Marcello Palingenio Stellato zodiacus vitae 5

Testo base di riferimento: J. Chomarat, 1996

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


Leo

Non ego diuitias Arabum rubriue lapillos

Aequoris insignes cupio, nec quicquid Iberus

Amne Tagus rutilante vehit populosue superbos

Sceptrigera domitare manu: non fata dedere

5

Talia, nec doleo nobis non fata dedisse.

Nam bonus atque malus nullo discrimine diues

Esse potest auroque potens. Plerumque videmus

Expertes animi indignos diademate crines

Cingere Sarranoque ample vestirier ostro.

10

Illa mihi vellem mundi concederet auctor

Quae nec habere valent praui neque mentis egentes,

Quae verum efficiunt hominem Diuisque propinquum.

Iupiter omnipotens, abs te sapientia quare

Aut nulli aut adeo paucis donatur? ubique

15

Formosos reperire licet; robustus ubique

Nascitur, et diues: contra rarissima tellus

Qui sapiat quenquam tam vasto gignit in orbe.

Num melius fortasse putas et dignius, esse

Stultorum regem ac dominum? nempe illa potestas

20

Nobilior, sub qua positi sunt nobiliores.

Dignius est certe castris aut urbibus amplis,

Quam stabulis aut armentis gregibusue praeesse.

Forsitan hoc facis, ut tibi sint mortalia ludo

Facta, et habes hominem pro scurra. Nempe videtur

25

Vita hominum nihil esse aliud quam fabula quaedam.

Vtque mouet nobis imitatrix simia risum,

Sic nos coelicolis, quoties ceruice superba

Ventosi gradimur, quoties titubante cerebro

Diuitias nimium, nimium affectamus honores,

30

Spiramusque acres piperosis naribus auras,

Grandia iactantes et grandia multa minantes.

Qui mimus, quae scena datur, quum sceptra tenentem

Atque coronatum bubonem asinumque verendum

Aspiciunt alto in solio sublime sedentem,

35

Spernentemque alios omnes (sit caetera tanquam

Turba hominum sine mente pecus) Dominumque volentem

Dici et adorari et pedibus sibi basia figi?

Nec videt insanus quid sit, quam friuolus et quam

Turgenti bullae similis pappoque volanti.

40

Non ego sum talis nec prorsus talia curo.

At vos, aetherei ciues, quibus esse beatis

Contingit solis, quibus est aeterna voluptas,

Humanas si forte preces attenditis, et si

Non penitus miseros homines auertitis, oro

45

Egregiam puramque mihi concedite mentem,

A falso verum discernere quae sciat apte,

Quae bona cognoscat vera et contraria veris;

Ne stultus fugienda sequar fugiamue sequenda.

Nam si mortali cuiquam licet esse beato,

50

Arbitror hoc pacto fieri me posse beatum.

Sed fallor, mecumque omnes qui talia credunt.

Nemo etenim felix est aut fuit aut erit unquam,

Non si possideat totum ditissimus orbem,

Non si plus sapiat quam quiuis natus in orbe.

55

Sed dubitat fortasse aliquis, nisi pagina praesens

Id firma ratione probet: quare aspice libri

Huius materiam, quicumque hoc discere quaeris,

Qua melius poterunt te carmina nostra docebunt.

Pandite, Pierides, vestro sacra ostia vati,

60

Et satiate auidum scatebris Parnassidos undae,

Secretos reserate aditus, ostendite verum;

Vos etenim nostis quicquid fuit aut erit aut est.

Principio expediam, quis felix atque beatus

Debeat a nobis haud falso nomine dici;

65

Post hoc progrediar, quo me deducet Apollo.

Dico igitur, solus felix est iure vocandus

Is quicumque bonum summum iam possidet. At non

Omnes hoc norunt vere, cum quilibet illud

Quod sibi plus placeat melius putet. Hordea mulus

70

Aut asinus pluris quam lauti obsonia rhombi,

Quam leporis clunes, quam turdos aestimat assos.

Sic et auarus opes, sic ambitiosus honores,

Sic Venerem mollis super omnia laudat et optat.

Heu mihi quam pauci possunt dignoscere verum!

75

Quam densa errorum caligine nostra premuntur

Iudicia! id propter, quod paucis integra mens est.

Quisque, ut habet mores, ita iudicat atque ita fatur.

Sed bona sunt quaedam per se, quae tempore nullo

Esse mala, et nullo quae tempore laedere possunt.

80

Sunt etiam quaedam non per se, quae modo prosunt,

Nonnunquam officiunt; haec sunt bona corporis, atque

Externa. Vsus enim causa est ut sint bona vel non.

Vt si quis patriam natiuo robore seruet,

Esse bonum robur dicetur; sed noceat si

85

Indigenis, ciuesque suos hoc robore perdat,

Esse malum rursus robur censebitur ipsum.

Sic de diuitiis et honoribus imperiisque

Et cunctis aliis dico. Quin talia propter

Saepe perit, quamquam utatur possessor honeste.

90

Sic obsunt sua mella apibus, sic inguina fibro.

Haec eadem fugiunt rapidi ceu fluminis unda,

Nec stant certa diu dubioque errore vagantur,

Summa bona idcirco non sunt; nec quisquis abundat

Talibus esse potest vere diciue beatus.

95

Imo etiam si quis plene vult vera fateri,

Non bona sunt, quaecumque valent prodesse et obesse.

Nam sic esse bonum poteris censere venenum,

Cum saepe ex ipso fiat medicina salubris;

Et nil esse malum toto inuenietur in orbe,

100

Cum res nulla adeo sit praua et noxia, quae non

Possit prodesse interdum atque afferre salutem.

Illa autem bona quae sunt per se et semper habentem

Felicem efficiunt; sed quae sint talia, non est

Omnibus explicitum; quare hic quaerenda sagaci

105

Sedulitate mihi sunt, aspirante Minerua.

Atqui aliquis dicet, non res haec ardua scitu est;

Nam cum fortunae non sint et corporis, ergo

Sunt animi bona, quae nos reddunt sola beatos.

Dictum hoc est aliquid, sed nondum missa sagitta

110

Perfecte potuit signum tetigisse petitum;

Vnde prius quaedam communia dicere oportet,

Quae monstrent iter, obscura ut funalia nocte.

