sorte sinistra

Viuit et indignam quaerit propellere quouis

Pauperiem pacto, tunc fraudibus atque rapinis

Et furtis studet, ut sua damna rependere possit.

470

Eheu! mortales inter Scyllam atque Charybdim

Iactantur miseri et vitiis laeduntur utrimque;

Dumque mala haec vitare volunt, labuntur in illa.

Si cupiunt fortes fieri, discrimina oportet

Multa pati, et multos coguntur ferre labores.

475

Si virtutem illam, quae humanos temperat actus,

Affectant, opus est expellere gaudia tristi

Consilio, gratamque parum deducere vitam.

Si iustus vult esse aliquis, non utile quaerat.

Iustitia est multis laudata, domestica paucis.

480

Quod si forte placet cuiquam prudentia, semper

Vt caueat, nulli credat fidatque necesse est;

Quandoquidem sunt cuncta dolis et plena periclis.

Denique qui bonus est et mitis, saepius ille

Laeditur; ille minus tutus, plus insidiarum

485

Sustinet. Hic siquidem mundus domus ampla malorum

Ac scelerum patria est. Probitas hic exulat. Vnde

Imbelles lepores, damae mites, capreaeque

Idque genus sine felle animalia quaeque petuntur

Saepius et pereunt; rarus venator ad ursos

490

Accedit, tutos conseruat silua leones.

I nunc, et mitis, simplex, innoxius esto,

Vt citius fias auidorum praeda luporum.

Heu! mundus totus quaedam est natiua tyrannis.

Debilibus robusta nocent et grandia paruis.

495

Ales fulminiger timidos infestat olores,

Accipiter laniat turdos mollesque columbas;

Versicolor coluber ranas miserasque lacertas

Deuorat; in siluis fera fortior ore minorem

Dilacerat; tua monstra tenes quoque, maxime Nereu,

500

Quae rabido infirmos absumunt gutture pisces.

Non mare, non tellus, non aer tutus; ubique

Hostis adest, prodestque parum non esse nocentem.

Ergo vide, quam sit pars haec virtutis amanda,

Quae facit esse bonos; nam tanto parta labore

505

Hostibus in mediis tandem vos reddit inermes.

At dices, probitas defendi legibus atque

Principibus solet; o utinam fieret! sed ubique

Vincuntur nummis leges, magnoque fauore;

Placantur donis Reges et voce precantum;

510

Damnant iura illos quibus aut exhausta crumena!

Aut nullus fauor est; alii, quocumque premantur

Iudicio, insontes abeunt, ut paruula musca

In tenui tela quam pendens texit arachne,

Voluitur ac remanet; si grandior horridiorque

515

Impulerit, frangit casses et tuta recedit;

Sic leges (veluti Scythica de gente canebat

Barbarus ille sophus) miseros nectuntque tenentque;

Transmittunt laxis foribus renuuntque potentes.

Altera virtutis pars, quae studiosa requirit

520

Naturae causas et vix penetrabile verum,

Quam sit difficilis, quam magni plena laboris,

Experti norunt. Primo coguntur ab aeuo

Sub praeceptoris ferula, formidine multa,

Verberibus caedi et lacrimis dictata referre;

525

Inclusi tanquam in cauea cohibentur, ut ire

Non liceat quoquam, nisi permittente tyranno,

Quanquam ventris onus iubeat, vesicaue turgens

Et pueris cognata fames et ludere gratum.

Tempora sed calidae postquam accessere iuuentae,

530

Maiori studio est opus. Hic Antenoris urbem,

Adriaci tentans rabiosam gurgitis iram,

Parthenopemue petit, Tyrrhena per aequora currens;

At Perusina alius Romanaue moenia quaerit

Vt procul a patria tellure incommoda multa

535

Et mala multa ferat, Veneris somnique cibique

Parcus et assiduus studio librisque legendis.

Haud aliter quisquam fiet, nisi nomine, doctus.

Sunt etenim docti re pauci, nomine multi.

Gaudia nempe nocent, nocet illecebrosa voluptas

540

Apprime his, cupiunt qui discere plurima et altum

Doctrinae culmen conscendere. Namque reflectunt

Ac remouent animos a duro tramite, per quem

Itur ad auricomae sacraria celsa Mineruae.

