Berardino Rota epigrammata, 248

248. ad Aloisium Tansillum

Dum senis cantas lacrymas beati,

O pium cantum, o lacrymas beatas,

Vndique et sacris numeris resultat

Collis, et aequor;

5

Dum parat pictam violis corollam,

Dum rosas primas legit, et nitenti

Flore dum replet tibi mille coniux

Casta quasillos,

Nec sat est cari tribuisse agelli

10

Dona, at interdum spatiata circum

Litus attritas tibi servat udo

Marmore conchas;

Nos ut immitis dolor urget, ut nos

Cogit, uxorem sequimur sepultam,

15

Quo rapit mens saucia, quo trahunt nos

Iura sepulcri.