Omne quod est, opus est aut est operatio quaedam

Aut operans; sed opus quendam finem esse fatemur.

115

Principium est operans, medium est operatio. Quod sit

Horum nobilius meliusue requirere refert.

Omne mouens moto, quantum sunt talia, semper

Dignius est; patet hoc. Mouet autem finis agentem;

Nam quis agit, nisi finem animo conceperit ante?

120

Ergo est nobilior; nec non operatio fine

Vilior, hac eadem poterit ratione probari;

Proinde bonum summum finem quendam esse putandum est.

Optimus est autem non omnis finis; at ille

Dumtaxat, quisquis cunctorum est ultimus, ad quem

125

Omnes procedunt alii recto ordine fines,

Omnia ceu currunt in vastum flumina pontum.

Quippe ad perfectum imperfectum tendere par est,

Et fieri propter melius quod deterius sit;

Non aliter bonus ac rectus seruabitur ordo.

130

Ergo id quod rerum cunctarum est ultima finis,

Eximium esse bonum et summum primumque necesse est.

Praeterea rerum quas ingens continet orbis

Absque anima quaedam sunt, et viuentia quaedam.

Ast ea quae viuunt, aliis sunt nobiliora.

135

Viuere proinde opus est, quicquid laus prima bonorum est.

Illorum quoque quae viuunt quaedam ratione

Prorsus egent, iisdemque uti sermone negatum est.

Ast aliis sermone uti ac ratione tributum est.

Nobiliora ideo sunt haec, sunt et meliora.

140

Ergo bonum summum perfecto more loquetur,

Perfectae rationis erit. Compluribus autem

Ex his quae possunt uti ratione loquique,

Plena voluptatis vita est; sed plena laboris

Est aliis etiam compluribus, at meliora

145

Sunt quaecumque hilari vita dulcique fruuntur.

Ergo boni summi laetissima vita putanda est.

Illorum vero quae viuunt dulciter annos

Post paucos pereunt quaedam; sed longa quibusdam

Fila trahunt Parcae; quibus est diuturnior aetas

150

Pluris erunt; quare longissima saecula viuit

Illud, quodcumque est cunctorum summa bonorum.

Hoc autem vocitare Deum, vocitare Tonantem

Atque Iouem, mortale genus solet. Ille tremendo

Cum strepitu vibrat fractis de nubibus ignem;

155

Ille ciet nigros imbres et fortia mittit

Flamina, quae vastis cum fluctibus Amphitriten

Funditus euersam clamosa ad littora pellant

Ac terram quatiant imis inclusa cauernis,

Vnde arces quandoque ruunt atque oppida tota.

160

Sed fortasse aliquis dubitat, si Iupiter iste

(Quem summum esse bonum iam dixi) est finis, eundem

Quoddam opus esse patet, veluti diuisimus ante;

Nec non principium mediumque habuisse fatendum est.

Id vero nemo sapiens existimat; imo

165

Semper erit semperque fuit; nec terminus illi

Esse potest: hic cuncta facit nec factus ab ullo est.

Nil fuit ante ipsum, post ipsum prorsus erit nil.

At nos huic dubio sic respondemus: agentem

Primum cunctarum rerum, totius et orbis

170

Dicimus esse Deum; finemque putamus eundem

Cunctarum pariter rerum, totius et orbis;

Non tamen idcirco esse opus ipsum credere fas est.

Quandoquidem non est opus omnis finis, agensque

Non hoc praecipue quaerit; sed cogitat ultra

175

Quiddam aliud melius. Veluti qui fabricat arcam,

Non hanc praecipue ut faciat fabricando laborat;

Ast ut eam vendat vel quicquam seruet in ipsa.

Quanto est posterior, tanto est praestantior omnis

Finis et ad melius quae sunt peiora feruntur.

180

Sic Deus est finis postremus et ultimus, in quem

Omnia contendunt, propter quem mundus et omnis

Res mundi est; siquidem propter se ipse omnia fecit.

Non propter nos, ut soliti sunt dicere quidam

Clamando in templis doctores stultitiarum,

185

Et deceptores vulgi errorumque magistri,

Insanos homines ex stultis efficientes.

Nam quae nobilitas aut quae sapientia nostra est,

Quae nostra est probitas, propter quam condere mundum

Debuerit tantus Princeps? nos undique pleni

190

Criminibus stultique sumus; vix unus in orbe est,

Quem vel auaritiae pestis vel foeda libido

Non premat aut quem non ventosa superbia vexet,

Quem non praecipitem trahat ira aut caeca voluptas.

Ergo quibus meritis nostris motum esse putamus

195

Tam magnum artificem, ut pro nobis cuncta crearit,

Frugiferas terras, fluidum mare, stelliferumque

Aethera, sed forsan dices, nos ipse benignus

Diligit immeritos; stultum est hoc credere. Nam quis

Diligit immeritos, nisi demens? praeterea, quae

200

Sunt tam dissimilis naturae quomodo possunt

Sese diligere? est etenim Deus omnia vincens

Saecula, cui nullus finis, nulla extat origo;

Cunctarum tamen est rerum finisque et origo,

Optimus, omnipotens, immensus, quo melius nil,

205

Et quo nil maius, nil excellentius usquam

Esse potest, qui re nulla indiget et tamen ipso

Omnia egent, qui cuncta videt, nec cernitur ulli,

Omne bonum in sese retinens expersque malorum.

Contra nos miseri foedo de semine nati

210

Ad planctum et lacrymas, ad mille pericula, semper

Aut his aut illis morbis affligimur, aeuum

Degentes breue et incertum, plenumque laboris.

Heu quibus errorum tenebris versamur! et omnes

Quam sumus exiguae mentis, quam saepe malignis

215

Casibus impliciti! nunc haec nunc illa dolemus,

Innumeris tantum vitiis et fraude potentes,

Qui postquam passi fuimus mala plurima, tandem

Angustam et miseram et sceleratam linquere vitam

Cogimur, et putri deponere membra sepulchro,

220

Mox carne absumpta fieri sine nomine puluis.

Ergo inter nos atque Deum distantia maior

Quam si collatus fuerit pulex elephanto.

Quis tam distantes nodus coniunget amoris?

Numquid amore potest elephas cum pulice iungi?