Nempe labore opus est longo assiduoque, volenti

545

Nobile per populos urbesque acquirere nomen.

Hinc vero multos cruciat dyspepsia, multos,

Dum nimium nimiumque legunt, ophthalmia vexat,

Prae studio stomachus crudescit, visus hebescit,

Et pallor venit et macies et acerba senectus.

550

Nec mirum: quoniam scire et cognoscere verum

Est praeter naturam hominis, propriumque Deorum.

Ac veluti infirmo radiantem lumine solem

Noctua ferre nequit; sic mens humana deorsum

Imbecilla ruit, quoties contendit in altum

555

Surgere et audaci coelum penetrare volatu.

Quod proprium est superum, mortales turpiter audent;

Desipiuntque magis, quanto magis illa requirunt,

Quorum cognitio nil prorsus spectat ad ipsos,

Ni forte auxilium ac lumen descendit ab alto.

560

At Dii felices mundum, quis, quantus et unde,

Atque ipsum mundi dominum speciesque animantum

Et rerum innumeras norunt causasque latentes,

Semina et occultas vires, quibus omnia constant.

Haec vita est, haec est ipsorum tota voluptas;

565

Non cibus aut somnus, non morbus, cura laborue,

Non lucri spes, non damni metus impedit illos,

Quin semper valeant optatum inquirere verum.

Ergo coelicolum sapere est; prudentia tantum

Conuenit et confert mortalibus, ut sibi possint

570

Consulere et vitare sciant incommoda nec non

Commoda congerere et tranquillam ducere vitam.

Quid faciat, quid non, homini prudentia monstrat.

Huic studeat quicumque cupit bene viuere et inter

Tot spinas rerum gradiens non laedere plantas.

575

Quis non esse putet stultum, qui rebus omissis

Vtilibus propriisque, aliena et inania quaerit?

Dumque suas nescit vires maioraque tentat,

Dum nimis alta petit, praeceps, velut Icarus, undis

Mergitur aequoreis. Cupiens aequare bibendo

580

Rana bouem, rupta nunquam bibit amplius aluo.

Dum studet insanus Phaeton coelestia frena

Mortali tractare manu, nonne infima pressit

Stagna Padi, currumque cadens vitamque reliquit?

Sese metitur prudens et continet intra

585

Naturae fines nec plus quam debeat audet,

Excepto, si illum Deus impellitque iuuatque.

Curent mortales quae sunt mortalia: mittant,

Quae superum; ne si contendant altius aequo

Scandere, praecipitent potius moueantque cachinnum.

590

Vt si forte velit summa de rupe volare

Bos grauis aut asinus citharam pulsare canoram.

Esto autem quisquam doctrina praeditus omni,

Vsque adeo ut multos norit componere libros;

Quid quaeso inde boni accipiet? tantumque laborem

595

Praemia quanta manent? dices: laus, gloria, fama;

Inque animis hominum diuturna in saecula viuet.

Atqui ego, quid sit honor, quid laus, quid fama, velim te

Clarius et melius perpendere; plurima namque

Apparent aliter quam sint, oculosque tuentum

600

Atque animos fallunt specie, velamine et umbra.

Hinc bona quae mala sunt; et quae sunt turpia, pulchra

Censentur; scatet hinc fons omnis stultitiai.

Saepe sub argento latet aes, ferrumque sub auro,

Et sub sincero clauduntur cortice putres

605

Castaneae, multosque lupos sub pelle videbis

Agnorum. Nonne aulaeis cariosa teguntur

Ligna vel antiquus paries rimisque pudendus?

Est acies mentis potior quae perspicit intus

Quicquid in abstruso est. Quicumque hac utitur, ille

610

Verus erit rerum iudex et mira videbit.

Quaero igitur, quid fama iuuat? quid gloria? quid laus

Oppressos somno aut viuendi munere cassos?

Nil plus quam surdum citharae aut spectacula caecum.

At respondebis: viuentes et vigilantes

615

His gaudent nec non pro talibus omne periclum

Vltro adeunt ultroque animas cum sanguine fundunt.

