Anton Francesco Ranieri carmen ad Varchium, 2

Responsio

Quod me tam lepidis, venuste, tanquam

Doctis hendecasillabis, et ipsis

Plenis undique gratiis celebres,

Id sane magis est benignitatis

5

Tuae, quam meriti mei. Quid? Immo

Nil prorsus mihi debeo, sed omne

Acceptum tibi sedulus referre

Vtcumque est, utinam rudi novellae

Arni tam mihi debeant Camoenae,

10

Quam culto tibi Tybridis vetustae!