225

Nempe inter similes amor et concordia, contra

Inter dissimiles odium et discordia regnant,

Vel saltem nec magna fides nec gratia magna est.

Hinc aliqui, quos esse iubet lex nostra profanos,

Haereticosque vocant collegia tecta cucullis,

230

Nos esse insanos aiunt crassique cerebri,

Speramus quoniam coelum et consortia Diuum,

Aeternumque aeuum felici ducere cursu,

Innumerasque alias nugas, quas stultus hebesque

Promittit nobis animus et garrula lingua;

235

Quae facit ut cedant animalia caetera nobis.

Nam si sermo homini non esset munere Diuum

Concessus, geminaeque manus, quibus omnia fiunt,

Nullum animal foret in terris miserum magis atque

Infelix homine. His nostra est natura duobus

240

Nobilior meliorque; hinc tota superbia nostra est:

Hinc artes veniunt. Nam praesens voce monetur,

Quid faciat caueatue; absenti scripta loquuntur.

Pandere si possent animalia caetera fando,

Vt nos, arcano clausos in pectore motus,

245

Mutuaque inter se dictare et reddere verba,

Ac varios aptis digitis conscribere libros,

Interdum nobis sapientior esset asellus,

Plusque aliae interdum pecudes rationis haberent,

Progeniemque suam auderent praeponere cunctis;

250

Diceret et nobis asinus se nobiliorem.

Lingua manusque igitur faciunt succumbere nobis

Omnia, non ratio. Haec aiunt illi. Insuper addunt,

Si truncis manibus, mutisque parentibus orti

In siluis homines degant, agrisque remotis,

255

Sintque ipsi pariter manibus linguaque carentes,

Vt pecudes aliae: humanum quid quaeso valebit

Ingenium, quaenam ratio apparebit in illis?

Nonne aliae ut pecudes inculto corpore viuent?

Quid sapient melius quam caetera turba ferarum?

260

Spiritus in cunctis animalibus unus et idem est;

Dissimilis tamen ac varius proinde esse videtur,

Corpora quod non sunt cunctis animalibus aequa,

Et variis membris varia est concessa facultas.

Sic plures fabri licet inueniantur eadem

265

Prorsus in arte pares atque aequo examine docti,

Si ferramentis careat pars altera, multum

Dissimiles, multum inter se differre videntur.

Nil etenim poterunt agere hi quibus omnia desunt

Quae faciunt ad opus; nec secum saxa ferasque

270

Oeagrius vates ducet, si barbitos absit;

Nec Paris armatus Pelidae cedet inermi.

Talibus ergo illi nos turpiter argumentis

Sollicitant; verum haec alias fortasse requiram,

Quum de anima humana fuerit quandoque loquendum.

275

Quippe hanc diuinam immortalemque docebo,

Quae duo de brutis non est concedere tutum.

Nunc ad iter primum redeo. Deus ipse supremum est

Eximiumque bonum proprie vereque vocandus;

Quem qui habet, is debet felix dici atque beatus.

280

Sed quis habere potest ipsum? nam quicquid habetur

Vilius est illo quod habet, possessaque res est

Possessore suo semper minor; ocius omnem

Oceanum parua poteris concludere concha,

(O mortale lutum, ventisque obiecta lucerna!)

285

Quam tantum Dominum pacto complectier ullo.

Omnia solus habet Deus ipse, et solus habet se;

Ipse igitur solus felix solusque beatus.

Quoddam aliud tamen est summum bonum et illud habere

Omne potest animal; sed non est omnibus unum:

290

Nam diuersa ipsis multum natura tributa est.

Conuenit hoc illis, aliis aliud magis, ergo

Esse potest felix genus unumquodque animantum,

Si non simpliciter perfecteque, ut Deus ipse,

Ast aliquo saltem pacto, paucisque diebus,

295

Dum possit quod conueniat sibi maxime habere

Semper, et aduersi nihil unquam perpetiatur.

Sed missis aliis, de homine est nunc dicere tempus;

Qui tunc est felix, quum possidet omnia quae sunt

Naturae ipsius bona conuenientia, quumque

300

Nil damni tota in vita, nil sentit acerbi.

Hoc etenim esse bonum summum, concedere fas est,

Quod bona cuncta in se complectitur, et mala pellit

Omnia, cui nil triste datur, nil dulce negatur.

Nam virtus sola aut felicem sola voluptas

305

Non facit, ut quidam scribunt de gente Pelasga,

Quandoquidem bona multa simul meliora putantur,

Quam pauca, ut grano frumenti magnus aceruus

Non unum, licet eximium primumque, beatos

Reddit: at omne bonum simul omni ex parte rotundum

310

Sic etiam solus princeps non efficit urbem

Sic etiam non est ex solo pollice dextra.

Cum nobis igitur duo sint corpusque animusque

Qui vere est felix, parte est perfectus utraque,

Est agilis, pulcher, robustus, sanus et idem

315

Est sapiens, fortis, prudens doctusque bonusque

Perfectosque tenet sensus, perfecta mentis

Munera, pauperiem nescit casusque malignos;

Et si non implet longaeuae tempora vitae,

Non est dicendus felix, licet omnia sint huic

320

Commoda. Namque bonum, paruo quod tempore durat

Est prope nil, veluti quidam dixere priores;

Ver non una dies, non una reducit hirundo.

At postquam vitae iam meta nouissima venit,

Mors huic contingit facilis, minimoque dolore

325

Soluitur, et stigias laetus descendit ad undas,

Nec viuendo illi aut moriendo gloria defit.

Sed numquid cuncta haec habet ex mortalibus ullus,

Credo equidem nullum talem reperirier usquam,

Aut perquam rarum, cui nil optabile defit,

330

Cui nil triste unquam toto contingat in aeuo,

Qui felix viuat, felici morte recedat:

Hic Phoenix ille est quem fingere Graeculus audet,

Graeculus insani capitis, qui posse putauit

Ex uno speciem fieri, putremque fauillam

335

Gignere auem, cuiquam non ullo tempore visam;

Sed modo mira canat, nil curat dicere verum

Gens haec et tota est monstris ac dedita nugis;

Qua duce nostri etiam delirauere Latini.