Nimirum ambitio multos ad fortia, tanquam

Calcar, agit multosque trahit virtutis ad arcem,

Torpentes urgens stimulis compellit, ut armis

620

Grande aliquid faciant vel, si non viribus audent,

Ingenio saltem exhibeant memorabile quicquam.

Ipsa tamen vitium est: unde ambitiosus haberi

Nemo velit; quicumque etenim ambitione tenetur,

Creditur esse leuis, ventosus, turpis, ut olim

625

Romulidae orabant, iacto post terga pudore,

Plebeios, quoties suffragia venabantur,

Cerdonumque animos precibus seruilibus atque

Turpibus obsequiis captabant muneribusque

Vt propriis rebus curarent publica omissis,

630

Perque forum medium multis comitantibus irent,

Inflati ut vento folles ac fronte superba.

Propter se virtus petitur, non propter honorem,

Ipsa licet proprie ac vere mereatur honorem.

Quid quod vulgus iners nescit virtute moueri?

635

Hanc potius ridet; faueat fortuna necesse est

Diuitiaeque adsint; tunc laus, honor et decus omne

Adueniet. Virtus sine censu languet ubique;

Quanquam nil refert, si gallo sordet iaspis,

Nec minus idcirco est pretiosa et nobilis; unde

640

Vir bonus, et verae compos virtutis, abunde

Contentus, vulgi laudes contemnit et odit;

Nec fumum quaerit nec inani pascitur aura.

Insignis facies fucis non indiget, aurum

Quod per se pulchrum est nudum monstratur. At ille

645

Qui non est, aliqua saltem cupit arte videri,

Personamque sibi inducit velut histrio. Quare

Si recte aspicias, vita haec est fabula quaedam;

Scena autem mundus versatilis; histrio et actor

Quilibet est hominum. Mortales nam prope cuncti

650

Sunt personati, et falsa sub imagine vulgi

Praestringunt oculos; ita Diis risumque iocumque

Stultitiis nugisque suis per secula praebent.

Ergo honor et fama et mortalis gloria lausque

Somnia sunt, prorsus nil conducentia; quando

655

Sorte magis quam virtute acquiruntur. At esto

Quod tantum dignis tribuantur; dic mihi numquid

Corporibus prosunt? certe nil. Dic, animisne?

Tantumdem: hos inflant potius tumidosque leuesque;

Nec non sollicitos reddunt. Se subdere multis,

660

Et seruire solet multis, ambire, precari,

Munera largiri, quisquis sectatur honores.

Vita igitur talis misera est, et plena tumultus,

Subiacet inuidiae et magnis quandoque periclis.

Virtutem veram qui possidet, ille quietus,

665

Ille satis felix; permittat caetera Diuis.

Sufficiens honor est homini, quum dignus honore est;

Qui datur indigno non est honor, est onus, imo

Ludibrium, veluti in scena quum ludius est rex.

Iam mala, quae humanum patitur genus, adnumerabo.

670

Principio postquam e latebris male olentibus alui

Eductus tandem est, materno sanguine foedus

Vagit, et auspicio lacrimarum nascitur infans;

Vt puto, quam mala sit vita haec, quam plena periclis,

Natura monstrante videt. Sic per mare longum

675

Mercator facturus iter, terretur et alto

Pectore dat gemitus, metuens scopulos, freta, ventos,

Naufragium, occursus piratarum, omnia demum

Terribilis quacumque tenet discrimina pontus.

Vix natus iam vincla subit, tenerosque coercet

680

Fascia longa artus, praesagia dira futuri

Seruitii. Quis enim liber? sunt legibus omnes

Subiecti, nec non et regibus et vitiis et

Iudiciis hominum. Seruit quoque quilibet ultro

Spe pretii faciendo aliquid, vel sorte coactus.

685

Omne animal postquam natum est, subito ambulat, et quo

Cumque libet graditur; non sic homo, tempore longo

Non pedibus, non ore valet, non mente, sed, instar

Vocalis statuae, solis vagitibus omnem

Nocte dieque domum vexat, turbatque quietem.

690

Post ubi iam valido se poplite sustinet, et iam

Rite loqui didicit, tunc seruire incipit, atque

Iussa pati, sentitque minas ictusque magistri;

Saepe patris matrisque manu, fratrisque frequenter

Pulsatur; facient quid vitricus atque nouerca?

695

Fit iuuenis, crescunt vires; iam spernit habenas,

Occluditque aures monitis; furere incipit ardens

Luxuria atque ira et temerarius omnia nullo

Consilio aggreditur, dictis melioribus obstat,

Deteriora fouens, non ulla pericula curat,

700

Dummodo id efficiat suadet quod caeca libido,

Rixatur, nec iura timet, cerebrosus et exlex.

Nempe agitur furiis iuuenum pars maxima. Pauci,

Quos frenat metus aut pudor aut prudentia, recto

Tramite sinceram ducunt sine labe iuuentam.

705

Succedit grauior, melior, prudentior aetas,

Cumque ipsa curae adueniunt durique labores;

Tunc homo mille modis, studioque enititur omni

Rem facere et nunquam sibi multa negotia desunt,

Nunc peregre it, nunc ille domi, nunc rure laborat,

710

Vt sese, vxorem, natos famulosque gubernet

Ac seruet; solus pro cunctis sollicitus, nec

Iucundis fruitur dapibus, nec nocte quieta.

Ambitio hunc etiam impellens ad publica mittit

Munia; dumque inhiat vano male sanus honori,

715

Inuidiae atque odii patitur mala plurima. Deinceps

Obrepit canis rugosa senecta capillis,

Secum multa trahens incommoda corporis atque

Mentis: nam vires abeunt, speciesque colorque;

Nec non deficiunt sensus; audire, videre

720

Languescunt, gustusque minor fit; denique semper

Aut hoc aut illo morbo vexantur, inermi

Manduntur vix ore cibi, vix crura bacillo

Sustentata meant; animus quoque vulnera sentit,

Desipit, et longo torpet confectus ab aeuo.

725

Ergo suis subiecta malis est quaelibet aetas.

Plurima sunt etiam mala, quae communiter omnis

Aetas ferre solet; nunc frigus laedit acutum,

Hibernaeque niues, nec non furibundus ab arcto

Riphaeisque iugis Boreas, quum stiria pendet

730

Horrida culminibus, glacie cum flumina torpent.

Nunc aestas nimiis insana caloribus urit,

Quum tenet ardentem Nemees Hyperiona monstrum,

Aruaque flauescunt et tellus arida aperto

Ore vocat pluuias; nullus morientibus herbis

735

Humor adest, lamae siccae, siccaeque paludes

Torrentur, candet coelestibus ignibus aer,

Nunc sitis atque fames, nunc et penuria rerum

Vtilium cruciat. Quis possit carmine morbos

Innumeros, quibus est obnoxia vita, referre?

740

Quot febres, quot languores, quot ubique dolores

A capite ad plantas? humanum corpus ut extra,

Sic intus patitur; per singula membra venenum

Infudit natura homini: caput et manus et pes

Et latus et stomachus grauiter torquentur et aures

745

Atque oculi et fauces, renes: quid caetera dicam?

Quid cupio numerare grues quot Strymonis unda

Excipiat? vel quot Phrygius Maeander olores?

Mens etiam plerumque sua de sede recedit,

Vel philtris vel carminibus vel turbine morbi

750

Vel quum cerritus cacodaemona pectore quisquam

Baiulat insano, vel quum furit improbus Euan;

Quanquam et avaritia, ambitio, dolor, ira, voluptas,

Non minus ac vinum humanos confundere sensus,

Atque animis tenebras soleant inducere; quare

755

(Dicere si verum volumus) pars maxima viuit

Ebria vesanis affectibus. Inueniuntur

Heu pauci qui non titubent, qui lumine sano

Aspiciant quid agant ac se ratione gubernent.

Hinc non inscite quidam numerum infinitum

760

Stultorum dixit. Nam quis non indiget albo

Helleboro et tota Anticyra? vix Graecia septem

Inter stultorum tot millia connumerat, qui

Credantur vero sapientis nomine digni.

Humani generis mater nutrixque profecto

765

Stultitia est, sine qua mortalia cuncta perirent,

Nilque agerent homines in terris. Hac duce fiunt

Bella et quae bellis sunt opportuna tot arma,

Tot clypei, tot signa suis distincta figuris.