Est igitur felix, ut Phoenix, rarus. At omnes

340

Heu! sumus haud dubie miseri; tamen hic magis illo,

Quandoquidem non est cunctis status unus et aequa

Conditio. Quicumque tenet bona plura, minusque

Aduersi patitur, felix censetur; at ille

Plurima quem versant incommoda, cui bona pauca

345

Contingunt, miseri nomen sibi vindicat apte.

Quare cum nemo sit felix, dicere oportet,

Quomodo possimus saltem miseri minus esse

In terris, quae sit viuendi forma modusque

Nobilior meliorque et vitae blandior usus;

350

Si non felices, saltem minus infelices

Quo fieri pacto liceat nobis. Igitur, quod

Ferme omnes credunt, verum non arbitror esse,

Pontifices summos et mundi sceptra tenentes

Viuere quam reliqui mortales dulcius aeuum.

355

Namque in diuitiis, veluti in cunctis quoque rebus,

Extremum quodcumque malum est, mediumque salubre.

Omne nocet nimium; propter quod quisquis habet plus

Quam satis est, non est melior quam quisquis eget plus

Quam satis est; paribusque malis vexatur uterque;

360

Vt pinguis crassusque nimis, qui sesquipedali

Ventre tumet, non est leuior, citiusue mouetur,

Quam cui sicca cutis miseris tantum ossibus haeret.

Huic desunt macie atque exhausto corpore vires,

Ille autem nimio fit carnis pondere tardus.

365

Vtque ingens pelagus surgit maioribus undis,

Excelsosque aequat montes, dum tartara Ditis

Ima aperit fluctus inter, tamen atra silenti

Gurgite saeuit hiems, taciteque profundius aequor

Sed magis a dira ventorum peste mouetur;

370

Contra cum strepitu magno multoque fragore

Paruus arenoso versatur littore Nereus;

Sic qui summa tenent rerum fastigia Reges

Sollicitudinibus maioribus atque tumultu

Iactantur grauiore quidem; sed vulnera vulgo

375

Tanta latent, tacitique gemunt, celantque dolorem.

Adde aliud quoque, quod cruciat comes improbus ipsos

Assidue metus atque timor; suspectaque eisdem

Omnia sunt; hinc insidias, hinc dira venena

Concipiunt, soli nec possunt ire nec audent,

380

Nec sine fas illis praegustatore comesse.

O bona libertas, pretioso pretiosior omni!

O summum primumque decus, qua prorsus adempta

Nil gratum, nil dulce viris et viuere mors est!

Ast pauper nocte atque die securus ubique,

385

Et quo fert animus, graditur; siue ire per urbem

Et varios lustrare locos et cernere ludos

Aut monumenta cupit, siue extra moenia mauult

Per cultos hortos, per florida prata vagari

Aut desiderio ruris torquetur amoeni,

390

Nil prohibet, solus vadit, non indiget ullo

Seruorum strepitu, et comitantum nube clientum,

Et, quoties stimulis agitur famis et sitis, ore

Haud dubio tutusque dapes ac pocula sumit.

Vilibus exiguisque cibis vescuntur in altis

395

Liberae aues melius siluis; et dulcius escam

Quaesitam in campis, multoque labore paratam

Accipiunt, quam si cauea teneantur eburnea,

Aut in gemmato atque aurato carcere clausae

Pinguescant epulis regalibus uberibusque.

400

Saepe igitur miser atque infelix est etiam Rex.

Nec quenquam, mihi crede, facit diadema beatum.

Sed stulti exterius dulce admirantur; at illud

Quod latet interius non contemplantur amari.

Illum autem vitam meliori ducere cursu

405

Arbitror, est cuicumque magis fortuna modesta,

Cui non est census nimius nec sordidus et cui

Non conducta domus, sed honesta habitatur; agerque est,

Quantus sufficiat domino, bene cultus abunde,

Qui det hero segetes et vinum sufficienter,

410

Fertilis atque alias fruges producat inemtas.

Foenerat o quantum tellus bene culta! colonus

Sedulus ac prudens non multis rebus egebit.

Plurima seu scrobibus longo ordine figitur arbos

Diuersi generis, minimo quae maxima sumptu

415

Emolumenta ferat; varium seu forte legumen

Mandatum sulcis cumulo maiore refertur:

Seu magis hortorum delectat cura laborque,

Ex quorum reditu conuiuia lauta parantur,

Nec Regum mensis cedentia luxuriosis;

420

Ni seruire gulae quis mauult quam rationi.

Ergo est optandus potius census mediocris,

Quem vel sors tribuat vel testamenta vel uxor,

Aut artis labor assiduae aut industria mentis

Sollicitae, mercando aliquid quod tempore possit

425

Vendi alio aut alibi pluris vel multiplicando

Per sobolem pecus et gregibus stabula atque armentis

Implendo aut Paphiis sublimia tecta columbis,

Melliferisue apibus praesepia multa parando

Aut statuendo oleis nigris brumale trapetum,

430

Aut etiam Cereri saxa opportuna terendae.

His aliisque modis multis solertia lucrum

Illis ostendit, qui non torpere veterno

Sunt soliti, quos dulce malum blandumque venenum

Desidia atque animi languor non reddit inertes.

435

Praecipue tamen hoc fortunae munus opusque est.

Haec etenim quos vult facile euehit ac locupletat;

Haec domina est rerum et donatrix diuitiarum.

Insuper optandum, nulli seruire. Decet nil

Libertate magis generosum pectus. At ille

440

Natura est seruus, natura ignobilis, imo

Infelix prorsus, prorsus miser, alterius qui

Esse potest, ultroque aliena facessere iussa,

Et quicumque aliqua lucri spe ductus, iniquum

Fert placida ceruice iugum. Non iugera tanti

445

Plurima sunt, non omne aurum, non quicquid arenis

Indus Erythraeis cupidus legit, ut patienter

Vel stomacho alterius comedas, capiasue quietem

Ad somnum alterius, dominoque iubente feraris

Nunc huc, nunc illuc, veluti pila missus ab illo;

450

Interdumque hominis te longe deterioris,

Indocti, insani, vinosi, luxuriosi

Imperio parere velis. Turpissima res est

Nimirum, possis cum liber viuere paruo,

Quaerere seruitio maioris praemia census,

455

Ac libertatem, sine qua laudabile nil est,

Vendere et imperium domini tolerare superbi.

Degeneres animi, procerum quid quaeritis aulas,

Dedecus ut vobis, illis tribuatis honorem?

Vae vobis, qui ceu pecudes pastoris egetis,

460

Tam viles, ut non valeatis viuere per vos.

Qui seruus quocumque modo est, nulla esse beatus

Parte potest. Asini est, clitellam ferre libenter.

Ingenuis igitur quicumque parentibus ortus,

Nobilibusue magis, quantum sibi sufficit apte

465

Possidet, iniuste queritur de numine Diuum.

Sed forsan multi dubitant an coelibe vita

Coniugium melius; namque vxor saepe superba est,

Litigiosa, ferox, demens, et adultera saepe;

Adde quod et grauis est natorum sollicitudo;

470

Nunc morbo ancipiti languent, nunc lumina vitae

Intempestiuo sublati funere linquunt:

Filia iam grandis poscit cum dote maritum,

Vel moecha est maculatque domum; vel filius est fur,

Scortator, vacui capitis, rixosus et effrons.

475

Ille etiam penitus liber non esse videtur

Cuicumque est vxor; mores mutare necesse est,

Et iuuenilem animum compescere, linquere lites,

Stare domi, non ire procul, longinqua videre

Oppida, nec tota per vicos nocte vagari,

480

Has illas pulsando fores et scorta petendo.

Ast opus est grauius tunc viuere, solliciteque

Rem curare, minor ne fiat, sed mage crescat,

Ne premat extremam paupertas dura senectam.

Haec quamuis ita sint, melius tamen arbitror esse

485

Quaerere legitimas taedas sanctosque hymenaeos,

Naturamque sequi, quae nobis prouida monstrat

Exemplo volucrum, pecudum, pariterque ferarum,

Quod mas ad prolem iungi cum femina habendam

Atque manere simul debet, sobolemque creatam

490

Enutrire simul iusto placidoque labore,

Ne genus intereat, sed cuncta in secula duret.

Quandoquidem ad Venerem compellimur exercendam

Non modo nos, verum omne animal terraeque marisque,

Naturae imperio, facias peiora necesse est,

495

Si non feminei sorberis ab ore baratri.

Praeterea tandem sterilis morieris, et heres

Parta labore tuo et sudore alienus habebit;

Cumque senex fueris aut morbo oppressus iniquo,

Quis tibi succurret? vel quis tua damna leuabit,

500

Numquid cognatus vel frater? numquid amicus?

Hi te sandapila mallent efferre repostum,

Resque tuas auidi expectant sibi morte referri;

Te captant viuum, ut possint spoliare sepultum:

Nummos quisque tuos, non te, reueretur amatque.

505

O scelus, o rabies, et habendi infanda cupido!

O miseranda lues totum diffusa per orbem!

Vtile nunc omnes spreta virtute sequuntur.

Quis iustum curat? quis non contemnit honestum,

Sit modo spes lucri? dominatur legibus aurum.

510

Auri maiores vires quam sanguinis; auro

Venalis pudor atque fides, cultusque Deorum est.

Ast vxor patrem ac matrem propriosque penates

Deserit, ut maneat tecum noctesque diesque,

Et pariat fecunda tuo de semine prolem,

515

Constituatque nouam tecum gentemque domumque,

Sitque tibi auxilio et simul obsequiosa laboret;

Ambobus commune bonum est, commune periclum;

Alterutri quicquid damno est, utrique nocebit;

Alterutri quicquid lucro est, utrique placebit.

520

Si te debilitat morbus vel grandior aetas,

Fatur et hortatur, solatur et auxiliatur,

Subuenit, assistit, vigilat, vigilando ministrat;

Hoc etiam faciunt nati, charumque parentem

Qua possunt ratione fouent. Communis enim sunt

525

Amborum commixta caro, communis imago.

Quumque dies venit, post quam tibi nulla dies est,

Non totus moreris, viuusque videris in illis.

Sed malunt quidam incertos de pellice natos

Sumere, proptereaque vxorem ducere nolunt;

530

Hos ego non laudo, nec sanae iudico mentis.

Namque vxor te dote iuuat, nil dat tibi pellex;

Vxoris sunt affines, sunt pellicis hostes;

Illam tutus habes, et honeste, hanc turpiter atque

Sollicite: fida est illa, haec infida timensque

535

Dissidium, rapit occulte, sibi congregat, unde,

Si fuerit dimissa, queat post viuere. Demum

Si tibi sit pellex, tibi erit non tuta supellex.

Quid quod legitimos certosque ex coniuge natos,

Infames dubiosque nothos de pellice gignis?

540

Ergo vxor ducenda. Prius tamen aspice quae sit.

Praecipue matris mores aduerte patrisque;

Nam similes fiunt nati plerumque parentum;

Qualis quaeque arbos, tales solet edere fructus.

Consule vicinas clam, vel, tibi si qua fidelis

545

Est mulier, mitte ut videat, sed dissimulanter,

An sit formosa an vitiato corpore et aegro,

An sit iners nec nere sciat nec texere telam,

Nec suere. Haec etenim mulier quaecumque pudica

Exercet, ne ignaua domi, neu languida cesset.

550

Otium enim fomes vitiorum est; otia mentem

Ad mala multa trahunt; oti comes ipsa libido est;

Otia felices euertunt funditus urbes.

Quod nisi lanarum studio Lucretia quondam

Dedita, si telae non Penelopea fuisset,

555

Sed pigrae mediis sedissent aedibus ambae,

Huic de mille procis placuisset forsitan unus,

Illi non tantum laudis mors casta dedisset.

At melius, si forte potes, tute ista videbis.

Namque aliis non certa fides; ferme omnibus est mos

560

Fallere; mentiri, potius quam dicere verum,

Cuique placet; raros poteris reperire fideles.

Si non vis falli, si vis tibi crescere cuncta

In melius, studeas res ipse agnoscere praesens

Et curare tuas, tuaque impiger omnia cerne.

565

Ergo iterum atque iterum videas (si forte licebit)

Quae sit quam tibi vis vinclo sociare iugali,

Ne frustra doleas, ne facti poeniteat te.