Hac rursus monstrante, ioci, thyasique chorique

770

Inuenti, tot deliciae, tot ludicra, totque

Ornatus. Nonne hinc etiam vis tanta librorum,

Tantus nugarum torrens fluit? omnia, saltem

Plurima facta hominum, veniunt ab origine tali.

Iam vero tristes casus et tristia fata

775

Sunt quibus oppositi mortales, dicere ad unguem

Nemo quidem posset, quamuis facundus. In undis

Mergitur hic avidisque miser fit piscibus esca.

Ille cadit, praecepsque ruens perit aut male languet

Perfractis membris. Alius niue, grandine et imbri

780

Obruitur. Multos inopino fulminis ictu

Interiisse liquet. Quosdam delapsa ruina

Contriuit. Nonne absumunt incendia multos?

Nonne aliquos aut herba nocens fungusue malignus

Incautos perimunt? nonnullos gutture fixus

785

In medio cibus elisit. Quot bellua morsu

Exanimat, mulusue malus, vel non equus aequus,

Dum furit atque ferit ferratis calcibus? aut bos

Indomitus, quoties cornu bacchatur acuto?

Quid referam, quot damna homini persaepe venire

790

Culpa hominum soleant? adeo ut fera nulla magis sit

Formidanda illi, quam semine natus eodem.

Hinc tot praedones, tot fures, sacrilegi tot,

Tot delatores, tot falso in crimine testes,

Tot moechi, tot carnifices mortalia turbant

795

Otia; ceu laetos turbat lea visa iuuencos.

Ille nocet lingua, hic ferro, pars maxima fraude;

Ille palam rapit, hic clam; sunt et qui simulato

Nomine amicitiae vel nomine relligionis

Imponant multis, quos credulitate fideque

800

Insulsa faciles falli nouere. Fere omnes

(Pro genus infandum) damnis gaudent alienis.

Non frater fratri nec amicus fidus amico,

Nec patri natus. Vere hic sunt tartara, sunt hic

Cerberus et furiae et chaos et styx; denique quicquid

805

Horribile et foedum nigri tenet aula tyranni.

Sola quies somni pacem mortalibus affert;

Dum viuunt, nihil hac (nisi tetra insomnia turbent)

Dulcius esse potest; nam curas atque labores

Eximit et blandis miseros amplectitur alis.

810

Hanc homini tamen inuidit natura quietem.

Iussit enim ut dirus pulex cimexque culexque

Morsibus inficerent huius tam dulcia pacis

Gaudia, nec desint unquam mala nocte dieque.

Longe igitur melior mors est quam mortis imago.

815

Nam quicumque fretum vitae gaudente carina

Tranauit semel, et tutum tenet anchora portum;

Ille hilaris ventos ridet tumidasque procellas,

Leucotheamque, caput sertis redimitus, adorat

Atque Athamanteum donis onerat Melicertam,

820

Securus celebrans varios in littore ludos.

Mors omnes finit poenas. Mors omnia soluit

Vincula. Morte fugit metus omnis et omne periclum.

Vtque dolor nullus, te nulla urgebit egestas,

Quum patrios nondum lumbos ingressus eras nil;

825

Sic postquam extrema fueris iam morte solutus,

Te nullus dolor, et te nulla urgebat egestas,

Quis damnosa sibi, quis perniciosa fuisse

Tempora crediderit, quae tunc fluxere, fuit quum

Ipse nihil, nondum materna conditus aluo?

830

Quis queritur nocuisse sibi mensesue diesue,

Quos nunquam vidit vel quos nunquam ipse videbit?

Vel qui noctem illam ut prauam miseramque grauemque

Vituperet, qua nil sensit somnoque profundo

Obrutus, ut lignum iacuit gelidumque cadauer?

835

Quid mors? aeternus somnus. Somnus? breuis est mors.

Sed multis placet immortales esse animas et

Viuere defunctos perhibent, membrisque relictis,

Nudatos, veluti proprio de cortice tracta

Cochlea nudari solet, ad Plutonia regna

840

Tendere praecipites ac tartara nigra subire;

Myrtiferumque nemus fingunt, ubi vulgus amantum

Ingemit; atque addunt feruentes ignibus amnes,

Monstraque vipereum manantia gutture virus,

Distinctasque locis sedes, ubi vagiat infans,

845

Atque ubi verberibus saeuis facibusque cruentis

Eumenides agitent sontes; ubi rura beatis

Debita perpetuis vireant pulcherrima ramis.