Si tamen (ut fieri contingit) coniuge praua

Moeres, deceptus fato et Iunone sinistra;

570

Hanc blande prius admoneat placidisque frequenter

Castiges verbis, interdum munere placa

Iratam, illecebrisque doma; nunc brachia collo

Inice: nunc etiam inuitae blanda oscula fige;

Quoque potes conare modo sedare furorem

575

Dulciter. Hoc si non prodest, tunc utere amaro.

Succense, inclama, et vultu conuicia toruo

Adde, minisque simul terre: quod si minus ista

Sufficiunt nec verba timet, tu verbera misce,

Tergaque tunc duro resonent pulsata bacillo.

580

Si tibi suspecta est vxor, dubiique pudoris,

Non habeas pulchros famulos pulchrosue sodales

Cum quibus illa domi versetur. Decipieris nam,

Si quemquam fidum credes. Est nemo fidelis

In Venere: illa dolis incautos fallere gaudet.

585

Fraude paratur amor, Veneri gratissima fraus est.

Sed tua praecipue non intret limina quisquam

Frater, vel monachus, vel quauis lege sacerdos.

Hos fuge: pestis enim nulla hac immanior; hi sunt

Fex hominum, fons stultitiae, sentina malorum,

590

Agnorum sub pelle lupi, mercede colentes

Non pietate Deum, falsa sub imagine recti

Decipiunt stolidos ac relligionis in umbra

Mille actus vetitos et mille piacula condunt:

Raptores, moechi, puerorum corruptores,

595

Luxuriae atque gulae famuli, coelestia vendunt.

Heu quas non nugas, quae non miracula fingunt,

Vt vulgus fallant, optataque praemia carpant?

Inde superstitio et ludibria plurima manant;

Quae Dii, si sapiunt, rident renuuntque videre.

600

Non pretio, sed amore, Deum vir iustus adorat.

Deme autem lucrum, superos et sacra negabunt.

Ergo sibi, non coelicolis, haec turba ministrat;

Vtilitas facit esse Deos; qua nempe remota,

Templa ruent, nec erunt arae nec Iuppiter ullus.

605

Hos impostores igitur, vulpesque dolosas

Pelle procul: quantumque licet tua ianua vitet.

Pelle procul, ne te probitas simulata maritum

Caprarum efficiat. Nec si tibi compater ullus

Contingit, nimium confidas: namque sub isto

610

Nomine peccandi procliuior est via multis.

Hoc etiam serua, ne saepius egrediatur

Sola domum, neu tecta adeat vicina: frequenter

Vicini latitare domo consueuit adulter.

Illi da comites castas vitaeque probatae.

615

Infames vetulas et lenas cautus auaras

Secum stare veta longeque arcebis ab illa.

Nec tu aliam Venerem atque aliena cubilia quaeras,

Nec te concubitus delectet pellicis; est nil

Quo doleat magis ac vehementius excrucietur,

620

Quod magis ulcisci cupiat, quam foedera lecti

Instabili temerata fide; tunc ardet et odit.

Fallere tunc vellet simili ratione maritum;

Sique potest, fallit; bilis tunc maxima feruet;

Tunc furit, ut Thias nimio stimulata Lyaeo.

625

Crede mihi, rara est quae non sit adultera, quando

Legitimo fraudata toro sua gaudia perdit;

Saltem animo, si non concessum est corpore, peccat.

Labitur in vitium vitio irritata voluntas.

Si deprensa tamen fuerit, tunc legibus uti

630

Ne pudeat, legum tibi sit reverentia semper;

Praecipua est etenim nostrae lex regula vitae;

Ne temere iratus maiorem crimine poenam

Infligas laedasque Deum, vulgique sequaris

Ingenium et mores, quod non ratione mouetur,

635

Sed veluti pecudes furiis atque impete fertur.

Nec ducta vxore idcirco non liber haberis,

Quod tibi non licet esse malo, neque nocte vagari

Nec multis aliis rationibus insanire;

Non haec libertas, sed praua licentia dici

640

Debet; qui sic est liber, seruire videtur.

Talis libertas non est cupienda, frequenter

In mala praecipitem quam plurima mittit habentem.

Est melius non posse malum committere quam si

Vndique peccandi pateat via. Quot perierunt

645

Ob talem libertatem? quot saepe fuerunt

Incolumes, quoniam frenos habuere tenaces?

Si vero nati morbo vexantur ab ullo,

Quid facias? cur te crucies? succurre medelis.

Quae si nil prosunt, et mors tibi surripit illos,

650

Aequo animo sufferre velis. Non solus in isto

Gurgite iactaris; comitum tibi maxima turba est.

Quae mala cum multis patimur leuiora videntur.

Nascimur hac omnes lege ut moriamur; ab ortu

Exitus ipse fluit; cunctis mensura dierum

655

Certa datur, stigias citius vel serius undas

Quisque petet, quanquam mors ultima meta malorum est,

Nec forti metuenda viro. Quid munere vitae

Defunctos tantis opus est deflere querelis?

Estne adeo miserum moriendo relinquere mundi

660

Stultitiam, et sese innumeris auferre periclis,

Proque tot aerumnis tranquillam acquirere pacem?

Aut mors est aeterna quies aut ianua vitae.

Esto tamen, doleas quantumuis; tempore tandem

Cessabunt lacrimae et gemitus. Quemcumque dolorem

665

Finit longa dies; dissoluunt tempora curas.

Si tibi lasciui aut alia ratione pudendi

Contingunt nati, tu tu culpandus, et huius

Causa mali es, demens pater et quatiende flagellis,

Qui pueros neglexisti, nec moribus (aetas

670

Dum mollis poterat flecti facilique labore

Institui, nondum vitiorum adstricta catenis)

Curasti imbuere et virtutibus exornare.

Neglectis animis, aluisti corpora tantum,

Vt pecudes faciunt. Hinc est urtica filixque

675

Et caprificus iners, quibus urbs nunc omnis abundat.

Quisque illos mores, quos primis hausit ab annis,

Cum senuit retinere solet; peccabit adultus,

Si puer hoc fecit; tenera est dum virga recensque,

Flectitur huc illuc, ut vis; quae post ubi creuit

680

Iam robusta arbor flectenti cedere nescit,

Et quem parua locum tenuit non deserit ultra.

Sic puer ad vitae partem est quamcumque paratus

Dum tener est animus, qui, postquam duruit aeuo,

Quam prius ire viam assueuit mutare recusat.

685

Nimirum quicquid primis inoleuit ab annis,

Non facile aufertur. Naturam parturit usus,

Ipsaque non multo est natura potentior usu.

Optandum tamen ut tribuant bona semina Diui

Inclusis utero; nam qualis quilibet illic

690

Concipitur, talis viuendo est; qui malus inde

Exierit, raro poterit iustusque bonusque

Esse, licet doceat sanctos Academia mores,

Et licet hinc atque hinc habeantur mille magistri.

Naturam frenare potes, sed vincere nunquam;

695

Cultura est etenim natura potentior omni.

Nonnihil ipsa tamen longo mollitur ab usu.

Sic cultu assiduo steriles compescimus agros;

Sicque feri discunt homini parere leones.

Omnis ab assiduo nimirum ars nascitur usu.

700

Ergo dum mollis, dumque est tractabilis aetas,

Instrue filiolos virtutibus et doce honestas

Maturare vias, nec eos permitte vagari

Huc illuc, quocumque volunt. Res perniciosa est

Libertas pueris. Tu si sapis, admoue frenos

705

Et cohibe; namque in vitium mortalia quaeque

Naturae instinctu, nisi sint adiuta labore,

Sponte ruunt. Nil perfectum natura sine arte

Ferre solet; quoniam non vult Deus ipse veterno

Nos torpere graui, sed curis atque labore

710

Excitat, et segnes tanquam calcaribus urget.

Est locus aetherei praerupto in vertice montis,

Deliciis plenus, quo non felicior alter

Creditur esse usquam, cui cedunt Thessala Tempe,

Elysiique lares et fortunata vireta;

715

Hic habitat vicina polo, conterminaque astris,

Innumerisque bonis fruitur sanctissima Virtus.

Sed salebrosa via est, angusta atque ardua, densis

Sentibus hinc atque hinc horrens, quo tendere viles

Ignauique animi et terrena fece grauati

720

Haud possunt; sursumque vehit mens ignea paucos,

Quos Deus ad coeli sedes elegit habendas.

Difficiles aditus virtus habet. At vitiorum

Prona via est; illic ultro descendimus omnes.

Quocirca, quicumque bonam nullaque pigendam

725

Parte cupit prolem, multum instituendo laboret.

Non etenim fieri egregium ac memorabile quicquam

Absque labore potest. Vis est immensa laboris

Assidui, longusque labor dura omnia vincit.

Curandum in primis, vobis dico patribus, ne

730

Filioli vestri cum prauis conuersentur.

Consuetudo potest quoscumque inducere mores;

Corrumpunt etiam sanctos commercia praua;

Vitent praecipue iuuenes. Nam prona iuuentus

In quodcumque malum est; semperque obscoena loquuntur

735

Inter se iuuenes et semper turpia versant.

Luxuriae tota est haec aetas dedita; quare,

Ne iuuenum celebrent coetus, omnino caueto

Tu, cuicumque bonam mens est educere prolem;

Corripe nunc verbis duris, nunc utere virga,

740

Si sit opus; monstraque viam qua incedere oportet.

Nec faueas illis, patriumque iratus amorem

Dissimula semper; nil perniciosius est quam

Blandiri pueris; animos ad crimina sumunt;

Tunc nil non audent quum tu quaecumque loquuntur

745

Vera putas, asinusque bipes oracula credis,

Ac nimis indulges, vesano captus amore.

Damnosus favor est pueris; soloque timore,

Non ratione scelus fugiunt; peccantque libenter

Ac prompte, si non duris cohibentur habenis.

750

Vt saepe in vitium nullo impellente labascunt,

Sic raro a vitiis nullo reuocante recedunt.

Quales quisque sibi natos eduxit habebit.

Vltra haec nitendum, ut viuamus corpore sano;

Quippe valetudo est censu praestantior omni.

755

Robustus fossor rege est felicior aegro.

Scire igitur causas debes prius, unde fluant tot

Agmina morborum, humanum vexantia corpus.

Perceptis etenim causis, vitare malignos

Effectus poteris melius; causisque remotis

760

Effectus pereunt, quicumque sequuntur ab illis.

Ergo morborum quorumdam causa et origo

Natura est, quoties sub iniquo sidere quisquam

Nascitur, atque in se coeli tormenta recepit;

Vel quum corrupto de semine gignitur. Ipsi

765

Sunt causa aegrorum natorum saepe parentes,

Quum male dispositi coeunt, nec sanguine puro.

Sunt aliae plures causae requiesque laborque

Et calor et frigus, somnus, cibus ac Venus: horum

Singula debilitant vires atque artubus obsunt,

770

Vtimur his quoties nimium nimiumue caremus.

Vtrumque extremum damno est: usus mediocris

Non nocet, imo etiam prodest vitamque tuetur.

Immodici affectus animi quoque gignere morbos

Consuerunt nimiusque timor moerorque dolorque,

775

Laetitia interdum nimia officit interimitque,

Si sit habenda fides scripturis historicorum.

Noxius est aer; est noxius humor aquai

Corporibus, quando vitium contraxit uterque.

Hinc pestes subeunt, hinc viscera discruciantur,

780

Communisque lues dat plurima corpora morti.

Affert nonnullos etiam contagio morbos

Et rixae et casus et mille pericula vitae.

Hos igitur fontes, haec fundamenta malorum,

Si sanus vis esse, omni ratione caueto.

785

Si tamen aegrotas, quoniam aegrotare necesse est

Nonnunquam, quid ages? non tu medicamina differ,

Sed cito curam adhibe, tenuis dum morbus adhuc non

Assumpsit vires, nec inest penetralibus hostis.

Ignis ab exigua nascens extinguitur unda:

790

Sed postquam creuit, volitantque ad sidera flammae,

Vix putei, fontes, fluuii succurrere possunt.

Ergo festina morbi cognoscere causam;

Vtque illi facile occurras, contraria sume.

Opposita oppositis curantur; frigora si te

795

Laeserunt, calida opponas; si cura laborque

Siue cibus nimius nocuit, contraria semper

Exerce, haec sese expellunt perimuntque vicissim.

Consule item, si opus est, medicum, vel clinicus ille

Vel sit chirurgus; chirurgi certior est ars;

800

Nam quid agat certum est et aperta luce videtur.