Ast aliter dicunt alii, et post funera credunt

Esse quidem manes, sed qui vixere decenter

850

Ac recte in coelum sublatos iungier astris;

Contra qui pecudum ritu terrena secuti

Neglexere Deos, pecudum quoque corpora iusto

Iudicio induere et mutato carcere poenas

Soluere tantisper scelerum, dum prorsus ab omni

855

Crimine purgati aethereas referantur ad oras.

Quae si vera forent, etiam metuenda foret mors;

Aut saltem bene viuendum, vitiisque carendum.

Namque piis iustisque dari bona praemia, contra

Iniustis meritas poenas meritumque dolorem.

860

Atqui morte obita superentne an sint potius nil,

Et cum corporibus pereant animae quoque (tanquam

Sole niues verno aut nubes Aquilone solutae)

Dicere non nostrum est. Videor satis esse loquuta;

Germanam scitare meam, quam nomine Graii

865

Appellant Sophiam: (namque haec doctissima tales

Assidue versat curas, semperque requirit

Occultas rerum causas et amabile verum)

Hac igitur monstrante potes naturam animarum

Noscere, ni fallor, si te tenet ista cupido.

870

Mi satis id fuerit tibi dicere, quod metuenda

Mors non est, saltem iustis qui pectore puro

Vixerunt: quoniam vel dulci pace fruentur

Aeterno addicti somno, vel praemia habebunt

Debita virtuti et felices efficientur.

875

Quare agedum sanctos mores amplectere, et omnem

Pelle animo noxam pro viribus. Hoc tibi pacto

Mors leuis ac facilis fiet: nulloque timore

Depositum reddes naturae et laetus obibis.

Quin haec tecum animo versa, sic cogita et inque:

880

Quid mihi mors oberit? quo me lux ultima damno

Afficiet? nullo nimirum. Quid mihi demet?

Diuitias; sed diuitiis tunc neutiquam egebo,

Nec re ulla prorsus; cur non ditissimus ergo

Censeri potero; nempe est locupletior ille,

885

Non qui plura tenet, sed qui minus indiget. Aurum,

Argentum, gemmas, palatia, praedia, vestes,

Atque alia id genus omnino aspernabor, uti nil

Apta mihi; nec me torquebit ademta voluptas,

Vt neque torquentur pecudes, quod mollia vina

890

Non habeant, vel mellitas croceasque placentas.

Quae non optantur, quid tum si non habeantur?

Sed dulces natos, et dulces linquere amicos

Cur adeo miserum est? nonne esset deterius si

Me superante illi morerentur, perpetuoque

895

In moerore manerem? ut scribunt, Nestora acerbo

Antilochi fato aut Euandrum funere nati,

Quem Rutulus ferro strauit Phrygia arma iuuantem,

Aeterno in luctu vitam duxisse molestam.

Praecedam? at paruo post tempore nostra sequentur,

900

Quum volet ipse Deus, vestigia meque reuisent,

Si modo sunt aliquid manes, ut credere par est,

Vt Christi praecepta docent multique sophorum.

Quicquid erit, non propterea mihi dura videri

Mors debet, quod diuitias et dulcia vitae

905

Gaudia surripiat; namque haec sunt tradita nobis

Mutuo, et usuram rerum natura benigna,

Non res, concessit miseris mortalibus. Ergo

Quum nil sit nostrum, moriendo aliena relinquam,

Nilque meum amittam. Quid tum si aliena relinquo?

910

Quid doleam, si quae sua sunt natura reposcit?

Nudus ego huc veni, simul hinc ego nudus abibo.

Mundus enim quoddam hospitium est, ubi turba animantum

Diuersorum ingens habitat, quae tempore certo

His fruitur dapibus, quas conuiuator habendas

915

Vbertim et gratis permittit, sumite, dicens,

Sumite, non meritis vestris, sed munere nostro:

Haec bona tradidimus vobis obsonia, donec

Mi fuerit visum vos hinc dimittere, donec

Eia agedum, dicam, nostris decedite mensis,

920

Vescimini, et genio laeti indulgete; sed hora

Vltima quum veniet qua vos hinc ire iubebo,

Parete aequo animo et venturae cedite turbae,

Conuiuasque alios iisdem gaudere sinatis.