Clinicus ipse autem, qui nunc physicus quoque fertur,

Dum lotium infelix spectans, inde omina captat,

Dum tentat pulsum venae, dum stercora versat,

Fallitur et fallit. Sed non discriminis aequa

805

Conditio; ille miser moritur causamque canendi

Linigeris rasis praebet caluisque cucullis;

Hic alius contra sceleris mercede recepta,

Causatur superos ac satis imputat ipsis

Si quis obit, laetusque implet multo aere crumenam.

810

Heu mihi, pene omnes casu, non arte medentur;

Quippe aliquam quicumque artem bene nouit, agendo

Aut nunquam aut saltem raro peccabit; at isti,

De quibus est sermo, de centum vix erit unus

Quem sanare queant, quem non fortasse trucident.

815

Vnde istud? nisi quod pars horum maxima nescit

Quid faciat, quid sit prorsus medicina; sed ipsi

Dum tantum incumbunt sophiae et dialectica discunt

Vincla, quibus valeant indoctum nectere vulgus,

Vix elementa artis medicae et primordia libant.

820

Sic labyrintheis ambagibus ad sua tecta

Instructi redeunt atque enthymemata vibrant;

Hinc tumidi incedunt, hinc publica praemia poscunt;

Id satis esse putant (nec decipiuntur) ad hoc, ut

Carnifices hominum sub honesto nomine fiant.

825

O miserae leges, quae talia crimina fertis!

O caeci reges, qui rem non cernitis istam!

Vos, quibus imperium est, qui mundi frena tenetis,

Ne tantum tolerate nefas; hanc tollite pestem;

Consulite humano generi. Quot nocte dieque

830

Horum carnificum culpa mittuntur ad orcum?

Vel perfecte artem discant, vel non medeantur.

Nam si aliae peccant artes, tolerabile certe est;

Haec vero, nisi sit perfecta, est plena pericli,

Et saeuit, tanquam occulta atque domestica pestis.

835

Non multum est igitur tutum his committere sese

Quorum doctrina est, pretiosa in veste videri,

Gemmatoque auro digitos ornare cinaedos.

Ast hoc quod dicam, ut valeas, seruare memento;

Sit victus tibi cura tui; ne noxia sumas,

840

Neue nimis comedas; solet hoc mortalibus esse

Maxima pernicies; hinc plurimus ingemit aeger.

Praesertim hoc caueas, tanquam letale venenum,

Ne nouus in stomachum cibus intret, si bene nondum

Consumptus fuerit prior et digestus ad unguem.

845

Nec non quaque die iusto exerceto labore

Corpus vel pedibus gradiendo vel quid agendo,

Quo moti caleant artus; nam causa caloris

Est motus stomachumque iuuat roburque reducit,

Humoresque superuacuos putresque resoluit.

850

Noli etiam iusta vitam fraudare quiete;

Corporis instaurat somnus vires animique.

At vigilando nimis corpus corrumpitur et mens.

Praeterea procul est maeror pellendus et omnem

Tristitiam de corde fuga; nam macerat artus

855

Deformatque ipsum corpus canosque capillos

Ante diem reddit. Contra praecordia laeta

Aetatem efficiunt viridem robustaque membra.

Caetera tu videas quae paulo diximus ante.

Postremo est aliud quiddam pretiosius atque

860

Nobilius, per quod felices efficiuntur

Mortales similesque Deum coeloque fruuntur

In terris positi, quamuis ea gratia paucis

Tradita sit, pauci tanto dignentur honore.

Si quaeris quid sit, dicam. Sapientia nempe est.

865

Nempe bonum quodcumque aliud sapientia vincit.

Hoc homini nequeunt Diui dare munere maius.

Huic cedit quicquid rubra reperitur arena;

Huic cedit quicquid Tagus et Pactolus et Hermus

Aurifero gignunt (si verum dicitur) alueo.

870

Huic par esse potest nullius gloria regni.

Haec est semideum genitrix et maxima virtus.

Felix, o vere felix vereque beatus,

Humano quantum generi conceditur is quem

Maximus ille pater donauit munere tanto!

875

Sed fortasse aliquis quaeret sapientia quid sit.

Nil aliud certe est, nisi prima scientia, per quam

Mens pura et nullo mortali pondere pressa,

Libera terrenis affectibus, atria coeli

Scandit et aethera cum Diis versatur in aula,

880

Omnia despiciens prorsus mortalia, tanquam

Friuola et assidue tendens velut ignis in altum,

Inferiora parum curans, sublimia semper

Cogitat et vere quae sint bona, quae mala nouit.

Ac verum a falso recte distinguit, et illa

885

(Quae caeci et miseri mortales maxima rentur

Regna, voluptates et opes, tumidosque triumphos,

Pro quibus usque adeo noctesque diesque laborant)

Pro nihilo pendens, curas miseratur inanes,

Ostendens recte viuendi iter ac moriendi.

890

Praefulget sapiens aliis, ceu sideribus sol,

Fortunae imperium tutus contemnit et omnes

Calcat sub pedibus constanti pectore casus.

Quinetiam nullo mortis terrore mouetur

Nec timet infernas poenas sibi conscius; imo

895

Laetus obit, ridens pauidi phantasmata vulgi,

Non dubitans miserum hoc plenumque laboribus aeuum

Linquere et aeternam moriendo acquirere pacem.

Demum uno minor est sapiens Ioue. Quattuor autem

Ipsi conueniunt; quoniam bene consulit atque

900

Iudicat, errore amoto, recteque gubernat,

Et contemplari diuina humanaque ad ipsum

Pertinet. Extremum hoc quod dixi maxima res est,

Vltra quam nihil est melius quod possit haberi.

Nemo tamen sapiens fiet prius, expulerit quam

905

A sese omne nefas, purgatus crimine ab omni.

Quippe habitare negat foedum sapientia pectus,

Impurasque odit, cum sit purissima, mentes.

Nemo etiam fiet sapiens, nisi sit prius idem

Prudens, multarumque peritus doctrinarum.

910

Hos scito esse gradus, per quos sapientia habetur;

De qua plura quidem loquerer; sed claudere oportet

Iam librum. Sat cauda meo prolixa Leoni est.