Ergo quis, nisi sit demens, ingratus, iniquus,

925

Talibus auditis alieno excedere tecto

Nolit, et inuito domino residebit? at ille:

"Pessime, vade foras" clamabit et eiciet vi.

Tunc male confusus, lacrimans, querulusque recedet,

Cur ego, sortiferae si me vocet arbiter urnae,

930

Mordicus inuitam vitam retinebo? vel aegre

Migrabo, ut multi? neque enim fas; imo libenter

Destituam mundum hunc foedum innumerisque refertum

Fraudibus atque dolis, incestibus atque rapinis,

Est ubi nulla fides, pietas ubi nulla, nec ulla

935

Iustitia et pax et requies, ubi crimina regnant

Omnia, ubi frater fratri insidiatur, ubi optat

Interitum patris natus mulierque mariti

Atque vir vxoris; nemo est, vel rarus ubique

Qui non furetur (modo possit) non rapiatque,

940

Qui non sit fallax, qui non ficto ore loquatur:

Vt merito possit mundus spelunca latronum

Dicier. En Reges sub honesto nomine, nec non

Pontifices, spoliant populos; en depeculantur

Certatim ciues, laniantes viscera matrum.

945

Quid tot stupra loquar? sunt cuncta libidine plena,

Et passim prostant et clam fodiuntur ephebi.

Quis non moechatur? mystae, vafrique cuculli,

Quos castos decet esse, palam cum pellicibus, vel

Furtim cum pueris, matronis virginibusque

950

Nocte dieque subant. Sunt qui consanguinearum

Inguinibus gaudent. Ineunt pecudes quoque multi.

Et rura et siluae infames: urbs quaeque lupanar.

Adde tot instantes casus, tam multa pericla

Quae impendent semper mortalibus; adde labores

955

Assiduos et tot ridenda superstitionum

Agmina, queis opus est ceruicem subdere; quando

(Proh pudor!) ignari sophiae crassique cerebri,

Doctrinae osores (quibus est sola alea curae,

Aut nutrire canes et equos, volucresque rapaces,

960

Continuisque iocis puerilem ducere vitam)

Sceptra tenent, praesunt populis, urbesque gubernant.

Hinc tanta errorum scabies, tot stultitiarum

Colluuies, hinc et tot millia flagitiorum.

Talia si tecum reputas animoque reuoluis,

965

Non metues mundum hanc tam stultum, tamque malignum

Linquere sed potius recte fecisse Calanum,

Atque alios dices, qui sese sponte necarunt,

Et sponte hanc scelerum caueam stabulumque ferarum

Deseruere, manu cessantia fata vocantes,

970

Nec voluere ultra moribundum pascere corpus,

Et miserae carni tanto seruire labore.

Quod nisi relligio obstaret, legesque Platonis

Et Deus, hortarer te ultro dimittere vitam,

Et sortem insanam et sceleratas linquere terras.

975

Non vinum ut vinum appetitur, sed tale bonumque,

Sic et vita ut vita est nil, nisi sit bona; quod si

Est misera, ut vinum corruptum despiciatur.

Esse quidem per se nec amandum nec fugiendum est:

Quippe habet hoc quamuis vilissima recula, vermis

980

Musca, lapis, cortex: nihil est optabile, demta

Conditione boni; nisi sit tale esse bonumque,

Non video cur optari, cur possit amari.

Quare qui mortem metuit valde insipiens est,

Quum mala tot tantosque pati sine fine labores

985

Corporis atque animi malit, quam vel cruciatum

Omnem cum carne exuere et requiescere semper,

Aeternaque frui ac tranquilla pace vel, ipsis

Depositis membris, nulla re prorsus egentem

Viuere, nec sentire aliquem iam posse dolorem,

990

Atque una cum Diis totum percurrere mundum,

Singula spectando et ventos superare volando,

Ni fuerit pingui vitiorum faece grauatus,

Cogaturque imas terrarum habitare latebras.

Postquam sic fata est Musarum Maxima, surgit,

995

Et me Phoebea renuentem fronde coronat;